Rerum Anglicarum Henrico VIII· Edvvardo VI. et Maria regnantibus, annales
Godwin, Francis, 1562-1633.
Page  [unnumbered] Page  1

Rerum ANGLICARVM ANNALES, Ab Anno Domini M. DVIII. ad Annum M. DLVIII.

LIBER PRIMVS.

FATO postquam functus est Hen∣ricus* eius nominis septimus, Henri∣cus filius (quem vnicum reliquit) [ 1509] Walliae Princeps, regni gubernacula suscepit, duodeviginti annorum a∣dolescens, multis animi corporisque dotibus illustris. Erat quippe, ad staturam quod attinet, procerus, facie item venusta, & forma per omnes aetatum gradus vsquequaque plane re∣gia, ingenio docili, & ad literas suapte natura satis propenso, donec voluptates (quas facile suggerit dominationis licentia) à studiis intempestiue auocarent; animo deinde magno, adque fortitudinis iuxta ac munificentiae laudes aspiranti. Hanc indo∣lem rectorum cura excepit adeo non infoelix, vt si regni primor∣diis extrema respondissent, inter maximos omnino Regum Page  2 nostrorum Henricus octavus haberi iure suo merito debuisset. [ 1509] Neque enim temere reperies, qui, si annos spectes regiminis eius viginti priores, res, aut foris gesserit foelicius, aut domi pruden∣tius administrarit, quive apud vicinos principes authoritate ma∣gis polluisse noscatur. Hoc ego magna ex parte parentis pru∣dentissimi & auiae adhuc viuentis consilio ascribendum duco, qui amicos iuuentuti eius praeficiendos curarunt, sapientia, pic∣tate, & vitae integritate praestantissimos, quorum nixus auxilio, aetatis lubricum praetervectus, scopulos, ad quos 〈◊〉 est non impingere, foeliciter declinauit. Postquam verô ijs vel morte sublatis, velita senio fractis, vt rebus gerendis vtiles & idonei amplius non essent, & eam aetatem is attigisset quae verecundiam plerunque solet exuere, verecundiam inquam e∣gregiae virtutis custodem: suo tunc 〈◊〉 vsus, in ea lapsus est vitia, quae superiorum temporum laudes, luxus & saeuitiae maculis non leuiter soedarunt. Caeterum ut haec mittamus, suo tempore opportunius commemoranda, viri isti tam egregij, quos constitutos diximus ut adolescenti Regi essent à secretis, fuerunt,

  • 1 Gulielmus Warramus Cantuariensis Archiepiscopus & Angliae Cancellarius.*
  • 2 Richardus Foxus Episcopus Wintoniensis.
  • 3 Thomas Ruthallus Episcopus Dunelmensis.
  • 4 Thomas Hovartus Surreiae Comes, Angliae summus Quaestor, siue (ut nunc loquimur) Thesaurarius.
  • 5 Georgius Talbottus Salopiae Comes & familiae Regiae Seneschallus.
  • 6 Carolus Somersetus Camerarius Regius.
    • Equites aurati.
    • 7 Thomas Lovellus.
    • 8 Henricus Wiatus.
    • 9 Edwardus deinde Poynyngus

〈◊〉 postquam Regi defuncto iusta funeris & exequiarum magnificè persoluissent, ex aere solido mausoleum porro statu∣erunt* inter Europae splendidissima numeratum, quod tamen propter sumptum haud ita magno constitit. Nam mille tantum libras in eius structura impensas ferunt. Situm id est Westmo∣nasterij in loco sepulturae, videlicet in medio sacelli Beato Ste∣phano Page  3 dicati, quod ipse à fundamentis (opus admirabile) reli∣giosae [ 1509] pietatis monumentum iam olim excitarat. Memini me le∣gisse* xiiij. librarum nostratium millibus (hoc est aureorum Gallicorum 26200.) nec amplius hanc molem Regi constitisse, eodèmque tempore nauem insolitae magnitudinis ipsum fabri∣casse, a suo nomine grandem Henricum appellatam, quam (si∣mul ac armamentis suis instructa est) haud minori impendio perfectam compertum est. Navis vero ista vbi est, aut quid tibi iam praestat ô Henrice? alterum illud opus (ut taceam coeleste praemium) ad seculi vsque consummationem tibi piae munifi∣centiae buccinator erit perpetuus. Discite O Reges verae gloriae vera trophaea, non semper in armis & classibus, sed saepe eaque durabiliora multo, in pijs operibus collocanda. Quaerite, quae∣rite primum regnum Dei & lustitiam eius, & caetera omnia vo∣bis haud dubiè adijcientur. Verùm ut in instituto curriculo progrediar, cum regnare coepisset Henricus octavus Aprilis 22. 1509. coronationis solennia non usque ad Iunii diem 24. pe∣racta* sunt. Consiliariis interim 〈◊〉 visum est 〈◊〉 reipub. 〈◊〉, si Rex, Catharinam fratris Arthuri non ita pridem 〈◊〉 viduam, & Ferdinandi Castellae Regis filiam 〈◊〉 in vxo∣orem, neque permittat tantum pecuniae quantum illi assignatum fuerat dotis nomine, quotannis ex insula exportari. Neque ve∣ro dubitatum est de his nuptiis primo quoque tempore confici∣endis,* nisi quatenus à nōnullis scrupulus 〈◊〉 est, Vtrum fir∣ma & constitutionibus ecclesiasticis congrua huiusmodi con∣iunctio futura esset, prohiberi quippe sacrae paginae sententia nonnulli dictitabant, nequis fratris sui relictam ducat. Hoc im∣pedimentum, bullae Papalis omnipotentia 〈◊〉 visa est, ut dispensante Iulio Pontifice, 3. die Iunii hae nuptiae sydere pa∣rum fausto celebratae sint, & vterque Princeps 〈◊〉 simul in∣signibus decorati, die Iohanni Baptistae sacro proximè sequenti. Magna haec pompa, & ingenti omnium ordinum laetitia tran∣sacta sunt. Sed vt verum sit illud Salomonis, 〈◊〉 gaudij luctus occupat, à tēpore coronationis quintus adhuc dies age∣batur, quando Margareta auia regis paterna, Richmundiae 〈◊〉, vitā cum morte cōmutavit. Mulier 〈◊〉 fuit sanctissima, atque ob multa in remp. beneficia, perpetuae posterorum memo∣riae cum omni honore commendanda, nisi opera sua nunquam Page  4 intermorirura, laudes 〈◊〉 (ut sileant scriptores) satis decanta∣rent. [ 1509] Tamen ut caetera taceam, quae ab illa in Academias no∣stras collata sunt, non possum non commemorare 〈◊〉 ingratus sim. 〈◊〉 duo 〈◊〉 collegia, 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉 D. Ioanni Euang. sacrum, 〈◊〉 prouentious dotauit tam 〈◊〉, ut hodie 〈◊〉〈◊〉 & ministros, plus minus 200. 〈◊〉 alant, 〈◊〉 deinde Academiae 〈◊〉 reliquit non 〈◊〉 pretij; ex quorum fructibus stipendia in hunc 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 Theologis persolvuntur, qui sacras literas 〈◊〉 publi∣ce profitentur. Sepulta iacet prope filium in tumulo ex lapide Lydio 〈◊〉, imagine 〈◊〉 ex 〈◊〉 inaurato imposita.

ANNO CHRISTI 1510. REGN. 2.

REGIS Pater 〈◊〉 septimus, a iquot ante mortem an∣nos,* legum violatarum examen per universum regnum in∣stituit, frustra 〈◊〉 ferri bonas leges, nisi poenarum metu ad [ 1510] * earum obseruationem homines 〈◊〉. Cum vero vix cui∣quam parceretur qui criminis vel levissimi argueretur, quin 〈◊〉 a legibus irrogatam perfoluere 〈◊〉; saucij (ut lo∣quitur Virgilius noster) ista non tam seueritatis quam 〈◊〉 tela esse clamitabant. Prudentiores autem mussitabant, 〈◊〉 ten∣dere hos regis conatus, partim ut coerceret ferocem populi inter factiones nutriti animum, partim ut locupletiores 〈◊〉 debilitaret, sibique eadem opera 〈◊〉 ex pecunia adderet, ac munimentum aduersus bella ciuilia (quorum aliquot nuper viderat scintillas) si 〈◊〉 fauilla iterum in incendium erumperet. Vtut res 〈◊〉, multos extitisse constat, qui 〈◊〉 accusando, regis 〈◊〉 gratiam, sibique 〈◊〉 rem facerent: pars enim mulctae apud nos accusatoribus cedit. Inter alios autem, duo erant praecipui, qui caeterorum duces & 〈◊〉 habiti sunt. Alteri nomen Richardus Empson, alteri Edmundus Dud∣leyus: Vterque iuris patrij consultus, & propter vtilem regi na∣uatam operam, Iudices nuper fiscales constituti. Natus fertur Empsonus Torcestriae Northantonensis pagi oppido, patre cri∣brorum opifice. Dudleyus etsi familia praenobili ortus, tamen fortuna usus parum prospera, diu cum 〈◊〉 conflictatus est. At hisce in negotijs cum aliquot menses desudassent, ad eam Page  5 euaserunt vterque potentiam, vt summorum procerum nemo [ 1510] esset, qui eorum gratiam omnibus modis non ambiret. Mirum proinde non est, si 〈◊〉 sibi accumularint quammaximas: sed 〈◊〉 neque dubitandum est, inuidiam 〈◊〉 simul quam∣maximam in sese excitasse, quae viuente Henrico septimo 〈◊〉 multum non nocuit, co tamen extincto, vtrumque protinus cuertit & pessum dedit. Morti Rex 〈◊〉, testamento man∣dauerat, vt si quid iniuste cuiquam fiscus abstulisset, id iniuri∣am 〈◊〉 restitueretur. Restitutionem igitur flagitantium cum 〈◊〉 quotidie numerus ad regiam conflueret, non aliud vi∣sum est remed um hu us mali magis opportunum, quam si au∣thores 〈◊〉. Empsonum & Dudleyum, 〈◊〉〈◊〉, plebis 〈◊〉 & 〈◊〉 furori placando, traderent immolan∣dos. 〈◊〉 iudicio 〈◊〉, magnorum criminum rei pera∣guntur, quasi regis proditores reique publicae hostes 〈◊〉 & damnati, 〈◊〉 denique adiudicantur. 〈◊〉 omnia sub initi∣um noui regni. Bonis 〈◊〉 us exuti, Integrum iam annum post damnationem 〈◊〉 perpessi erant, nec dum infensae 〈◊〉 ita deferbuerat. Dubium vnde, fama increbue∣rat, veniam miseris Reginam a Rege impetrasse. Proceres, qui 〈◊〉 ignobiles tantum a pud principem posse iam olim in∣dignabantur, ac plebs ab 〈◊〉 aliquot 〈◊〉 facile con∣citata, 〈◊〉〈◊〉 vindicta 〈◊〉, quotidianisque 〈◊〉 Regem 〈◊〉, quibus damnatos ad mortem deposce∣bant. 〈◊〉 le 〈◊〉 coactus, securi publice feriendos iubet, quod August 〈◊〉 17. factum est. Hic fuit exitus Empsonis & 〈◊〉, qui opibus affluentes, & gratia principis paulo ante floren∣tes, 〈◊〉〈◊〉 his 〈◊〉〈◊〉 omnia nihili aestimant, aurae po∣pul 〈◊〉 mox victima facti sunt, & nobis porro 〈◊〉, moderate potentiam concessam vsurpandi, neque 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉, vt belluam istam 〈◊〉 capitum (plebecu∣lam dico) in nos 〈◊〉 us, quae habenas nacta & irata, sae∣uit immaniter. Filium reliquit Dudleyus Ioannem, qui fortu∣nae paternae quasi haetes factus, magnam potentiam, Dux Nor∣thumbriae mox creatus, morte terminauit infoelici, 〈◊〉 reliquit plurimam ad nostra vsque tempora florentissimam, 〈◊〉 tamen haeredes masculi, omnes iamdudum desecerunt.

