The principal nauigations, voyages, traffiques and discoueries of the English nation. [vols. 1-3] made by sea or ouer-land, to the remote and farthest distant quarters of the earth, at any time within the compasse of these 1600. yeres: deuided into three seuerall volumes, according to the positions of the regions, whereunto they were directed. The first volume containeth the worthy discoueries, &c. of the English ... The second volume comprehendeth the principall nauigations ... to the south and south-east parts of the world ... By Richard Hakluyt preacher, and sometime student of Christ-Church in Oxford.

De gloria magni Canis.

QVando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiall residet, tunc a sinistro la∣tere sedet Regina, & per vnum gradum inferius duo mulieres quas ipse tenet pro se, quando non potest ad Reginam accedere: In inimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem mulieres nuptae portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis vnius brachij cum dimidio; & subterillum pedem sunt penne gruis, & totus ille pes ornatur maximis margaritis. A latere verò dextro ipsius Canis residet filius eius primogeni∣tus, regnaturus post ipsum, & inferius ipso omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes omnia verba quae dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, & multi alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi à domino licentia petatur exceptis fatuis & histrionibus, qui suum dominum consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam pa∣latij sunt Barones custodientes, nè aliquis limen portae tangat. Cùm autem ille Canis voluerit facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, & coronulas in capite, & domino suo seruientes; Et quilibet portar vnam vestem de auro & margaritis tot quot valent plus quàm decies millies florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, & millenarios, & talitèr quòd quilibet in suo ordine peragit officium sibi deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per tres annos, & multotiens in istis festis suis fui, quià nos fratres minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, & oportet nos sempèr ire, & dare sibi nostram benedictionem: Et inquisiui ab illis de curia, de numero illorum qui sunt in curia domini, & responderunt mihi quòd de histrionibus sunt bene 18. Thuman; Cu∣stodes autem canum & bestiarum, & auium sunt 15. Thuman; Medici verò pro corpore Regis Page  50 sunt 400. Christiani autem 8. & vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omma ne∣cessaria tam ad victum, quam ad vesttum habebant de curia domini Canis. Quando autē vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus equitum, & vnus per vnam dietam ipsum an∣tecedit, secundus aliam, & tertius similitèr, & quartus; ita quòd semper ipse se tenet in medio in modum crucis; & ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas, quòd inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illémet autem dominus Canis per illum modum vadit; Se∣det in curru cùm duabus rotis in quo facta est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, & auro ornata, & margaritis maximis, & lapidibus pretiosis; & 4. Elephantes benè ordinati ducunt istum currum, quos precedunt 4. equi altissimi optimè cooperti. Iuxta currum à lateribu, sunt 4. Barones tenentes currum, nè aliquis appropinquet domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, & dum videt aues quos vult capere, dimirtit Falcones volare, & capiunt eas; Et sic habet solatium suum equitando, & per iactum vnius lapidis nullus audet appropin∣quare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini qui non vidisset de nume∣ro gentis suae, & reginae, & primogeniti sui. Iste dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, & vna haber sub se 200. magnarum ciuitatum: vndè ita latum & longum est suum imperium, quòd ad quamcun{que} partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis in∣sulis, quae sunt bene 5000.