Page 236
Clarissimo Balzacio, Facultas Theologiae Parisiensis, S.
REdditae sunt nobis ad Calendas Aprilis abs te Litterae, vir clarissime, omnibus quidem gra∣tissimae, non eo solum nomine, quod multam in ordinem nostrum observantiam praese ferrent; sed etiam vel maxime, quod propensissimam tuam voluntatem, immutandi ea quae in Principe t•…•…o, offendere mentes Christianas possent. Hunc in li∣brum inquirendi, Fama quae nec te latere potuit, non tam occasionem nobis, quam necessitatem attu∣lit. In quo sane uti nulla nisi disertissimo, sic in∣cogitanti quaedam excidisse deprehensa sunt, ex eorum relatione quibus recensendi ejusdem dele∣gata provincia fuerat. Praecipua eaque maxime instituti nostri huic Epistolae subnectemus; quae & si judicabantur, minus ad orthodoxa doctrine a nussim quadrare, aequum tamen pro Christiana charitate ac dignitate tua duximus, ut omnem judicij aequitatem amicae monitionis humanitas praecederet, quo tu ipse operi tuo emendando qua∣qua operam dares. Istud vero quam pro voto no∣stro succ•…•…sserit, vel ex eo intelleximus, ipse quod tua sponte in idem consilium conspiraveris docilitatem facultati nostrae, ad id tua Epistola pollicitus. Quod & maxime tibi gratulamur, neque velimus tamen in Illud incumbas, ordinis nostri duntaxat authoritate motus, uti benevole recipis, sed ipsius veritatis: cui nunquam faelicius triumphant inge∣•…•…ia, quam dum cedunt, summissis praesertim per