Page  6

ANNO DOMINI 1511. REGN. 3. [ 1511]

ANni huius primo die, ipsis vidclicet 〈◊〉 Ianuarij, Re∣gina filium Regi peperit, 〈◊〉 futurum 〈◊〉. Hic autem magno Regis & popularium moerore, 23. 〈◊〉 se∣quenti extinctus est. Sub idem tempus, Ferdinandi Hispania∣rum Regis oratores petitum venerunt a genero auxiliares copi∣as 〈◊〉 1500. Bellum quippe tunc temporis gerebat Fer∣dinandus contra Saracenos Africam incolentes. Annuit* promptissime Rex, ac habito delectu, eam manum quatuor re∣giis navibus impositam, Duce Tho. Barone de Darcy ad soce∣rum quam potest celerrime amandat. Ad terram Hispanam vix dum appulerant, cum audiunt, pace facta, eorum opera Re∣gem non egere. Stipendia tamen liberalissime singulis persolu∣ta sunt, Dux & quieum comitabantur nobiliores, muneribus honorati, & ita cum multa gratiarum actione omnes dimissi, ad sua 〈◊〉 sunt. Ipsis adhuc absentibus, Margareta Sabaudiae* Ducissa (quae Maximiliani Caesaris erat filia, & Belgicarum pro∣uinciarum Gubernatrix sub Carolo Hispaniarum principe) si∣milem cohortem, nempe sagittariorum 1500. a Rege nostro impetrat, vt iis contra Geldriae Ducem (quocumipsi erat bellum acerrimum) vteretur. Duce Edovardo Poynyngo milite stre∣nuo & magnae apud Principem suum 〈◊〉, 〈◊〉, per spatium quinque mensium quibus abfuerunt, fortiter ab illis ge∣sta sunt, ad Brimnostam, Ascam, & deinde Venloam. Laudati & remunerati 1400. ad suos incolumes redierunt: nam centum sors bellica absumpserat. Centurionum quatuor, egregiae forti∣tudinis, praemium, honorem acceperunt militiae summum, e∣quites aurati a Carolo Principe (mox Caesare) creati: Io. Nor∣tonus, Io. Foggus, Io. Scotus & Tho. 〈◊〉. Erat hoc tem∣pore* Scotorum Regi cum Lusitano bellum, 〈◊〉 praetextu, Andreas quidam Bartonus, 〈◊〉 pyrata, omnes naues per o∣ras Angliae aut Scotiae commeantes depraedatus est, Lulitanas semper esse dictitans, cuiuscunque demum essent nationis, 〈◊〉 saltem Lusitanis mercibus onustas. Ad hunc comprehenden∣dum misit Rex Edovardum Hovartum summum Angliae Tha∣lassiarcham, fratremque eius D. Thomam Hovartum Comitis Page  7 Surreiaeprimogenitum, & Ioannem quendam Hoptonum. Ii [ 1511] praedonem assequuti, post longam & cruentam pugnam, vi∣vum eum (sed lethaliter saucium) ceperunt, duasque eius naues cum omnibus sociis, qui pugnantes non ceciderant, Londinum 〈◊〉.

ANNO CHRISTI 1512. REGN. 4.

NVllum adhuc bellum Henrico 〈◊〉 cum principe quo∣quam* externo, neque vero vt esset, prudentiorum amico∣rum optabat quisquam. At 〈◊〉 Regi, qui vicesimum pri∣mum iam aetatis annum agebat, nescio quo modo gestiebat 〈◊〉 belli casus experiri, quod nondum expertis (secundum adagium) dulce est. Cum Lodouico XII. Francorum Rege an∣te annum vnum aut alterum inito soedere pacem fecerat: Iam 〈◊〉 a Iulio Papa Rom. se facile passus est exorari, vt Ludouico confoederoto bellum indiceret. Is nimirum Ponti∣fex, qui 〈◊〉〈◊〉 fimilior cuius nomen sumpserat, quam Pe∣tro cuius successor haberi voluit, vt tanquam alter Nero, sedens otiosus, orbem terrarum bellorum 〈◊〉 conflagrantem spectaret, Regem nostrum literis 〈◊〉 oraverat, vti in op∣pugnando Gallo sibi non deesset: qui nimirum nec Deum 〈◊〉 nec homines, non solum 〈◊〉 sacris manum admouisset, Gulielmum Cardinalem ad Pontificatus 〈◊〉 impulis∣set, Alphonsum 〈◊〉 & Bentiuolos sibi rebelles fouis∣set: sed Italiam nunc vniucrsam suae tyrannidi subiicere 〈◊〉. Quapropter, per amorem saluatoris, per maiorum suo∣rum pietatem (qui S. Rom. Ecclesiae manus adiutrices nun∣quam recusassent porrigere) perque denique filialis 〈◊〉 vin∣culum firmissimum 〈◊〉〈◊〉 vehementer, vt procerum I∣taliae sancto foederi se adiungere non 〈◊〉, cuius nimirum, ipsi, caput illum & Imperatorem summum delegissent. Literis 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉 Pontificls 〈◊〉 & prompte Rex annuit. Veruntamen, ut ansam soederis dirimendi arripiat, 〈◊〉 se placet arbitrum interponere inter Pont. & Gallum, quem missis legatis hortatur, vt armis discedat: Id ni faciat, Pontificis defensionem contra communis pacis turbato∣rem se suscepturum non obscure denunciat. Petitionem vero Page  8 illamspernenti Gallo, bellum indicit per foecialem, simulque [ 1512] monet, vt Galliae regno 〈◊〉, caeterisque prouincijs, Normanniae videlicet & Aquitaniae, quas haud bono 〈◊〉 possideret. Icto deinde cum Maximiliano Caesare, Hispano item & 〈◊〉 foe∣dere, de oppugnando communibus viribus Gallo 〈◊〉 consi∣lium. Inuitat nostrum 〈◊〉, vt in regionem suam traiiciat copias & 〈◊〉 Gallum 〈◊〉, pollicitus, 〈◊〉 certum 〈◊〉 tum numerum, tormenta bellica, 〈◊〉 ad vecturam, commeatum & multa 〈◊〉 ad 〈◊〉 expeditionem neces∣saria. Rex noster soceri 〈◊〉 fidem habens, mag∣num conscribit exercitum, cuius partem vnam 〈◊〉 impo∣nit, vt mari rem 〈◊〉, alteram in 〈◊〉 curat 〈◊〉. 〈◊〉 copiis 〈◊〉 Edmondus Hovartus Thalassiarcha, qui classi Gallorum factus 〈◊〉 in sinu Armorico, 〈◊〉〈◊〉 n 〈◊〉 decertauit. In co nihil sane memorabile gestum est; praeterquam quod, duae magnae naues (vna 700. habuit pro∣pugnatores Anglos duce Th. Kneveto milite, altera 900. Gallos sub Primalgueto Britone) hae inquam sibi mutu 〈◊〉 connexae, post diururnam pugnam, ambae tandem 〈◊〉 con∣flagrarunt, nemine protinus seruato, qui 〈◊〉 hoccine malum 〈◊〉, an cuiusquam au 〈◊〉 accersitum 〈◊〉, 〈◊〉. Alter vero 〈◊〉, 〈◊〉 praefici batur Tho. Grayus Marchio* Dorsetius, 〈◊〉 habuit 〈◊〉 10000 & inter 〈◊〉 Germanos 500. duce Guinto quodam Flandro. 〈◊〉 postquam in eam Arragoniae oram 〈◊〉 quam 〈◊〉〈◊〉, dum vt Rex 〈◊〉 praellaret quae pollicitus fuerat 〈◊〉, aliquot menses elapsi sunt. Ille autem promissis lactabat in Galliam festinantes, nec aliud quippiam 〈◊〉〈◊〉 est. Acciderat enim vt nostris 〈◊〉, moreretur Gasto* Flussatium Comes, quocum Ioanni Regi de regno Nauarreno 〈◊〉 contentio. Ioannesigitur, 〈◊〉 copias Ferdinando ad hoc bel∣lum promiserat, postquam sublatum aemulum audiuit, vtrum propter ingenii 〈◊〉, vel quod ita rebussuis conducere exi∣stimabat, 〈◊〉 oratoribus cum Gallo soedus clandestinum iniit. Quod postquam Ferdinando nunciatum est. omissa in Galliam expeditione, in Nauarrenum arma conuertit, cupiens porro & nullum non mouens lapidem, vt nostras ibidem copias ad 〈◊〉 expeditionem traduceret, abnuente Dorsetio qui absque nouo Page  9 mandato à praescripto regio discedere sibi integrum non esse as∣seuerabat. [ 1512] Erat tunc temporis Nauarrenus ab omnibus rebus im∣paratus, proceres sui in factiones Acramontanorum & Bello∣montorum distracti, vt nihil posset expedire; duo potentissimi Regestotis viribus oppugnaturi aduentare dicebantur cum co∣pijs magnis; Gallus autem (in quo solo spes erat) procul abe∣rat, 〈◊〉 bellis occupatus. Ad primum igitur Hispani impe∣tum regnum deseruit, seque vna cum coniuge & liberis cis Pyrenaeum Benearnium recepit. Nouo hunc in modum regno Ferdinandus occupato, de Gallia debellanda haud amplius sol∣licitus; à genero Henrico scriptis literis vehementer flagitauit, ne copias ad Gallicum bellum destinaras sibi grauaretur com∣modare, donec omnia ad animi sui sententiam in regno Na∣varreno ordinasset. Huic soceri petitioni Rex annuit libenter, sine sructu tamen: Nam milites nostri 〈◊〉 regionis aestu & fortium vinorum potu corpora inflammati, in morbos passim inciderunt, vnde plus minus 〈◊〉 homines (aut vt quidam tradit 1800.) paruo temporis interuallo interierunt: Vlterioris igitur moiae pertaesi, duces (velint nolint) vela facere compule∣runt; irato vehementer Rege, quando de reditu 〈◊〉 nuntia∣tum 〈◊〉, adeo vt de poena tali proteruiae debita 〈◊〉 ali∣quando cogitarit, donec multitudo delinquentium vniuersos noxae 〈◊〉. Mense Maio profecti, paulo ante Natales reuersi sunt.

