SECTIO VNDECIMA.
SEd cum scriptoribus iam dictis, viris alioqui spectatae eruditionis & preclari nominis, quita∣men haec ita inconsideratè scriptis suis interseruerunt, actionis finis esto.
Etiam magna mei pars est exhausta laboris:
Sed restat tamen foetus ille vipereus Germanicus, quem idcircò anonymum secundo partu mater edi voluit, vt venenatis aculeis nomen Islandorum tantò liberiùs pungeret.
Porrò licet aduersus hanc bestiam in arenam descendere non dubitem, omnibus tamen constare volo, quonam hoc animo faciam, videlicet, non vt cum illius pestifera virulentia, con∣uicijs aut maledicentia certem. (Nam vt estin triuiali paroemia,
Hoc scio pro certo, quodsi cum stercore certo, Vinco, seu vincor, semper ego maculor:)
Sed vt bonis & cordatis omnibus, etiam extraneis, satisfaciam, qui maledicentiam istam Germanicam lecturi vel audituri sunt, aut olim audierint, ne & hi nos meritò calumniam tan∣tam sustinere credant: Tum etiam vt alios qui istis virulentis rhythmis Germanicis, in gentis nostrae opprobrium vtuntur, & inde dicteria & contumeliosas subsannationes ad despiciendos Islandos petunt, ab illa mordendi licentia in posterum, si fieri possit, abducamus.
Ergò, ne longis ambagibus Lectori fastidium oratio nostra pariat, ad ea narranda accedam, quae maledicus ille Germanus in suum pasquillum congessit: Quem etiam sua de Islandis car∣mina Encomiastica recitantem in his pagellis introducerem, nisi praeuiderem foetum illum pro∣brosum, tot & tam varijs maledictis turgidum, omnibus bonis nauseam mouere posse, ac sua spurcitie ab ijs legendis absterrere.
Referam igitur praecipua, (ijs scilicet omissis quae cum alijs communia habet, atque hactenus ventilata sunt) sed, quàm ille, longè mitius; ne, vt dixi, linguae ipsius obscoena petulantia, aures bonae & eruditae offendantur: Qui ipsum videre aut audire volet, quaerat apud propolas. Nobis inquam, non est in animo putida ipsius calumnia & conuiciorum sentina, has chartas inquina∣re. Primùm igitur obijcit Germanicus hie noster, si Dijs placet, Historicus:* 1.1 Multos ex pasto∣ribus Islandiae toto biennio sacram concionem ad populum nullam habere: Vt in priore editione,