Exemplar Epistolae seu literarum Missiuarum, quas illustrissi∣mus Princeps Eduardus eius nominis Sextus, Angliae, Franciae, & Hi∣berniae Rex, misit ad Principes Septentrionalem, ac Orientalem mundi plagam inhabi∣tantes iuxta mare glaciale, nec non Indiam Orientalem; Anno Domini 1553 Regni sui anno septimo, & vltimo.
EDuardus sextus, Angliae, Franciae, & Hiberniae Rex, &c. Omnibus Regibus & principibus ac dominis, & cunctis Iudicibus terrae, & Ducibus eius, qui∣buscunque est excellens aliqua dignitas in ea, cunctis in locis quae sunt sub vniuerso coelo: Pax, tranquillitas, & honor vobis, terris, & regionibus ve∣stris quae imperio vestro subiacent, cui{que} vestrum quemadmodum conue∣nit ei. Proptereà quòd indidit Deus Opt. Max. hominibus prae cunctis alij•• viuentibus, cor & desiderium tale, vt appetat quisque cum aliis societatem inire, amare, & vicissim amari, beneficijs afficere, & mutua accipere beneficia studeat, ideò cui∣que pro facultate sua hoc desiderium in omnibus quidem hominibus beneficijs fouere & con∣setuare conuenit, in illis autem maximè, qui hoc desiderio adducti, à remotis etiam regionibus ad eos veniunt. Quo enim longius iter eius rei gratia ingressi sunt, eò ardentius in eis hoc desi∣derium fuisse declararunt. Insuper etiam ad hoc, nos patrum maiorum{que} nostrorum exempla inuitant, qui semper humanissimè susceperunt & benignissimè tractauerunt illos, qui tum à lo∣cis propinquis, t••••••••à remotis, cosamicè adibant, eorum se protectioni commendantes. Quod si omnibus id praestare aequum est, certè mercatoribus imprimis praestari debet, qui per vniuer∣sum orbem discurrunt, mare circumlustrantes & aridam, vt res bonas & vtiles, que Dei benefi∣cio in regione eorum inueniuntur, ad remotissimas regiones & regna adferant, atque inde vi∣cissim referant, quòd suae regioni vtile ibi repeterint: vt & populi ad quos eunt, non destituan∣tur commodis quae non profert illis terra eorum, & ipsi sint participes rerum quibus illi abun∣dant. Nam Deus coeli & terrae, humano generi maximè consulens, noluit vt omnia in quauis regione inueni••entur, quò regio ope alterius regionis indigeret, & gens ab alia gente commo∣dum aliquod expectaret, ac ita stabiliretur amicitia inter omnes, singuli{que} omnibus benefa∣cere quaererent. Hoc ita que ineundae ac stabiliendae amicitiae desiderio moti viri quidam regni nostri, iter in remotas maritimas regiones instituerunt, vt inter nostros & illos populos, viam mercibus inferendis & efferendis aperirent, nos{que} rogauerunt vt id illis concederemus, Qui petitioni illorum annuentes, concessimus viro honorabili & forti, Hugoni Wilib••o, & alijs qui cum eo sunt seruis nostris fidis & charis, vt pro sua voluntate, in regiones eis priùs incogni∣tas eant, quaesituri ea quibus nos caremus, & adducant illis ex nostris terris id quo illi carent. Atque ita illis & nobis commodum inde accedat, sit{que} amicitia perpetua, & foedus indissolu∣bile inter illos & nos, dum permittent illi nos accipere de rebus, quibus superabundant in reg∣nis