ANNO CHRISTI 1513. REG. 5.

COncilium Regni summum (quod Parliamentum voca∣mus) sub 〈◊〉 huius anni coactum est. In 〈◊〉, bellum Gallo magnis viribus inferendum decernitur, simulque in 〈◊〉 belli sumptus pecunia ingens subsidij nomine populo impera∣tur. Tum primo statim vere 〈◊〉 emittitur nauium 〈◊〉 42. praeter actuarias & minores scaphas. Huic praefectus, Angliae Thalasliarcha, seu (vt vocant) Admirallius, dum ad* fortitudinis laudem importunè 〈◊〉, tanti apparatus conatum sua 〈◊〉 elusit. In portu qui Brestae oppido vicinus est, ex∣censionem parat, & primus hostilem terram nisus ingredi, conto in mare detrusus ac submersus, extot Anglis quot illa classis fere∣bat, Page  10 solus perijt, 〈◊〉 strenui sic functus officio, ducis ta∣men [ 1513] temerarij notam non effugit. Caeteri namque Imperato∣ris interitu consternati, omisla expeditione in Angliam euesli∣gio reuertuntur. Hoc casu Regi nunciato, Tho. Hovarto Ad∣mirallij fratri primogenito eam praefecturam demandat, diligen∣ter monens, vt operam fortem republicae nauando, fratris ne∣cem tam indignam ultum eat. Ac is certe summa celeritate usus, naues iterum statione educit, quibus omnia maria per vniuer∣sam Galliae oram peruagatur, tantum terrorem hostibus incuti∣ens, vt nemo vel cymba piscatoria per eos dies è portu solvere ausus sit. In sinu igitur Vitsndio excensionem facit, totam regionem ferro & igni populatur, deinde nemine resistente naves suas incolumis repetit Rex interim quam maximo exer∣citu coacto, Iulij vltimo, quadringentarum nauium classe Cali∣sium delatus est. Inde 21. Iulij progressus, omnes copias in hosticum educit, & Teroanam Morinorum Ciuitatem recta* petit, vt eam iam antea per duces suos obsidione cinctam vni∣uersi excercitus viribus oppugnet. Gallorum copijs prope Der∣nomam obuiam factus est. 〈◊〉 prima facie congrediendi animo aduentare visi sunt sive autem suis viribus diffisi, aut (quod a nostrais traditur) tormentorum in idoneis locis collocato∣rum displosione, ordines turbati, quasi visi simul & victi, sive fu∣gati, sive impar certamen sponte declinantes, abierunt, nec vspi∣am loci se nostris postea oftenderunt. Teroanam igitur nullo prohibente perrectum est. Habuit ea ciuitas (vt nostri tradunt) propugnatores tunc temporis 4000. & inter eos equites 600. quibus non erat difficile locum tam munitum contra exerci∣tum quantumuis magnum tueri, si commeatu & alijs rebus ne∣cessatijs instructi fuissent. Ista cum deessent, miserunt qui Regi suo nunciarent, quantis in angustijs versarentur. Ille multiplici bello ca tempestate distinebatur. In Aquitaniam & Nauarram impressionem tum nuper fecerat Hispanus, & Heluetij Trimol∣lium magno praelio apud Novariam non ita pridem superatum, per eos ipsos dies obsessum, Divione Burgundiae oppido tene∣bant. Inde factum est, vt distractis in diuersas partes copiis, non vltra 20. peditum millia (quorum dimidia pars Germani erant sub Gheldrensium ducis imperio) & Cataphractos 2500. secum sub signis habuerit. His stipatus, Ambiani consedit, vt propin∣quitate Page  11 loci spem auxilij ostentante, fortius obsidionem sui tole∣rarent, [ 1513] quam in longum trahi multum sua interesse intellexit. In exercitu nostro erant peditum 40000. 〈◊〉 vero 5000. vt Gallo nobiscum congredi tutum non fuerit. Sed neque 〈◊〉〈◊〉 in animo fortunam praelij tentare, quae 〈◊〉 aduersa in tali tempore extitisset, Galliae Regnum nobis denuo occupandi, viam facilem omnium prudentiorum iudicio praebuisset. Ille igitur Ambiani desidens otiosus, ne tantae ciuitatis periculum (quo reuera angebatur vehementer) negligere ac nihil facere videretur, copias quasdam Teroanam versus mittit, quibus dat in mandatis, vt 80. grauis armaturae equites (sed sine equis, tale nempe subsidium Teroanenses petebant) in ciuitatem, 〈◊〉〈◊〉 ratione id fieri possit, deducant. Per nostrorum vigilum socor∣diam, hoc 〈◊〉 non difficulter praestiterunt. Longa siquidem pax & desuetudo effecerat, vt ad bellica munia milites nostri parùm adhuc prompti 〈◊〉. Sed hanc eorum negligentiam, Galli* duplici stultitia protinus compensarunt. Nam cum eadem opera commeatum aliaque quibus oppidani indigebant, comportare potuissent, erratum suum iam sero emendare cupientes, eandem viam repetere decreuerunt. Nostri vero 〈◊〉 re praeuisa, nouam munitionem excitarant, quae cos ingressu prohiberet, & insuper magnum equitatum, cum xv. Germanorum peditum millibus in insidijs locarant, qui redeuntibus viam 〈◊〉. Galli igitur ad moenia accedentes, postquam aditum sibi nullum in Ciuitatem patere intellexerunt, nihil suspicantes mali, redierunt, & non multum itineris emensi, quasi iam tuti à vi 〈◊〉, galeas alii exuebant aestus impatientes, epotandis lagenis alii operam 〈◊〉, equos porro bellicos plerique dimiserant, aliosque minores vt commodius incederent, iam conscenderant, cum ab hostibus impetum in se 〈◊〉 conspicerent, quem ne tantillo qui∣dem tempore ferentes, nulla defensione facta, fugae turpiter se mandauerunt. In 〈◊〉 perturbatione amiserunt Galli Ca∣taphractos plus minus 300. captique fuere multi nobiles, Long∣villanus, Badius, Claromontius 〈◊〉, Bussius Ambosius, Baiardus, Folietta & Palissaeus, qui paulo post 〈◊〉 se 〈◊〉 eripuit. Habeo idoneos authores, persuasum plurimis 〈◊〉 tem∣poris fuisle, aditum ad regnum Galliae occupandum nostris ca victoria patefactum, 〈◊〉 occasione oblata vsi fuissent: Quippe tan∣to Page  12 pauore Gallorum exercitum defixum serunt, accepto huius [ 1513] casus nuntio, vt nil 〈◊〉 fugam cogitaret, ac Rex in primis qui cum 〈◊〉 & lachrimis, nedum querelis miseris ac fortunae suae deploratione non abstineret, quo fugeret circumspiciebat, & 〈◊〉 citeriorem pernicibus equis iam petere decreue∣rat. Nostri 〈◊〉 vero de Teroana 〈◊〉 tantum solliciti, cap∣tiucs in castra deducere satagebant, neque hostes fugientes 〈◊〉 prosequi voluerunt. Hanc pugnam calcariam Galli solent appellare, quod in co calcaria quam gladii sibi magis 〈◊〉〈◊〉. 〈◊〉 post hanc cladem omni meliori spe abiecta, de 〈◊〉 facienda colloquium non detrectant, & consulto rege suo, Augusti 23. paciscuntur. Impedimentis saluis, signis 〈◊〉, & explicatis, tympanis etiam perstrepentibus, milites abire permissi: Ciuibus porro indultum, vt supellectilem exportarent. Paucos ante hanc deditionem dies venerat in castra nostratium* Maximilianus Caesar, & (quod genti nostrae honorificum, ac* memoratu dignissimum arbitror) accepto 100. aureorum diurno stipendio, praeter 〈◊〉 quae copiis suis annumeratasunt, sub signis Regis nostri ipse militare dedignatus non est, gestata rubra cruce & rosa bicolore, Anglo militantium symbolo. 〈◊〉 enim vero tanquam speculator magis quam socius 〈◊〉, cum 〈◊〉 in quantas difficultates Gallum 〈◊〉 coniecturus esset, si laboranti instare vellet, & interiora Galliae penetrare, quanquam Gallo hostis 〈◊〉, tantis tamen progressibus 〈◊〉 eue∣hi noleb at, ae proinde omni ratione suadebat, vt 〈◊〉 re∣lictam demoliretur, & copias Tornacum deduceret. 〈◊〉 nempe (nec 〈◊〉 causa) regem incusabat, quod aestate 〈◊〉 prae∣cipiti (nec ante) profectus esset, hyemem piae foribus esse dicens, vt operaepretium futurum 〈◊〉 sit, tantis sumptibus exercitum alere, quando nihil 〈◊〉 geri possit. Ciuitatem vero tam pro∣cul sitam difficulter a suis teneri posse, diruendam igitur, nec hosti vt propugnaculo sit relinquendam. Tornacum deinde Neruiorum oppidum quanquam ditionis Franciae, Flandria tamen & Hannonia (velut insulam mari) cinctum demonstra∣bat, & a reliqua Francia procul seiunctum. Ciuium quidem & incolarum magnum esse numerum & moenibus haud inualidis locum munitum esse: At vrbanam plebem imbellem, praesidium alioqui nullum, commeatus nihil importatum esse: celeritate Page  13 vtendum, opprimendos inopinantes, paucorum dierum obsidi∣one [ 1513] ad deditionem cogendos. Gallo, si vellet eis subuenire, to∣tum Hannoniam transeundam, & duo vel tria 〈◊〉 flumina (inter quae Scaldis & Carpus) 〈◊〉: 〈◊〉〈◊〉 praedam paratam esse, sibique 〈◊〉 victoriae triumphum: tantae Ci∣uitatis accessionem haud poenitendum fore imperij sui incre∣mentum, eoque minus negligendum, quod nihilo difficilius su∣turum sit 〈◊〉 in officio 〈◊〉, quam fuerit Gallo aduersus tot infenfos populos vsquequaque 〈◊〉, iam per 〈◊〉 secula tueri eam ac defendere. Laborum 〈◊〉 satietas, ne dicamtaedium regem ceperat, & obuersabatur animo 〈◊〉 voluptarum recordatio: 〈◊〉 igitur non 〈◊〉 qui op∣tima suaderent, faciliora sequutus, 〈◊〉 consiliis obtem∣perauit. 