Page 443
A letter of Gerardus Mercator, written to M. Richard Hakluyt of Ox∣ford, touching the intended discouerie of the Northeast passage, An. 1580.
LIterae ••uae (vir humanissime) 19. Iunij demùm mihi reddite fuerunt: vehemen∣ter dolui visis illis tantam, non modo temporis, sed multò magis tempestiuae instructionis iacturam factam esse. Optassem Arthurum Pet de quibusdam non leuibus ante suum discessum praemonitum fuisse. Expeditissima sanè per Orientem in Cathaium est nauigatio: & saepè miratus sum, eam foeliciter in∣choatam, desertam fuisse, velis in Occidētem translatis, post••uam plus quàm dimidium itineris vestri iam notum haberent. Nam post Insulam Vaigats, & Noua Zembla continuò ingens sequitur Sinus, quem ab ortu Tabin immane promontorium complectitur.* 1.1 In hunc medium maxima illabuntur flumina, quae vniuersam Regionem Seticam perluentia, vt{que} existimo, in intima continentis vs{que} magnis nauigijs peruia, facillimam rationē exhibent quas∣libet merces ex Cataio, Mangi, Mien, caeterisque circumfusis regnis contrahendi, atque in An∣gliam deportandi. Caeterùm cùm non temerè eam nauigationem intermissam crederem, opi∣nabarab Imperatore Russorum & Moscouiae obstaculum aliquod interiectum fuisse. Quod si verò cum illius gratia vlterior illac nauigatio detur, suaderem profecto nō primùm Tabin pro∣montorium quaerere, atque explorare, sed Sinum hunc atque flumina, in ijs{que} portum aliquem commodissimum, stationém{que} Anglicis Mercatoribus deligere, ex quo deinceps maiore oppor∣tunitate, minoribúsque periculis Tabin promontorium, & totius Cathai circumnauigatio in∣dagari posset. Esse autem ingens in Septentrionem excurrens promontorium Tabin,* 1.2 non ex Plinio tantùm, verùm & alijs scriptoribus, & tabu••is aliquot (licèt rudius depictis) certum ha∣beo. Polum etiam Magnetis haud longè vltra Tabin situm esse, certis Magnetis obseruationi∣bus didici: circa quem & Tabin plurimos esse scopulos, difficilém{que} & periculosam nauigatio∣nem existimo: dif••ic••liorem tamen ad Cathaium accessum fore opinor, ea qua nunc via in Oc∣cidentem tentatur. Propin quior enim fiet haec nauigatio polo Magnetis, quám altera, ad quem propitùs accedere non puto tutum esse. Quia verò Magnes alium quàm Mundi polum habet,* 1.3 quo ex omni parte respicit: quò propiùs ad cum acceditur, eò directorium illud Nauticū mag∣netis virtute imbutum, magis à Septentrione deuiat, nunc in Occidentem, nunc in Orientem, pront quis vel orientalior, vel occidentalior est illo Meridiano, qui per vtrumq: polum Magne∣tis, & Mundi ducitur, Mirabilis est haec varietas, & quae nauigantē plurimùm fallere potest, nisi hanc Magnetis inconstantiam nòrit, & ad poli eleuationem per instrumenta subinde respiciat. In hac re si non sit iustructus D. Arthurus, aut ea sit dexteritate, vt deprehenso errore eum inue∣nire & castigare possit, timeo ne deuias faciat ambages, tempus illum fallat, & semiperacto ne∣gotio, à gelu praeoccupetur: Aiunt enim Sinum illum fortiùs quotannis congelari. Quod si contingat: hoc quod consultius mihi visum fuit, proximum illi erit refugium, vt in eo sinu, ijs{que} fluminibus quae dixi, portum quaerat, & per Legatum aliquem, cum magno Cham, nomine Se∣renissimae Reginae notitiam, amicitiámque contrahat: quam opinor Maximo orbis Imperatori gratam, imo gratissimam fore propter remotissima commercia. Opinor ab ostijs Bautisi & Oe∣chardi* 1.4 fluminum maximorum, vsque ad Cambalu Regiam summam Chami, non vltra 300•• milliar••a Germanica esse, & iter sumendum per Ezinam vrbem regni Tangut, que 100•• tantùm milliarijs Germanicis ab ostijs distare videtur, & paret Magno Cham.
Valde optarem cognoscere, quàm altè communiter exur gat aestus maris in eo Moscouiae* 1.5 portu, quem vestri pro statione habent, & in alijs versùs orientem locis vsque ad Tabin. Item, an mare in hoc districtu semper in vnam partem, videlic et Orientem, aut Occidentem fluat, an verò pro ratione aestuum fluat, & refluat, in medio inquam canali, hoc est, an ibi sex horis in oc∣casum, & iterum sex in ortum fluat, an verò semper in eandem partem: a liae enim speculationes non parum vtiles hinc dependent. Idem optarem à D. Frobiscero in occidentem obseruari. Quod ad Sinum Merosro, & Canadam, ac Nouam Franciam attinet, ea in meis tabulis desump∣ta sunt ex quadam Tabula marina, que à quodam sacerdote ex earum ditionum Naucleri peri∣tissimi Galli descriptione excerpta fuit, & illustrissimo Principi Georgio ab Austria episcopo Leodiensi oblata. Non dubito, quin quantùm ad littorum situm attinet & poli eleuationem, ad veritatem ea quàm proximè accedant. Habebat enim ea tabula praeter scalam graduum la∣titudinis per medium sui extensam, aliam praeterea particularem Nouae Franciae litto••••bus ad∣iunctam, qua deprauatae latitudines, occasione erroris Magnetis ibi commissae, castigarentur. Iacobi Cnoyen Buscoducensis itincrarium per omnem Asiam, Affricam, & Septentrionem, o∣lim mihi Amicus Antuerpiae ab ali•• mutuò acceptum communicauit, eo vsus sum, & reddidi: post multos annos eundem ab amico repetij, & reminisci ille non potuit à quo accepisset. Gu∣lielmi Tripolitani & Ioannis de plano Carpini scripta non vidi, tantùm excerpta exillis quae∣dam