A letter written by the graue and learned Gudbrandus Thorlacius Bishop of Holen in Island, concerning the ancient state of Island and Gron∣land, &c.
Reuerendissimo viro, eruditione & virtute conspicuo, D. Hugoni Branham, Ecclesiae Hareuicensis in Anglia pastori vigilantis∣simo, fratri & symmystae obseruando.
MIrabar equidem (vt conjicis, reuerende domine pastor) primo literarum tua∣rum intuitu, ignotum me, ab ignoto, scriptis salutari. Caeterùm, cum vlterius progrederer, comperime, si non aliter, certè nomine tenùs, tibi (quae tua est humanitas) innotuisse: Simulabque; quòd te nominis Islandorum studiosum ex∣perirer, exanimo gauisus sum. Vndè etiam faciam, vt tua pietas, tuúmque no∣men, de Euangelio Iesu Christi nobis congratulantis, déque gente nostra tàm benignè támque honorificè sentientis & scribentis, apud nos ignotum este desinat.
Quòd verò ad antiquitatis monimēta attinet, quae hic extare creduntur, nihil sanè est (preter illa, quorum in Commentario isto de Islandia, quem vidissete scribis, fit mentio) de hac nostra insula lectu scriptuuè dignum, quod cum humanitate tua communicem.* 1.1 De vicinis itidem ter∣ris pauca, praeter historiam Regum Noruegiae, seu veriùs eiusdem historiae fragmenta; que alijs alitèr descripta sunt: sunt tamen talia, quae Krantzius non attigerit, aut eorum certè pauca. De vicina quoque Gronlandia, id veterum opinione habemus, eam magno circuitu ab extrema Noruegia, vbi ‖ 1.2 Biarmlandia nuncupatur, & à qua haud vasto interuallo sita sit, circum quasi Islandiam exporrigi.* 1.3 Illic nostrates aliquando commercia exercuisse, & eam terram tempore Ponti∣ficiorum suos Episcopos habuisse annales nostri testantur. Cetera nobis incognita. At hodiè sama est, vestris Britannis (quos ego propè maris dominos appellarim) quotannis esse in Gronlan∣dia negotiationes: de qua re, si me certiorem feceris, non erit iniucundum. Etiam velim quae∣cun que noua erunt de rebus vestratium aut vicinorum regnorum, ea non omittas.
Vale foeliciter (reuerende Dom. pastor)
Deo, musis, & commisso gregi quàm diutissime su∣perstes, Amen.Ex Islandia in festo visitationis D. Mariae Anno 1595
.Human. tuae studiosus Gudbrandus Thorlacius Episcopus Holensis in Islandia.