〈◊〉 Flandris (qui hoc sibi muneris 〈◊〉) vt Teroanae moenia diruerent, fossas tōplerent, & aedificia om∣nia praeter aedem sacram & Canonicorum domos incenderent, idque illi (propter solita vicinorum populorum dissidia) auidi* laetique praestiterunt. Teroana igitur capta & excisa, Tornacum quanta possunt celeritate contendunt, nihil sibi reliquum faci∣entes, quo famam aduentus 〈◊〉 praeuertant. Oppidani 〈◊〉 seci∣us quod parabatur subodorantes; quantum patiebatur tempo∣ris angustia, se diligenter ad certamen praeparabant, & rustici omnesque in vniuersum incolae regionis vicinae, res suas in ci∣uitatem conuehentes, 〈◊〉 tanquam in 〈◊〉 tutum se 〈◊〉. Hincfactum est vt ciuitas alioqui non magna, quo tempo∣re 〈◊〉 primum 〈◊〉 est, non minus quam 80. millia Vr∣banae 〈◊〉 num: 〈◊〉. Rei igitur cibariae penuria 〈◊〉 labora∣tum est: Nec spes auxilii affulsit vsquam. Rex procul aberat, prae∣sidium nullum, imbelles ciues, oppidum duo magni principes 50. militum millibus stipati clausum tenebant, & his omnibus saeuior hostis intus vrgebat, dira fames. Paucos dies obsidionem tolerantes, 〈◊〉 pacti, Septembris 29. se sua que 〈◊〉. Tradita Ciuitate, ad sacramentum Anglorum Regi di∣cendum omnes ciues adiguntur, 〈◊〉, vt vicaria potestate prae∣sit, Edvvardus Poynyngus Ordinis Georgiani miles praeficitur. Tum postquam de commeatu prouisum est, praesidium impo∣nitur modicum, & arx noui imperii firmamentum aedificata. Ne vero politica tantum curare Rex videretur, iurisdictionem Page  14 ecclesiasticam ad Tho. Wolsaeum curauit 〈◊〉, & 〈◊〉 [ 1513] ad Episcopum agros pertinentes (proscripto iam Episcopo) * in 〈◊〉 contulit, Wolsaeum inquam, de cuius viri 〈◊〉 & immodica potentia, multa nobis in posterum dicendasunt. His* igitur rebus ita ordinatis, ingruente iam hyeme, de exercitu primo quoque tempore domum reportando initur consilium. Id Regi cum 〈◊〉, ipse naue conscensa cum vix totos qua∣tuor menses 〈◊〉, ad suos penaies duplici victoria laetus circa finem Octobris mensis peruenit, Aduentantem & vix dum reuersum, noua palma excepit victoriae, quam 〈◊〉 eius* de Scotorum Rege caeso, reportauit Havartus Surreiae Comes. Gallorum Rex 〈◊〉 bello lacessitus (vt antea 〈◊〉) per vetera 〈◊〉 iura & nuper inita foedera, multum obtesta∣tus fuerat Iacobum Scotorum 〈◊〉〈◊〉 nominis quartum, ne se tantis difficultatibus implicitum 〈◊〉: si a mici casi∣bus non 〈◊〉, sibi tamen prospiciendum monens, cui tu∣tum non foret, gentis, suae semper 〈◊〉, potentiam, talibus in∣crementis nemine impediente augescere. Abesse Anglum ex∣terno bello occupatum, & cum 〈◊〉 florem 〈◊〉: arma igitur protinus inserret, & Beruicum ditionis Scoticae 〈◊〉 op∣pidum, multos iam annos ab Anglis insessum, receptum iret: fa∣cilem fore victoriam, modo occasione 〈◊〉 bene gerendae tam foeliciter oblata vteretur. Fieri non posse, quin hoc bellum, sibi honorificum, amico (si non & ipsi) 〈◊〉 futurum esset, hosti∣busetiam documento, non contemnenda Scotorum arma, quo∣rum pristinas victorias, longa iam & ipsis damnosa pax oblite∣rarat, & Anglis è memoria excusserat. Porro ne sumptibus gra∣uarentur, 50. millia Francicorum nummûmad commeatum & tormentarium apparatum se largiturum. His rationibus iuveni gloriae appetenti haud difficulter persuasum, vt Regi nostro, quocum foedus nupersanciuerat, cuiusque sororem in matrimo∣nio habebat, illa multum reclamante, bellum sibimet exitiale, suis funestum & multarum calamitatum causam inferret. Caocto igitur exercitu quam potuit maximo, in 〈◊〉 nostros 〈◊〉, arcem quandam (Noramiam dictam & Episcopo Dunel∣mensi pertinentem) circumsidet. Ea 〈◊〉 tantum Re∣gem sex dies distinuisset, ipsi in manus tradita est. Inde Ber∣vicum mota sunt castra, igne & ferro regione omni, quacun∣que Page  15 transitum est, foedata. Haec postquam 〈◊〉 suntijs, qui∣bus [ 1513] regni cura & procuratio in absentia principis demandata 〈◊〉: Habito per totam borealem regni partem delectu, vt, omnes copiae Alneuici ad certam diem conueniant, edicitur, inde sub duce Thoma Havarto Surreiae Comite recta in 〈◊〉 perrecturae. Inter primos accurrit (magna patris 〈◊〉) Tho∣mas Thalassiarcha, Comitis filius, secum adducens manum 5000. 〈◊〉, quorum fortitudinem in naualibus pugnis saepe 〈◊〉 exploratam: Post cum Barones hi, Dacrius, Clif∣fordus, Scropus, Latimerus, Conierus, Lumlaeus & Ogleus: Equites deinde aurati, Applyardus tormentorū 〈◊〉, Per∣ceius, Sidnaeus, Bulmerus, Stanlaeus, Molineus, Strangwaius, 〈◊〉〈◊〉. His de summa rei consultantibus, visum est, Foecialem ad Regem mittere, qui deiniuria facta 〈◊〉, & Regem contra ius fasque non solum affinis, sed & consoede∣rati regionem vastasse quereretur, ipsosque proinde paratos esse diceret, inito praelio 〈◊〉 pactorum & conuentorum vi∣olationem vlcisci, modo aliquot dies aduentum suum praestolari ille non dedignetur, & loco vtri{que} exercitui opportuno copiam pugnandi facere. Rex de violatione foederis scripto se purgat, te∣status Deos & homines, priorem Henricum iniurijs crebris alie∣nati in se animi indicia dedisse. Praedones Anglos vbique per limites Scotiae grassariimpune querebatur: Andream Bartonum hominem fortem & honestum Regis ipsius mandato iniuste caesum, & Heronem quendam, qui Robertum Carrum Scotum praenobilem interemerat, se palam in Anglia ostentare, Rege ad tantum facinus conniuente: His de rebus saepe per legatos con∣questum se asserebat, sed surdo, quod aiunt, cecinisse: Sibi pro∣inde quid reliquum, quam vt armis se suaque aduersus regis in∣iustitiam 〈◊〉? Quòd 〈◊〉 ad congressum attinet, accipere se conditionem adiecit, locumque ac tempus certaminis de∣signauit. Adsunt igitur ad diem condictum ambo exercitus: Et 〈◊〉 vt sublata omni sugiendi spe, suos ad refistendum for∣tius* animaret (consilio nescio quam prudenti certe parum tuto) dimitti iubet omnes equos, in dextris suis, 〈◊〉 in equorum pedibus salutem quaerendam dicens: deinde exem∣plo suo quid alios facere velit ostendens, relicto quo 〈◊〉 iumento, ad pedestrem pugnam semetipsum comparat. Idem Page  16 caeteris facientibus, omnes pedites cum hosle congrediuntur. [ 1513] Post longam & cruentam dimicationem, ad nostros inclinavit victoria. Habebant Scoti tormenta magna 22. quae nullo illis vsui suerunt in 〈◊〉 praelio, quod pilas 〈◊〉, supra capita hostium, collem quem inliderant scandere nitentium. Nostris praecipua spes erat in 〈◊〉, quibus 4. alas Scotorum leuius ar∣matas (nam in acies quinque Rex 〈◊〉 suas diuiserat) ita con∣tinenter verberarunt, ut caeteris operam fortem nauantibus, in fugam eas compulerint. Mediam enimvero, quam Rex tenebat, quòd ex viris constaret lectissimis, & contra vim sagittarum me∣liùs munit is, non sine longo & difficillimo certamine profliga∣runt. Nam Scoti, etsi ab Anglis 〈◊〉 que inclusi ut in gy∣rum pugnare coacti ab 〈◊〉 parte pellerentur, 〈◊〉 terunt ta∣men 〈◊〉, ecque magis hauddubie, quod Regem su∣um non audirent solum hortantem, sed 〈◊〉〈◊〉 ordines strenuissime dimicantem cernerent, donec multis vulneribus confossus mortuus concideret. Cum illo caesi feruntur filius eius nothus S. Andreae Archiepiscopus, & cuo alij Episcopi, duo i∣tem Abbates. Comites xii. Barones 17. & 〈◊〉 8000. Nec minor numerus captivorum censetur. Omnia item tor∣menta capta sunt, & signa 〈◊〉 ferè 〈◊〉: ut maxima om∣nino victoria fuerit aestimanda, nisi 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, ut 1500. occisos amiserimus. Pugnatum est Septemb. 9. prope montem Flodonam in colle qui Piperdi dicitur, non proculà bramstona. 〈◊〉 me latet Scoticarum 〈◊〉〈◊〉 constanter asleuera∣re, Regem in acie non cecidisse, sed 〈◊〉 à suis interemp∣tum: corpusque in Angliam asportatum, non Regis fuisle, 〈◊〉 Alexandri cuiusdam Elfinstonij adolescentis nobilis, statura vultuque Regi non dissimilis, quem palu Jamento Regijsque in∣signibus ille 〈◊〉, ut se prosequentes 〈◊〉, & alibi prae∣liantibus tanquam praesente rege animum adderct. Caeterum ut nihil dicam de magno summae nobilitatis numero, quorum ca∣dauera, ibi loci reperta verum Regem ab ijs stipatum atque ficti∣tium illum alibi potius depugnasse 〈◊〉 indicant: Satis con∣stat, à multis captiuis cadauer 〈◊〉, qui non aiiud quam re∣gium fuisse pro certo confirmarunt, quanquam vulneribus in∣numeris deformatum. Nam immani plaga iugulum hiabat, laeua manus duobus ictibus ferè 〈◊〉 vix brachio dependebat, & Page  17 corpus multis in locis sagittis confixum visebatur. Hoc 〈◊〉 [ 1513] genere sublatus interijt in ipso iuuentutis store 〈◊〉 quartus Scotorum Rex, qui propter multas & egregias animi corporis∣que dotes, longiori sane vita dignus videba tur. Fuit enim inge∣nio acri, & oris dignitate summa praeditus, magnanimus, comis, affabilis, munificus, & adeo à clementia non abhorrens, utad 〈◊〉 de sontibus expetenda inuitum cogi omnes facile a nimaduerterent. His virtutibus effecit, ut vivum sui charissimum haberent, 〈◊〉 tantum desiderarent & luctu prosequeren∣tur, quantùm nullum priorum Regum, vt historici quidem omnes prodiderunt. In hanc enim vero calamitatem non inci∣disset, si prudentiorum monitis obtemperasset, 〈◊〉, vt ijs rebus, quas ante pug nam in ea gresserat expeditione, conten∣tus, domum rediret, nec cum tam paucis vniuersi regni statum in discrimen committeret: quippe famae & gloriae, amicitiae item, abundè satisfactum. Sed cum orator Gallus & amici qui∣dam Regij Gallicis donis culti contra tenderent: Principi magnanimo & supra quam dici potest pugnandi auido facile persuasum est, vt nostros cum magnis copijs aduentantes, op∣periretur. Defuncti corpus (saltem si corpus id suerit regium & non 〈◊〉) plumbea capsula inclusum atque in Angliam delatum, 〈◊〉 Regis nostri satis inhumano (ne dicam cru∣deli) in nescio quo angulo insepultum abiectum est, eam nempe poenam foedifrago & periuro debitam dictitabat, cum belli sumendipraetextu probabili haud omninò 〈◊〉, vt ex ijs quae supra dicta sunt satis liquet.

