* 1.1SECTIO QVINTA.
Rex Daniae qui & Noruagiae quotannis praefectum immittit genti.
ANno Domini 846. natus est Haraldus Harfagre (quod auricomum vel pulchricomum dixeris) Qui deinde Anno 858. * 1.2 Rex Normagiae designatus, vbi aetas virésque iustum in∣crementum acceperunt, formam imperij Noruagici mutauit. Nam antea in minutas prouincias diuisum (quas Fylki vocabant, & qui his praeerant regulos, Fylkis Konga) ad Monarchiam armis potentibus redegit. Id cum & gene••e & potentia valentes aliquot regni incolae aegrè fer∣rent, patria exulare, quàm ipsius Tyrannidis iugum non detrectare maluerunt. Vnde hi in Is∣landiam, antea quidem à quibusdam visam & inuentam, at desertam tamen, colonias, dicto superius Anno 874. transtulerunt: Atque sic genti nostrae originem praebentes, se Islandos nuncuparunt, quod nomen hodiè posteri retinent. Vixerunt itaque Islandi diu, nullius imperi∣um agnoscentes, annis scilicet 386. plus minus. Et quamuis Rex Noruagiae Haquinus ille co∣natus, qui omnium regum Noruagiae diutissimè, nempe plusquam 66. annos imperium gere∣bat, saepè per legatos tentarat tributarios sibi facere Islandos, constanter tamen semper re••ite∣runt, donec tandem circa annum Domini 1260. homagium ipsi praestarent.* 1.3 Atque postea sem∣per in data fide persistentes, & regibus Noruagie parentes, translato per Margaretam,* 1.4 Daniae, Sueciae, & Noruagiae reginam, Noruagorum imperio, ad Danos, vnà cum reliquis imperij Nor∣uagici Insulis, Serenissimum Danie regem; Dominum & Regem suum hodiè salutant.