Page 517
Benigno & pio Lectori salutem.
IN lucem exijt circa annum Christi 1561. Hamburgi foetus valdè defor∣mis, patre quodam Germanico propola: Rhythmi videlicet Germanici, omnium qui vnquam leguntur spurcissimi & mendacissimi in gentem Is∣landicam. Nec sufficiebat sordido Typographo sordidum illum foetum semel emisisse, nisi tertiùm etlam aut quartùm publicasset, quo videlicet magis innocenti genti apud Germanos & Danos, aliósque vicinos populos summam & nunquam delendam ignominiam, quantum in ipso fuit, inureret. Tantum Ty∣pographi huius odiū fuit, & exre illicita lucriauiditas. Et hoc in illa ciuitate, que plurimos an∣nos commercia sua magno suorum cum lucro in Islandia exercuit, impunè fecit, Ioachimus Leo nomen illi est, dignus certè qui Leones pascat.
Reperiuntur ptaeterea multi alij scriptores, qui cum miracula naturae, quae in hac Insu∣la creduntnr esse plurima, & gentis Islandicae mores ac instituta describere se velle putant, à re ipsa & veritate prorsus aberrarunt, naut••rum fabulas plusquam aniles, & vulgi opinio∣nes vanissimas secuti. Hi Scriptores etsi non tam spurca & probrosa reliquerunt, quàm sor∣didus iste Rhythmista: multa tamen sunt in illorum scriptis, quae illos excusare non possunt, aut prorsus liberare, quo minus innocentem gentem suis scriptis deridendam alijs exposu∣erint. Hoec animaduertens, legens, expendens, subindenouis, qui Islandorum nomen & ae∣stimationem laederent, scriptoribus ortis, alienorum laborum suffuratoribus impudicis, qui etiam non desinunt gentem nostram nouis conspurcare mendacijs, lectorésque noua mon∣strorum enumeratione & descriptionibus fictis deludere, saepe optabam esse aliquem, qui ad errata Historicorum, & aliorum iniquorum censorum responderet, quí que aliquo scrip∣to innocentem gentem à tot conuicijs si non liberaret, certè aliquo modo apud pios & candidos Lectores defenderet. Quare hoc tempore Author eram honesto studioso, Arn∣grimo Ionae F. vt reuolutis scriptorum monumentis, qui de Islandia aliquid scripserunt, er∣rores & mendacia solidis rationibus detegeret. Ille etsi primò reluctabatur, vicit tamen de∣mum admonitio, amórque communis patriae, ita vt hunc qualemcunque commentariolum conscribetet, non ex vanis vulgi fabulis, sed & ex sua & multorum fide dignorum experien∣tia, comprobationibus sumptis.
Ille verò, qui hanc rem meo estaggressus instinctu, vicissim à me suo quasi iure flagi∣tabat, vt in has pagellas, vel tribus saltem verbis praefarer: existimans aliquid fidei vel au∣thoritatis opusculo inde conciliatum iti. Quare vt mentem breuiter exponam: Ego qui∣dem & honestam & necessariam quoque operam nauasse eum iudico, qui non modò scrip∣torum varias sententias de rebus ignotis perpendere, & inuicem conferre, nec non ad verita∣tis & experientiae censuram exigere: Sed etiam patriam à venenatis quorundam sycophan∣tarum morsibus vindicare conatus sit. AEquum est igitur, Lector optime, vt quicquid hoc est opusculi, velut sanctissimo veritatis & patriae amore aduersus Zoilorum proterniam muni∣rum & muniendum excipias.Vale.
Gudbrandus Thorliacus Episcopus Holensis in Islandia.
Anno 1592. Iul. 29.