ANNO DOMINI 1514. REGN. 6.

INsequentis annisub initium Tho. Havartus Surreiae Comes, qui de Scotis victoriam supradictam reportarat, ad auitam* dignitatem conscendit, factus Norfolciae Dux. Eum nempe ti∣tulum pater eius Ioannes haereditario iure consequutus est, a Thoma de Brotherton Regis Edvv, primi filio, Segrauijs & Mowbraiis (qui omnes Norfolciae duces extiterunt) stemma ducens. Sed quod in pugna Boswortharna (in qua cecidit) a partibus Richardi tyranni stetisset, eo honore ipse posterique multati sunt. Isti, Thoma anno 1524. extincto, in eodem ho∣nore successit Thomas filius, qui anno 1554 diem clausit extre∣mum. Page  18 Ex illo 〈◊〉 est Henricus (egregiae spei iuvenis) qui [ 1514] patre viuente, capite truncatus est extremis huius Regis tem∣poribus. Hic filios reliquit Thomam Ducem Norfolciae postre∣mum (qui & ipse 〈◊〉 1572. securi percussus est) ac Henri∣cum, mortuo patre adhuc lactentem, virum doctissimum itidem ac 〈◊〉, quem rex noster Iacobus, Northantoniae 〈◊〉, omnium bonorum summa cum gratulatione nuper 〈◊〉. Thomas autem praedictus, tres filios habuit sibi super∣stites, Philippum, Thomam & 〈◊〉. Philippus Surreiae (ac etiam 〈◊〉 matrem Arundelliae) Comes, 〈◊〉 ad mortem anno 1589. breuique postea morbo in carcere ab∣sumptus, parvulum reliquit Thomam, qui nunc regis 〈◊〉 gratia paternorum honorum successor factus est, ex quo etiam fonte munificentiae regiae, patruo 〈◊〉 Thomae (viro magnani∣mo) Comitatus Suffolciae titulusaccreuit, & 〈◊〉 summi munus honoratiss. Iam praeter hos quos recensui Havartos, habet etiam haec familia Carolum Nottinghamiae Comitem 〈◊〉〈◊〉, ex patre Gulielmo, Thomae Norf∣folciae Ducis nepotem, magni nempe illius Scotorum trium∣phatoris. Hic est qui auitae virtutis aemulus, classem illam Hispa∣norum, vano vocabulo inuictam appellatam, Elisabethae Regi∣nae auspiciis anno 1588. 〈◊〉 debellauit. 〈◊〉 (vt omnes enumerem) Thomas Havartus ex eadem stirpe oriun∣dus, vicecomitis Bindonensis honore potitur, a Thoma Nor∣folciae duce per Thomam filium genus ducens. Ita nobilissima haec familia quam paucis abhinc annis 〈◊〉 iacere vidimus, 〈◊〉〈◊〉, quatuor ostendit Comites, praetereáque vi∣cecomitem vnum: Viri hi omnes egregij magniquè nominis, vt de illis iam posthac multa perscribenda sint. Visum est igitur eorum genealogiam semel & paucis explicare, ne singulorum genus, prout eorum mentio inciderit, repetendo, lectorem mo∣rari cogar. Nunc vt pergam, cum Norfolciae duce alij etiam honorum nouis 〈◊〉 ornati sunt, Caroli duo, Brandonus & Somersettus (hic Wigorniae Comes, ille Suffolciae dux creatus) Edouardúsque item Stanlaeus Baro factus de monte aquilae.* Brandonus, patre natus est Gulielmo Brandono equite aurato, qui signum militare Henrici septimi portans in pugnâ Bosworthana, manibus Richardi tertii 〈◊〉 obtruncatus Page  19 cecidit. Filium eius paruu'um relictum Henricus regnum ade∣ptus [ 1514] magnâ curâ educauit, & 〈◊〉 principis 〈◊〉 sui fa∣mulitio (penè 〈◊〉 sodalitio) admouit. Hic cùm cum haberet charissimum, tam ob paterna merita quàm sua 〈◊〉, vicecomitem Insulae 〈◊〉: 〈◊〉 hoc contentus, Mariam 〈◊〉, quae Gallorum Regi postea nupsit, ipsi despondere in animo habens (id multis saltem persuasum erat) Ducis Suf∣folciae titulo prius cohonestandum decreuit, quod his diebus, in festo 〈◊〉 purificationis factum est. Quomodo vero nuptiis speratis exciderit, 〈◊〉 ex insperato potitus sit, in sequentibus narrabitur. 〈◊〉 Henrici ex Lancastrensi familia, Somersetensis Ducis postremi filius naturalis, honoris paterni tulit cognomen, cum 〈◊〉 Beaufortius, aut potius an∣tiquâ Regum Anglorum appellatione Plantageneta vocandus esset. Hic igitur Henrici septimi (quippe ex Margareta So∣mersetensis sorore geniti) consobrinus & multis clarus 〈◊〉,* quarum aestimator 〈◊〉 erat Rex ille, Camerarius Angliae ab co constitutus est. Iam vero cum in hâc recenti 〈◊〉 Gallos expeditione multa strenuissimi viri specimina dedisset, (neque tamē caesus 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 falso tradit) placuit pristinis honoribus, hunc addi, quem hodie gerit: ab il∣lo 〈◊〉, Edwardus Gulielmi filius, nepos Henrici, Caroli istius de quo agimus filii. Is Regi nostro nunc a 〈◊〉 & equorum (vt loquimur) Magister, 〈◊〉〈◊〉 praefectus (munus apud nos honoratissimum) tantos maiores suis virtutibus 〈◊〉. Gallorum Rex postquam de clade Scoticà 〈◊〉, amico tali ac socio se priuatum cernens, omnia circum se bello 〈◊〉, sibi 〈◊〉 in 〈◊〉〈◊〉 nullū, 〈◊〉, 〈◊〉 (si 〈◊〉* aliquà ratione id fieri posset) foedus renouare. 〈◊〉 se∣cundus Pontifex 〈◊〉 bellorum incentor non ita pridem (opportunum) obierat, & ipsi Gallo per 〈◊〉 dies 〈◊〉 vxore, thorus coniuge 〈◊〉 factus 〈◊〉. Placet itaque tentare, si ductà Mariâ Regis nostri sorore, 〈◊〉 ab hac parte incendia posset restinguere, & amicum insuper in 〈◊〉 nostro 〈◊〉〈◊〉 quam potentem sibi comparare. Leo X. (qui lulio suc∣cesserat* in Papatu) Gallicas partes contra 〈◊〉〈◊〉. 〈◊〉 animo 〈◊〉 reconciliationis negotium suscipiente, pax coijt Gallo 〈◊〉, nostris non ingrata, & 〈◊〉 9. Page  20 Octobris magnâ cum pompacelebratae sunt. Erat Rexille aetate [ 1514] 〈◊〉 ingrauescenti, sponsa tenera virguncula, 16. forte aut 18. annos nata, forma egregiâ. Par tam impar coniunxit, cupidi∣tas, in illo liberorum, praeter causas supra memoratas (mascu∣lam enimprolem nullam 〈◊〉) 〈◊〉 emolumenti publici spes, authoritas hoc volentis fratris, & (quod in 〈◊〉 pectore praecipuum) honorum splendor, Reginae nomen. Maluisse tamen eam Brandonum maritum, quam quemlibet Regem, si in 〈◊〉 id fuisset potestate, plurimi non sine causâ per∣suasum habebant. Ne{que} vero multum temporis effluxit, quin prioris voti compos redderetur: Rex 〈◊〉 (quod senibus ple∣runquesolet accidere, qui iuuencularum vtuntur contubernio) haud totos tres menses has nuptias superviuens, pr. Cal. Ianuar. moritur. Reginae tum licuit ex pacto in patriam suam (si vellet) reuerti: & cum hoc magnopere efflagitaret, missus est ad eam deducendam Brandonus, qui ad priorem ambi∣tum reuersus, haud difficulter obtinuit, vt nuptiis clandestinis, quam potuit occulte 〈◊〉 illi iungeretur, Hae postea (Rege* nostro annuente) Grenouici magna cum celebritate repetitae sunt, videlicet Maii 13. sequentis anni. Wolsaeiiam repentina & nostro aeuo non credenda incrementa memoranda sunt. Hic enim (vt antea narrauimus) Tornacensis ecclesiae adminstra∣tionem nactus, infra istius anni curriculum, duos alios Episco∣patus consequutus est. Obierat nuper Gul. Smithus Lincolniae Praesul venerabilis, qui praeter multa alia pietatis suae mo∣numenta, collegium studiosorum in Academia Oxoniensi insti∣tuere aggressus (ab aeneo naso nomē id habet) immatura morte sublatus est, antequam vltimam manum tam praeclaro operi posset imponere. In 〈◊〉 demortui locum suffectus est Wolsaeus, iam in gratia Regis flagrantissimus. Parentibus hic ortus est ignobilibus, Ipsuici (oppidum id est in 〈◊〉 Suffolciensi, dioecesi vero Norwicensi) vbi magnificae structurae sundamen∣ta postea locauit, collegium nescio quod molitus ibidem. Educatus est Oxoniae in Collegio Magdalenensi, & scholae, quae ad id collegium pertinet, factus est moderator. Inter alios discipulos suae fidei commissos, filii memorantur quidam Marchionis Dorsetij. Operae in illorum institutione nauatae praemium tulit, sacerdotium quoddam non exile agri Somer∣setensis, Page  21 Limingtonensis videlicet ecclesiae rectoriam. Vixdum [ 1514] ibi pedem posuerat, quando ab equite quodam aurato (Amicio Pouletto) magnâ afficitur contumelià. Cippo lignco pedes Wolsaei includit, genus quoddam poenae, quod non nisi 〈◊〉 fere & vilissimae plebi apud nos solet irrogari. Quid igi∣tur in causà fuerit cur tantopere saeuierit eques in hominem iam non infimae notae, me certe latet. Hoc vero apud omnes constat, Wolsaeum postea Cardinalem 〈◊〉 & Angliae Can∣cellarium, eam 〈◊〉 satis grauiter punijisse, adeo vt neces∣sum habuerit aliquot annos Londini moram sacere Poulet∣tus, & ibidem omni genere officiorum gratiam eius facti emercari. Testatur idipsum in hodiernum vsque diem aedifi∣cium quoddam situm Londini, supra portam eius loci quod Medium Templum nominatur, a Pouletto eo tempore con∣structum, quando Cardinalem habebat infensum, & insigni∣bus Cardinalitijs vsquequaque pompatice adornatum, vt 〈◊〉 saltem modo hominem demereretur. Verum haec postea. Wolsaeus, siue ignominiae illatae pertaesus, siue altiores spiritus gerens quàm vt tantulo sacerdotio immoraretur: eo relicto, in famulitium se dedit Nafanti cuiusdam, militis, per quem in Episcopi Wintoniensis Foxi notitiam peruenit. Hic ingenio∣rum iudex sagacissimus, postquam in iuuene isto animi solerti∣am magnam, eruditionem non contemnendam, & admirabi∣lem in rebus gerendis dexteritatem deprehendit: Regi Henrico septimo (qui in Foxi fide & prudentiâ vnicè acquiescebat) hominem tam impensè commendauit, vt magni momenti negotiis tractandis, cum protinus 〈◊〉 duxerit. Quid 〈◊〉 placuit: apud Regem breui temporis spatio magnus euasit: Et ab eo Decanatu prlmum Lincolniensi, mox Eleemosy narij Regij munere honestatus est. Postquam verò rerum potitus est Henricus octavus, adolescentis animum blanditijs & morum commoditate penitus occupauit. Siquidem, cumalij amici om∣nes omnes rogarent, vt consultationibus eorum qui, ipsi erant à secretis, assiduus interesset, atque sic experientiâ magistrâ & rerum vsu, prudentiam colligeret, rebúsque gerendis sese assue∣saceret: solus Wolsaeusvitam iucundiorem sectaretur iubet, con∣sultationum taedia adolescenti (dictitans) non ferenda: aeta∣tem hominis temporibus discretam, & vnicuique 〈◊〉 studia Page  22 conuenire: Non rectè facere qui senilem seueritatem tanquam [ 1514] personam nescio quam, intempestiuè obtrudant, & iuueni inui∣tâ conentur Minerva inducere. Futurum olim si Deo placuerit, ut quae huic aetati molesta videntur, provectiori non ingrata sint, aut etiam fortassis oblectamento. Donec ea veniret, prae∣senti frueretur: neque alijs inutiliter obsecundando, eius soelici∣tatis quam imperij sui magnitudo facilè largiretur, cursum, vllatenus retardaret. Iret igitur, venatum; aucupia, aliásque honestas voluptates fortiter consectaretur: si quando fuerit ut senex derepente fieri aveat senilibus curisse immiscendo; non deesse inquiens inter suos (seipsum volebat subintelligi) qui vno aut altero verbo, sub vesperam narrare possint, quae mul∣tarum 〈◊〉 altercatio, ne dicam totius dei consultatio ex∣presserit. Oratio haec Regis cupiditatibus mirificè congruens, tantum Wolsaeo peperit potentiae, ut cum antea, gratiâ inter a∣lios plurimum pollere nosceretur, nunc posthac planè secun∣dus a Rege haberetur & solus apud 〈◊〉 omnia 〈◊〉. Nam ille statim delectus est, qui tanquam 〈◊〉 aliquis inter lo∣uem hunc & minorum deorum senatum discurreret, atque ho∣rum 〈◊〉 ad illum, illiusque placita ad ipsos deferret. In nume∣rum igitur eorum qui 〈◊〉 erant à sanctioribus consilijs, primo quoque tempore asciscitur: & praeter Tornacensis se∣dis nuper sibi demandatam administrationem, mortuo (ut re∣tulimus) Smitho 〈◊〉 quoque ecclesiae Fpiscopus 〈◊〉. In cuius regimine, 6. totos menses nondum transege∣rat, quando Romae defuncto Bambrigio 〈◊〉, ad Ebora∣censem Archiepiscopatum (quem is tenuerat) à Lincolniâ transfertur. Breui deinde postea (ut omnia in vnum congera∣mus) a Rege Cancellarius Angliae (eiurante Warramo Can∣tuariensi) & à Papâ legatus à latere pronunciatur. Sed neque 〈◊〉〈◊〉. Quasi Cardinali alendo Archiepiscopatus Ebora∣censis & Angliae Cancellariatus non sufficerent: multa sacer∣dotia, Sancti 〈◊〉 Abbatiam & Episcopatum insuper 〈◊〉 a Rege emendicat. Neque vero his tandem contentus, Dunelmensem ecclesiam vacantem, Eboracensi non veretur 〈◊〉, (〈◊〉 Bathoniensi) & deinde Dunelmensi relictâ, 〈◊〉 (totius Angliae tunc temporis opulentissimum Episcopatum) occupare. Videtis iam Wolsaeum, opibus af∣fluentem Page  23 gratiâ principis pollentem & ab infimâ sorte ad am∣plissimam [ 1514] fortunam euectum. Quid 〈◊〉 deinceps factum fuerit, in sequentibus porro narrabitur.

