The Queenes Maiesties Letters to the Great Sophy of Persia, sent by M. Anthonie Ienkinson. 1561.
ELIZABETHA Dei gratia, Angliae, Franciae, & Hiberniae Regina, &c. Potentissimo & inuictissimo Principi, Magno Sophi Persarum, Medo∣rum, Parthorum, Hircanorum, Carmanorum, Margianorum, populo∣rum ••is & vltrà Tygrim fluuium, & omnium intra Mare Caspium, & Per∣sicum sinum nationum atque Gentium Imperatori salutem, & rerum pro∣sperarum foelicissimum incrementum. Summi Dei benignitare factum est, vt quas gentes, non solum immensa terrarum spacia, & insuperabiles marium vasti••ates, sed & ipsi etiam coelorum cardines longissimè disiunxerunt, ipsae tamen li∣terarum bono & mentis certa cogitata, & humanitatis grata officia, & intelligentiae mutuae multa commoda facilè inter se & opportunè possint communicare. Itaque cùm perdilectus, & fidelis noster famulus Antonius Ienkinson, qui has literas nostras perfert, cum bona venia, fauore, & gratia nostra hoc Angliae nostrae regnum excedere, & in Persiam vsque, vestrásque alias ditiones Dei benignitate penetrare constituerit, hoc illius institurum perlaudabile qui∣dem grato nostro fauore prosequi, & promouere studuimus: id quod eo nos libentiùs faci∣mus, quoniam hoc eius propositum ex honesto studio commercij constituendi potissimum cùm vestris subditis, alijsque peregrinis hominibus, ad vestra regna confluentibus, omninò ex∣ortum sit. Proptereà nobis & scribendum ad vestram Maiestatem, ab eaque petendum esse duximus, vt nostro rogatu dignetur concedere huic famulo nostro Antonio Ienkinson literas publicae fidei, & salui conductus, quarum authoritate a••que praesidio, licitum, liberúmque s•••• illi, vnà cum suis familiaribus, seruis, sarcinis, mercibus & bonis vniuersis, per vestra regna, do∣micilia, ditiones, atque prouincias liberè, & sine impedimento proficisci, ire, transire, redire, abi••e, & istic morari, quamdiu placuerit, & inde recedere, quandocunque illi vel suis lubitum fuerit. Si haec sancta hospitalitatis iura & dulcia communis humanitatis officia, inter nos, no∣stra regna, nostrósque subditos libentèr constitui, sincerè coli, & constantèr conseruari queant, speramus nos, Deum Optimum Maximum effecturum, vtab hijs paruis initijs, grandiora re∣rum momenta, nobis ad magna ornamenta atque decus, nostris ad summa commoda atque vsus, aliquando sint oritura: siquidem, vt non terra, non mare, non coelum, ad nos longissimè seperandos, quàm diuina ratio communis humanitatis, & mutuae beneuolentiae ad nos fir∣missimè coniungendos plus virium habuisse videatur. Deus salutem omnem, & foelicem in