Page [unnumbered]
BENEVOLO LECTORI, S.
TRia auguror potissimùm futura in hoc opusculo, quae parùm faciant ad aliquorum hominum palatum; quae tamen singula lectorem aequum spero aequi consulturum. Primò aegrè ferent quòd antiquitatis hae suo debito .i. Ro∣mano destituantur nitore, & idioma∣tis nostri solaecis (tanquam tot laceris pannis) vestitae foras extrudantur: secundo insimulabunt me gravem rei literariae iniecisse plagam, nempè qui hac ratione feci, vt quivis fumiuendulus Grammatista poterit in lectione Ciceronis sine cortice natare, poterit gryphos antiquitatum qui passim historiarum occurrunt sine negotio solvere: tertio hoc illos male torquebit, quòd tota mea textura est adeò incon∣cinna & inconsona, adeò sterilis & humi serpens, adeò sangui∣nis & sublimitatis expers. Primò velim intelligant me nō tam exuisse eas suo nitore, quàm cruisse ex tenebris, nempè trans∣fundendo eas in linguam magis cognitam. Secundò sciant me, non aliâ mente accessisse ad hoc opus quàm vt meo labore cui∣vis sciolo & tyrunculo, vix dum literarum studijs initiato imò pueris ad huc sub ferulâ militantibus, facilis aditu•• ad adyta haec patefieret: de sterilitate quam mihi impingunt, me mihi plaudo, rectius{que} nomine perspicuitatis eam dici oportere con∣tendo; quid emolumenti enim ex ampull••sis istiusmodi verbo∣rum prodigijs (quibus fulminare, nullus est elementarijs qui, si velit, nequit) emergit lectori? praesertim tyrunculo, quem ista verborum tonitrua magis admiratione afficiunt, quàm instru∣unt cognitione. Sed his missis, Lectorem benevolum monitum