ANNO CHRISTI 1515. REGN. 7.

SAncitum nuper cum Ludouico Gallo foedus ratum vtique habuit Franciscus successor eius, quod publico edicto Lon∣dini proclamatum est Apr. die 9.

ANNO CHRISTI 1516. REGN. 8.

CVm verò Gallus Regem Scotiae adolescentulum in suam* fidem recepisset, & in Scotiam misisset Ioannem Stuar∣tum Albaniae Ducem, vt Regis ipsius & regni moderator existeret: Ille nihil prius habuit, quàm aut interficere, aut in exilium pellere, quotquot Anglorum Regi studere compererat. Regis Mater in primis (quae iam Archibaldo Duglassio Angu∣siae Comiti nupserat) fuga sibi consulere coacta, fratrem rectà petijt Angliae Regem, apud quem integrum annum Londini mansit, marito Duglassio post vnum aut alterum 〈◊〉, ne petito quidem commeatu, in Scotiam abeunte. Has Galli rati∣ones Henricus molestè ferens, Maximiliano Caesari quocum Gallus de Mediolanensis Ciuitatis imperio tunc temporis con∣tendebat, magnam pecuniam subministrat, vnde Heluetiorum copias compararet ad Gallos ex Italiâ deturbandos. Caeterum ille, exercitu quamuis instructus satis firmo, re infectâ domum reuertitur. Consilio princeps melior, quàm dexteritate agendi, quippe, in deliberando habitus non imprudens, in rebus ge∣rendis tamen inefficax plerúmque fuit: siue fortuná successus denegante, siue natura segnior esset ad bene cogitata exe∣quendum. Non multum temporis intercesserat, cum placet ite∣rum fortunam tentare. Oratorem 〈◊〉 ad Regem nostrum, Matthaeum Cardinalem Heluetium, per quem, aliam adhuc pe∣cuniam ab illo impetrat. Haec data est Genuensibus quibus∣dam mercatoribus, qui Imperatori cam in Italià tempore con∣stituto pendendam receperunt. At ij, siue ab hoste corrupti, siue non adeò opulenti vt versuram facere possent, fidem certe Page  24 fefellerunt, & hos quoque conatus Caesaris irritos reddide∣runt. [ 1515] Regis culpam hanc fuisse non puto: quamvis suspicari liceat, ingentibus illis thesauris iuveni à patre relictis iam ferè consumptis, & Gallo solidae pacis conditiones clanculùm offerente, amicitiam apud Caesarem 〈◊〉, quae tanto illi 〈◊〉, iam coepisse flaccessere. Certe vt de loedere Francico (quod mox sequutum est) taceamus, aerarium hoc tempore ita vacuum repertum est, vt nouas rationes pecuniae colligendae Regem excogitare oportuerit. Huic negotio (vt caeteris ferè omnibus) Cardinalis praeficitur Wolsaeus: qui omnes regij filci rationes excutiens, multos reperit grauiter obaeratos, & ministrorum fiscalium siue incuria siue perfidiâ, nunquam ante à ad rationes reuocatos. Inter alios, Dux Suffolciae magnā pecuniam Regi debere inuenitur. Is praeter proprias opes, 60. aureorum millia (vxoris dotem) nostrae pecuniae, 18000. librarum, a Gallorum Rege annuatim percipiebat. Nunc ta∣men habuit necessum ab aulâ regià secedere, & ruri degere, vt parsimoniam colendo, haberet tandem vnde debitum huius∣modi exolueret. Facinorosos tùm post hos Cardinalis aggredi∣tur, cuiuscunque demum essent conditionis, periuros, raptores, tenuiorum oppressores, seditionum authores & huiusmodi con∣similes: quos omnes nullâ 〈◊〉 cuiusquam habitâ ratione aut affecit poenâ aliquâ publicâ, aut magno se redimere coegit. Ista faciendo, & aerarium 〈◊〉 vacuum repleuit, & apud plebem magnam sibi iustitiae laudem non immeritò compa∣rauit. Haec igitur cum pro voto sibi succedere videret: ad alia adhuc animum adiecit in hoc genere Novum quoddam tribu∣nal* instituit, cuius indices essent 〈◊〉 regij & alij aliquot magnates: huic datur cognitio criminum praedictorum, quae tunc temporis magnopere inualuerant, & Curia Camerae stel∣latae hodie 〈◊〉, propter stellas (vt opinor) in laqueari illius conclauis, vbi ius dicitur, depictas. Enimverò praeter* istud, alia porrò constituit iudicia, vbi pauperum querimoniae exaudirentur. Multáque ordinauit in rebus 〈◊〉, populari∣bus grata ac nobis in hunc vsque diem vsurpata, quibus virū se ostendit sapientissimum, nec non reip amantem. Certè, quiillis temporibus vixerunt, asserere non dubitarunt, cum hoc regno nunquam soelicius actum, quàm Wolsaeo florente, cuius con∣silijs Page  25 pacem opulentam & securam, quâ fruebantur, atque iustiti∣am [ 1516] aequo iure 〈◊〉 omnibus administratam, tribucbant.

ANNO CHRISTI 1517. REG. 9.

