Ad eundem illustrem equitem autoris praefatio.
REddenda est, quàm fieri potest breuissimè, in hoc vestibulo, ratio facti mei, & cur ita homo nouus & exterus, in tanta literatissimorum hominum copia, quibus Anglia beata est, versandum in hoc argumento mihi putauerim: ita enim tu•• fortissime Gil∣berte, foetum hunc nostrum in lucem exire voluisti. In seruitute & barbarie Tur∣cica, Christianis tamen, magno immortalis Dei beneficio, parentibus natus, aliquā etiam aetatis partem educatus; post quam doctissimorum hominum opera, quibus tum Pannoniae nostrae, tum imprimis saluae adhuc earum reliquiae florescunt, in literis adoleuissem, more nostrorum hominum, ad muisendas Christian•• orbis Academias ablegatus fui. Qua in peregrinatione, non solùm complura Musarum hosp••t••a, sedmultas etiam sapienter institutas respublicas, multarum Ecclesiarum probatissimas administratione•• introspeximus, iam fermè triennio ea in re posito. Fuerat haec nostra profectio ita à nobis comparata, vt non tantùm mores & vrbes gentinum videndum, sed in familiaritatem, am saltem notitiam illustriorum hominum intro••undum no••is putaremus. Caeterum, vt hoc à nobis sine inuidia dici possit, (certè enim taceri absque malicia nullo modo potest) non locus, non natio, non respublica vlla nobis aequè ac tua Britannia complacuit, quamcunque in partem euen∣tum consilis mei considerem. Accedit, quòd praeter omnem expectationem meam ab omnibus tuis ci∣uibus, quibuscum aliqua consuetudo mihi contig it, tànta passìm humanitate acceptusessem, vt iam (sit hoc salua pietate à me dictum) suauissimae Anglorum amicitiae fermè aboleuerint desiderium & Pannoniarum & Budae meae, quibus patriae nomen debeo. Quas ab caussas cùm saepenumero animus ••uisset significationem aliquam nostrae huius voluntatis & existimationis edendi; accidit vtique secun∣dum sententiam, vt dum salutandis & cog noscendis excellentibus viris Londini operam do, ornatissi∣mus ac doctis••imus amicus meus Richardus Hakluytus ad te me deduxerit, explicato mihi praecla∣rissimo tuo de ducenda propedièm colonia in nouum orbem instituto. Quae dum aguntur, agnoscere po∣••ui ego illud corpu; & animum tuum sempiterna posteritatis commemoratione dignum, & agnoui pro∣fecto, eáque tali ac tanta obseruantia prosequi coepi; vt cum paulò post plura de tuis virtutibus, & re∣bus gestis passim audissem, tempus longè accommodatissimum existimarem esse, quo aliqua parte officij