reperias, pauca vera, plurima vana & falsa. Vnde facile apparet, à Sophis quibu••dam, si dijs placet, in Papatu olim esse conscriptum: Speculum Regale nomen dederunt, propter vanissima mendacia, quibus totus, sed plaerumque sub religionis & pietatis praetextu (quo difficilius est fucum agnoscere) scatet speculum minimè regale, sed Anile & Irregulare. In hoc speculo figmenta quaedam de Heclae incendio, his quae nunc tractamus non multum dissimilia, habentur, nullo experimento magis quàm haec stabilita, ideóque explodenda.
Caeterum ne audaculus videar, qui speculum illud Regale mendacij accusem; nullum ve∣rò ex his que minus credibilia affert, recenseam; Accipe horum pauca Lector, quae fidem mini∣mè mereri existimarim.
1 De quadam Insula Hyberniae; quae templum & Parochiam habet: Cuius incolae dece∣dentes non inhumantur: sed ad aggerem seu parietem coemeterij, viuorum instar erecti, consi∣stunt perpetuò: Nec vlli corruptioni, nec ruinae, obnoxij: vt posterûm quiuis suos maiores ibi quaerere & conspicere possit.
2 De altera Hyberniae Insula, vbi homines emori nequeant.
3 De omni terrâ & omnibus arboribus Hyberniae, quae omnibus omninò venenis resistant, serpentes & alia venenata, vbiuis terrarum, solâ virtute & praesentiâ, etiam sine contactu, enecent.
4 De tertia Hyberniae Insula: Quòd haec dimidia Diabolorum colonia facta sit. In dimi∣diam vero propter templum ibidem exstructum, iuris habeant nihil, licet & pastore (vt tota In∣sula incolis) & sacris perpetuò careat: idque per naturam ita esse.
5 De quarta Hyberniae Insula, quae in lacu quodam satis vasto fluiter: cuius gramina, qui∣busuis morbis praelentissimum remedium existant: Insula verò ripam lacus statis temporibus acc••dat, idque vt plurimum, diebus Dominicis, vt tum quiuis facilè eam veluti nauim quan∣dam, ingrediatur: id quod tamen pluribus simul, per fatum licere negat. Hanc vero Insulam septimo quoque anno ripae adnasci tradit, vt à continente non discernas: In eius autem locum mox succedere alteram, priori, naturâ, magnitudine & virtute consimilem: quae vnde veniat, nesciri: idque cum quodam quasi tonitru contingere.
6 De venatoribus Noruegiae, qui lignum domare (sic enim loquitur, quantumuis impro∣priè: cùm ligno vt non vita, ita nec domitura competat) adeò docti sint, vt asseres 8. vlnas lon∣gi, plantis pedum eorundem alligati, tanta eos celeritate, vel in excelsis montibus, promoue∣ant, vt non modò canum venaticorum, aut caprearum cursu, sed etiam auium volatu superari nequeant: atque vnico cursu, vnico etiam hastae ictu, nouem vel plures capreas feriant. Haec & similia, de Hybernia, Norvegia, Islandia, Gronlandia, de aquae & aëris etiam miraculis, cen∣tonum ille magister, in suum speculum collegit: Quibus, licet suis admirationem, vulgo stupo∣rem, nobis tamen risum concitauit.
Sed Frisium audiamus. Flamma, inquit, Montis Heclae nec sluppam, lucernarū luminibus ap∣tissimam, adurit, nec aqua extinguitur. Atqui, inquam, ex Schola vestra Philosophica petitis ra∣tionibus hoc Paradoxon confirmari poterit. Docent enim Physici, commune esse validioribus flammis omnibus vt siccis extinguantur, alan••ur verò humidis: Vnde etiam fabri, aqua inspersa, ig∣nem excitare solent. Cùm enim, aiunt, ardentior fuerit ignis, à frigido incitatur, & ab humido alitur, quorum vtrum{que}, aquae inest. Item: Aqua solet vehementes accend••re ignes: Quoniam humidum ipsum quod exhalat, pinguius redditur, nec à circumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depas∣citur, quò purior inde factus, ac simul collectus, à frigido alacrior inde redditur. Vnde etiam ignes ar∣tificiosi aqua minimè extinguibiles. Item: Sunt sulphure & bitumine loca abundantia, quae sponte ar∣dent, quorum flamma aqua minimè extinguitur. Prodidit etiam Philosophus, Aqua ali ignem. Arist. 3. de anim. Et Plin. lib. 2. Nat. Histor. cap. 110. Et Strabo lib. 7. In Nymphaeo exitè Pe∣tra flamma, que aquâ accenditur. Idem, Viret aeternum contexens fontem igneum fraxinus. Quin & repentinos ignes in aquis existere, vt Thrasumenum lacum in agro Perusino arsisse totum, idem autor est. Et anno 1226, & 1236. non procul à promontorio Islandiae Reykianes, flam∣ma ex ipso mari erupit. Etiam in corporibus humanis repentinos ignes emicuisse, vt Seruio Tullio dormienti, è capite flammam exsilijsse: Et L. Martium in Hispania, interfectis Scipioni∣bus, concìonem seu orationem ad milites habentem, atque ad vltionem exhortantem, confla∣grasse, Valerius Antias narrat. Meminit etiam Plinius flammae montanae, quae vt aqua accen∣datur, ita terra aut foeno extinguatur. Item, Alterius campestris, que frondem densi supra se ne∣moris non adurat. Quae cum ita sint, mirum, homines id in solà Heclâ mirari (ponam enimiam ita esse, cum non sit tamen, quòd à quoquam scire potuerim) quod multis aliarum terratum partibus seu locis, tam montanis, quàm campestribus, cum ea commune esset.
Eo impetu quo apud nos globi. Sic enim Munsterus. Mons ipse cum furit, inquit, horribilia toni∣trua insonat, proijcit ingentia Saxa, sulphur euomit, cineribus egestis, tam longè terram circumcirca