VEreiam appetente, magni motus in ciuitate Londinensi* suspicio oborta est. Eius initia & successus accuratiùs paulò persequi placet, quòd huiusmodi seditiones in nostrâ gente saluberrimis legibus coercitae, adeo rarae sint, vt me pue∣ro, meminerim seniores aetatem suam ex hoc tempore numerare 〈◊〉, idque infausti Maij appellatione designasse. Longae pa∣cis* affluentia, tam bonarum quam malarum artium mater & altrix, peritissimos omnium gentium artifices alliciebat, ad ci∣uitatis Londinensis nobilissimum emporium frequentandum. Imperita verò plebs, non videns quantùm boni gens nostra consequeretur ex hâc artium & scientiae communicatione, sto∣machabatur ab hominibus peregrinis ciuitatem suam incoli, ac opifices praesertim quiritabantur, mercedem suam tenuiorem in 〈◊〉 accrescere, quippe partem cius haud exiguam ad exteros & aliengenas alendos necessariò quotidie decidi. Hâc de re in omnibus circulis multus sermo, donec Institor quidam Ioannes Linconius seditiosorum antesignanus, concionatori vni aut al∣teri persuadere nititur, vt ista popularium grauamina proceribus regni pro concione aperiant. Habentur quotannis ad xenodo∣chium Sanctae Mariae in festis paschalibus Conciones totius anni celeberrimae. Harum vnam habiturus erat Henricus Standishius (Assaphensis posteà Episcopus) vir grauis & doctus: Is hâc de re à Linconio tentatus, omnem talis negotij mentionem aversatus est. At Theologus quidam nomine Bellus (qui illi in eo munere postridiè succeslurus 〈◊〉) haud veritus se seditioso∣rum conatibus adiungere, scriptum quoddam ab ijs oblatum publicè pro concione recitat: deinde pro themate assumens illud Prophetae Psalm. 113. Coelum coeli Domino, terram au∣tem dedit filijs hominum: ex eo satis stultè argumentatus est, terram Anglicam solis Anglis datam, neque permittendum vt 〈◊〉 aliquâ parte exteri potiantur. Multa ab eo in hanc senten∣tiam 〈◊〉 sunt, cum magno vulgi plausu & approbatione, qui odio exterorum prius accensi, nunc nihil aliud quàm seditio∣nem Page  26 spirabant. His accedebat, quòd 〈◊〉 nonnulli (extero∣rum [ 1517] dico) multa per 〈◊〉 dies perpetrasse contra ius fasque haud perperam ferebantur. Seditione igitur indies gliscente, in multis locis exteri male habiti, & in compitis nulla quen∣quam iniuria lacessentes, pulsari coepti sunt. Harum 〈◊〉 authores, cum Praetor in vincula coniecisset: rumor subito in∣certo authore per ciuitatem increbuit, futurum vt primo die Maij, exteri omnes vbicunque reperiri possent, interficerentur. Hic etiamsi a seditiosis hauddubie emanauit, vt rei aggredi∣endae quasi signum & tessara esset hominibus suae factionis: effecit tamen, vt anteid tempus exteri sibi fuga consulerent & magistratus cauerent diligenter ne quis tumultus tunc temporis in ciuitate oboriretur. Pridiè igitur 〈◊〉 diei (qui Philippo & Iacobo sacer est & multa iuniorum laetitia celebrari solitus) edicto publico sub vesperam imperatur, vt omnes vbique ciues ianuas habeant clausas, & famulos domi contineant vs∣que ad horam sequentis diei nonam. Vix dum ad omnes huius edicti notitia peruenerat, cum magistratuum quidam per vicos ciuitatis obambulans, turmam videt iuuenum simul & adolescentium animi gratia batuentium & sese bacillis exer∣centium, ex illo hominum genere quos Apprenticios appel∣lamus. (lj ferè adhuc impuberes, à parentibus vel tutoribus in famulitium traduntur mercatoribus aut opificibus, data etiam nonnunquam pecrnia, vt 〈◊〉 ediscant ab illo cui manci∣pantur, quam post tempus condictum, annos puta 7. vel 9 libe∣ri iam facti profiteantur & exerceant.) Hos igitur, magistratus, tanquam edicto regio non gerentes morem, acriter increpat, grauiter simul interminatus ni se quàm celerrimè domum re∣cipiant: cumque segniùs obtemperarent, corripi iubet vnum aut alterum & in carcerem compingi. Reliqui verò socijs fe∣rentes opem, resistunt & simul sublato clamore, vt omnes e∣iusdem ordinis per totam eam ciuitatis regionem accurrerent, effecerunt. Cùmque eius motus fama dicto citiùs vniuersam ciuitatem esset peruagata, mirum quàm subitò ingens homi∣num concursus factus est, nautarum, nobilibus famulantium, egenorum & vrbanae plebis: sed numerus longè maximus illo∣rum erat, quos Apprenticios nuncupare solent. Hi iam in se∣ditionem concitati, carceres effringunt & eos quos diximus Page  27 ibi conclusos, quod exteros quosdam pulsassent, eripiunt. [ 1517] Tum per omnes vicos ciuitatis turmatim volitantes, extero∣rum domos vbicunque diripiunt, & ipsos ad necem quaeritant. Illi verò id ipsum metuentes, iam anteà (vt retulimus) aufu∣gerant. Ita totam eam noctem debacchati, copias regias con∣tra se aduentare audientes: sub auroram ad sua singuli dila∣buntur, praeter paucos (ad numerum fortè 300. inter quos. 11. foeminae) 〈◊〉 a magistratibus excepti & ergastulis conclusi sunt. Iudicio sisti omnes placet, ad mortis verò poenam 13. tan∣tum designati sunt quorum 9. in patibulis per diuersas ciui∣tatis regiones ad terrorem erectis supensi sunt. 〈◊〉, Sherwinus quidam, & Bettijduo germani fratres, qui concitan∣dae seditionis principes extiterunt, ad vicum totius ciuitatis cele∣berrimum Chepside nuncupatum deducti sunt, vbi Linconi∣us (prout bene meritus erat) suspèndio mortem obijt, & 〈◊〉 la∣queo stabat ad 〈◊〉 aptato iam iam deijciendus, cum advolat quidam clementiae regiae nuncium apportans, fontibus 〈◊〉, caeterisque omnibus (vt sunt mentes hominū ad misericordiam propensae) planè gratissimum. Tres Reginae, Angliae nimirum, deindè 〈◊〉 Franciae & Scotiae (〈◊〉 & illae Regis sorores tunc temporis forte aderant) assiduis precibus Regem fatiga∣bant in genua provolutae, nec destiterunt, 〈◊〉 annuente Wolsaeo (a 〈◊〉 solius arbitrio is pendebat) venia miseris 〈◊〉 est. Hunc finem is tumultus habuit, qualem per mul∣tos annos experta non est ea ciuitas, optimis scilicet tempera∣ta legibus, quibus sub graui poena vetitum est, ne vllae coiti∣ones aut coetus vsquam congregentur, hominum praesertim* armatorum, sine publica authoritate. Mensibus Augusto & Septembri, pestifero sudore, morbo prioribus seculis incogni∣to laboratum est. Inter plebeios innumeros, procerum non∣nulli, Barones videlicet Clintonius, & Greyus de Wiltona, 〈◊〉 lue sublati perierunt. Symptomata & remedium petas ex Polydoro Virgilio (in anno 1. Henr. 7.) qui, tum primum mortales eam vexare coepisse, fidenter, &, vt opinor, verè pro∣nunciat. Hoc malo vanescente, pestilentia per 〈◊〉 tam hyemem in plurimis regni partibus saeuijt, adeo vt contagionis pericu∣lum Rex veritus, modò huc, modò illuc cum paucis famulorum 〈◊〉 cogeretur. Huius annisub initium, Februar, videlicet 〈◊〉Page  28 est Maria Angliae postmodum Regina. [ 1518]

ANNO CHRISTI 1518. REG. 10.

SVSPENSVM diuturna deliberatione pacis cum Gallo* negotium, nune tandem Septembri mense transactum est, idque (vt habet Bellaius) his conditionibus: Mariam non∣dum* bimulam, quam vnicam Rex noster habebat, vti Fran∣ciscus Galliae Delphinus 〈◊〉 vxorem, imprimis cautum est: Tornacensis deinde ciuitas nuper a nostris capta, Gallo vt 〈◊〉, qui Anglo 400, aureorum millia numeraturus erat, ducenta videlicet millia ad rependendos sumptus arcis illic aedificatae, machinarum, pulueris, & reliqui bellici apparatus, quae omnia illic relinqui oporteret: reliqua ducenta cederent tum in sumptus belli eius quo ciuitas capta est, tum in reliqua∣tionem pensionis debitae supplendam. Et quoniam praesens 〈◊〉 non numerabatur, dantur obsides 8. nobiles, dum tota summa suppeditaretur. Haec ille. Nostri verò duplò maio∣rem 〈◊〉 summam à Gallo concessam tradunt: 600. vide∣licet millia pro ciuitate, & 400. pro arce: praeter 23, millia librarum Teroanensium Regi à Teroanensibus debita, & annu∣am pensionem 1000. marcarum (habent 〈◊〉 aureos Gallicos 2100.) Wolsaeo Cardinali, vt Tornacensis Episcopatus admini∣strationi renuntiaret assignatam. Ad haec pacta confirmanda, paulò post Carolus Wigorn. Comes cum Episcopo Eliensi Westo, & nonnullis alijs in Galliam nauigant, & tùm à 〈◊〉, tùm regni principibus prolixè 〈◊〉 accipiuntur.

ANNO CHRISTI 1519. REG. 11.

GERMANIA Caesarem suum Maximilianum Ianuar. 12.* amisit, anno aetatis suae 63 cum, intempestiuè pharmacum incertae, efficaciae contra morbum quem sibi imminere putabat, hausisset. Demortui locum & honorem omnibus modis ambi∣uit Franciscus Gallorum Rex. Sed Carolus, quanquam Hispani∣arum Rex, tamen quòd & patria (Gandavinatus) & ortu pa∣terno Germanus erat, antelatus est, & omnium electorum 〈◊〉 Imperator declaratus, annos natus vndeviginti. Es Page  29 praecipuè res causam dedisse creditur exitiali illi bello, quod in∣ter [ 1519] eos breui poste à exarsit: etsi non sum nescius alia praetendi, quae per se leuiora sunt, quàm ut tantum bellum excitare debu∣erint. Gallus igitur cum vindictam repulsae animo decoque∣ret, ne conatibus eius à nobis impedimentum aliquod exorire∣tur, in id totus incubuit vt amicitiam cum Henrico nostro nuper initam omnibus modis firmaret. Itaque per Boni∣vetum Amirallium cum Wolsaeo agit, vt ipsi (2, inquam reges) * conueniant, & omnia rata habeant coram, quae a suis antea transacta sunt. Dies igitur constituitur quo Rex Guineas, Gal∣lus Ardream veniret, locúsque in medio itinere ad colloquium deligitur.

