De diuite qui pascitur à 50. Virginibus.
DVm fui in prouicia Manzi t••ansiui iuxta palatium vnius hominis popularis, qui habuit 50. domicellas virgines sibi continuè minist••antes, in omnibus pascentes eum sicut auis aui∣culas, & habet semper 5. fercula triplicata; & quando pascunt eum, continuè cantant dulcissi∣mè: Iste habet in redditibus Tagarisrisi 30. Thuman, quorū quodlibet decies millies facit: vnū autem Tagar pondus est asini. Palatium suum duo milliaria tenet in ambitu; cuius pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium argenteum: Iuxta ambitum istius palatij est vnus monticulus artificialis de auro & argento, super quo stant Monasteria, & campanilia, & alia de∣lectabilia pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi, quòd quatuor tales homines sunt in regno illo. Nobilitas virorum est longos habere vngues in digitis,* 1.1 praecipuè pollicis quibus circueunt sibi manus: Nobilitas autem & pulchritudo mulierum est paruos habere pedes: Et ideò matres quandò siliae suae sunt tenellae ligant pedes earum, & non dimitrunt crescere. Vltra transiens versus meridiem applicui ad quandam contratam, quae vocatur Milestorite,* 1.2 quae pulchra est valdè & fertilis; Et in ista cōtrata erat••nus vocatus Senex de monte, qui inter duos montesfecerat sibi vnum murum circume untem istos montes. Infra istum murum erant fontes pulcherrimi de mundo; Et iuxta fontes erant pulcherrimae virgines in maximo numero, & e∣qui pulcherrimi, & omne illud quod ad suauitatem, & delectationem corporis fieri poterit, & ideò illum locum vocant homines illius contratae Paradisum. Iste Senex cùm viderit aliquē iu∣uenem formosum & robustum, posuit eum in illo paradiso; Per quosdam autem conductus de∣scendere facit vinum & lac abundantèr. Iste Senex cùm voluerit se vindicare, vel interficere re∣gem aliquem vel Baronem, dicit illi qui praeerat illi paradiso vt aliquem de notis illius regis, vel Baronis introduceret in paradisum illum, & illum delicijs frui permitteret, & tunc daret si∣bi potionem vuam, quae ipsum sopiebat in tantum, quòd insensibilem redderet, & ipsum sic