ANNO CHRISTI 1520. REG. 12.

OTEFORDAM à Grenvico 21. Maij Gallo occursurus Rex proficiscitur, & deinde modicis itineribus Cantuari∣am 25. eiusdem mensis pervenit. Pentecostes dies festos ibi lo∣ci transigere decreuerat. Accidit verò intereà (die nimirum se∣quenti) ut Carolus V. Imperator (tum nuper creatus) in re∣ditu* ex Hispania Doveriam fortè fortuna appelleret: Oppidum id est maritimum, cum arce totius regni firmissima, ad duode∣cimum à Cantuaria lapidem. Rex igitur, eo nuncio accepto,* magna laetitia perfunditur, & quamvis intempestatum nox esset, equum protinus conscendit, alterâque post mediam noctem horâ, multis funalibus praelucentibus in arcem Doverensem (vbi Caesar tunc erat) deductus est. Imperator ex initere las∣sus, somnum in lectulo capiebat: At de appulsu Regis quam∣primùm resciuit, resumptis vestibus in occursum eius festina∣bat, & illi ad summos gradus obuiam factus est. Post com∣plexus & mutuam salutationem, diù colloquutisunt, & proxi∣ma manè (ipso videlicet Pentecostes festo) Cantuariam simul iter faciunt, Imperatore semper dextram tenente, & Comite Derbiensi gladium (pro more apud reges vsitato) vtrique prae∣ferente. Est Cantuaria civitas, antiquitate prisca, quàm magni∣tudine* moderna nobilior. Siquidem ut de sede taceam Archie∣piscopali ante annos 1000. ibidem instituta. fuit olim priva∣torum aedificiorum pulchritudine, & sacrarum aedium magnifi∣ca Page  30 structura, quod annales nostri abundè 〈◊〉, splendidis∣simis [ 1520] Angliae 〈◊〉. Nunc verò talis est, ut 〈◊〉 libeat quomodo tantoperè imminuta sit, & à tanta ma∣gnitudine in tam paucorum annorum curriculo exciderit. Ci∣uitas Londinensis tanquam lien intumescens, 〈◊〉 regni vr∣bes omnes exangues & exuccas reddidit, incredibile quantum augescens quotidiè, 〈◊〉 illis & indies magis magis∣que 〈◊〉. Cantuaria verò multum etiam splendoris amisit, euerso Diui Augustini monasterio, Caleto postmodum amissa & 〈◊〉 Archiepiscopi sepulchro diruto, quae res magnam 〈◊〉 frequentiam 〈◊〉 attraxerant. Manet vnicum ci∣uitatis ornamentum, Basilica Cathedralis & metropolitica, tan∣ta maiestate se in coelum erigens, (inquit Erasmus) ut procul eti∣am intuentibus religionem 〈◊〉. Haec Christi nomini an∣tiquitùs dedicata, ante aliquot secula in S. Thomae titulum de∣generauerat. Is Thomas cognomento Beckettus à militibus in hoc templo trucidatus 〈◊〉, quòd se Regi Henrico II. pervicaciùs 〈◊〉: deinde sepultus ibidem, & in catalogum Sancto∣rum ascriptus, magnam loco claritatem conciliauit. 〈◊〉 iam inde ab 〈◊〉 tempore, ad nostram fere 〈◊〉, 〈◊〉 gratia, confluebant eo certatim cum amplissimis donarijs, sum∣mi, infimi, ex omni genere hominum per 〈◊〉 Europam. Hinc adeo ditatum est coenobium, ut de eo & ecclesia, his tem∣poribus sic loquutus fuerit Erasmus: gemmis (inquit ille) raris & praegrandibus collucebant, micabant & fulgurabant omnia, & templum vniversum plusquam regijs opibus abundavit. 〈◊〉 praecipue Theca in qua conditae fuerunt S. Thomae reli∣quiae, ita monilibus pretiosissimis fertur cooperta, ut auro ni∣hil vilius circa eam spectaretur. Huc igitur venit, comitante Rege Henrico, Carolus quintus Augustus, vtrum religionis po∣tiùs, an visendi loci gratia, non habeo pronuntiare. Hoc verò certum est, primo statim adventu, ad ecclesiam, deducente Car∣dinale cum vniuerso clero, rectà perrectum, ibique in venerati∣one, & 〈◊〉 ad Becketti tumulum oblatione, multum tem∣poris absumptum, non tantum ab Imperatore, sed ab eo ipso etiam, qui paulò post tumulum ipsum 〈◊〉, & multarum aeta∣tum 〈◊〉 immensi pretij, gazam planè regiam, abripuit. Sed pergo. Ab ecclesia ad palatium Archicpiscopale omnes profi∣ciscuntur, Page  31 vbi Regina Imperatoris amita, eos praestolabatur, & [ 1520] advenientem nepotem magna cum laetitia excepit. Totum 〈◊〉 triduum in convivijs & omni hilaritatis genere transegerunt: tumque Imperator Sandvicum ad classem suam contendit, Rex & Regina Doveriam, & inde Caletum 〈◊〉, vt colloqui∣um cum Gallo iam pridem destinatum, debitum tandem sortire∣tur effectum. Dies constitutus erat septimus 〈◊〉, & locus (ut diximus) inter Ardream & Guineas. Tunc reges ambo equis* Hispanicis invehentes, comitati vtrinque maxima nobilium multitudine, quanta 〈◊〉 100. annos conspecta simul non fue∣rat, florentes aetate, omnium totius orbis terrarum pulcherrimi & ad arma omnis generis tum equestri tum pedestri certamine aptissimi, sese coram conspexerunt. Quae fuerit utriusque regis ornatus magnificentia, dicere nihil attinet, cum tanta in ipsis co∣mitibus esset 〈◊〉, ut locus ille castra aurea dictus sit. Vti sese ex equo complexi sunt, descendunt in tabernaculum ad eam rem comparatum, cum Rex secum duntaxat Cardinalem Ebo∣racensem, Duces Northfolcium & Suffolcium haberet, Gallus Ammirallium Bonivetum, Cancellarium Pratensem, & alios a∣liquot consiliarios. Illuc ingressi; & de priuatis rebus familiari∣ter colloquuti iubent eo loci fieri theatra & hippodromum ad 〈◊〉 certamen, ut sese summa 〈◊〉 toto eo tem∣pore oblectarent, quum vtrinque delecti grauioribus rebus 〈◊〉 incumberent, qui singulis diebus de 〈◊〉 quae transacta er∣ant, referebant. Quatuordecim dierum spatio duo principes con∣currerūt, & adfuerunt magno numero viri bellica laude 〈◊〉. Posteà Rex Gallum epulo excipit ad Guineas in aedibus ligneis quaequatuor mansionibus cōstabant. Has in Anglia, par∣tim, partim in Hollandia aedificari, indeque apportari curauerat. Exterior domus circumtecta erat tela picta, quae speciem quad∣rati lapidis 〈◊〉, interior 〈◊〉 pretiosissimis 〈◊〉, vt nemo esset cui non videretur aedificium fumma arte constru∣ctum: Fuit autem ad sormam comitij mercatorum quod visi∣tur Caleti composita. Eam postea disiunctam & in Angliam re∣portatam (dicit Bellaius) adeo{que} nihil regi 〈◊〉, Cum certum sit & à nostris memoriae proditum, ex Anglia missos in Galliam cementarios 300. fabros 〈◊〉. pictores, vitriarios alios∣que opifices 200. (vt vniuersi 1100. virorum numerum com∣plerent,) Page  31 eoùsque postquam in Galliam pervenerunt, in ca [ 1520] structura duorum 〈◊〉 spacio perpetim laborasse. Gallus 〈◊〉 convivium parat, quam ad rem conopaeum tendi ius∣serat sexagenos pedes quaqua versum patens, quod supernè te∣gebant 〈◊〉 auro crispato contexta, interne holosericum 〈◊〉 caeruleum, inspersum lilijs ex auro Cyprio, opere Phrygi∣onico: ad quatuor angulos singuli papiliones eodem operis genere. Funes erant serici colore glauco, auro Cyprio contorti: quae res maximi erat pretij. Sed tanta vis venti & procellae ex∣titit, vt disruptis funibus, omnia pessum ruerent. Quamobrem, Rex sententiam mutare coactus, locum ad epulum celebran∣dum summa celeritate fieri curauit, vbi nunc est propugnacu∣lum, quod ab illo epulo nomen habet. Non immorabor in commemorandà magnitudine ornatus & sumptus tanti appa∣ratus: hoc enim humano iudicio aestimari non potest. Non pauci certe illuc, domos, syluas & praedia humeris (vt ita 〈◊〉) gestarunt. His rebus maximo splendore perfectis, Rex Calctum, Gallus Boloniam proficiscitur. Atque haec de isto congressu Bellaius, paucis mutatis. Proximi mensis die deci∣mo Grauelingam Rex iter fecit cum magno & illustri comitatu, vt Carolum Imperatorem ibi degentem inuiseret. Ille postridie* Regem redeuntem, Caletum vsque perduxit, & tridui spatio Caleti apud cum commoratus est. Tum verò ad pompas & conuiuia denuò reditum. Aedificium quoddam rotundum ad amphitheatri speciem mandato Regis extructum est, quod in circuitu habebat pedes 800. Latera cingebant asseres: In me∣dio erat 〈◊〉 ex 8. ingentibus navium malis fortiter col∣ligatis, fabrefacta. Haec non solum vniuersae structurae tegu∣mentum sustentabat, (telam videlicet in quâ nubes, luna & stellae ad imitationem coeli nocturni depictae erant) sed organa etiam hydraulica & loca cantoribus alijsque musicis magno numero capiendis opportuna. Omnia ista contege∣bant aulerae, statuae & excellentes picturae, ut ad eiusl oci orna∣tum nihil adijci posse videretur. Epulae iam iam erant inferen∣dae, & omnia ad tantum hospitem excipiendum parata, quan∣do idem coelo huic Anglico contigit, quod nuper tabernaculo Gallico. Deus, quasi insanas has & inutiles regum profusiones irrideret, procellam derepentè immisit, quae coelum hoc fictitiū Page  33 vi venti abripuit, ardentes supra mille cereos extinxit, sedes [ 1520] su nptuosissimo apparatu principibus extructas deformauit, ex∣pectationem 〈◊〉 in theatro 〈◊〉 elusit, & aliò deni∣que migrare conuiuium coëgit. Sex dierum quas Caleti Caesar transegit, certamina ludicra, choreas personatas, epulas splendi∣dissimas & plusquam Sybariticas quid attinet dicere? Hoc vnicum serium inter principes in isto duplici congressu actum est, quod pax vsque quaque firmata, foedus perpetuum sancitū, & amicitia fida iniri visa est. Neque enim quisquam erat inte∣gro iudicio praeditus, qui suspicaretur inter nostrum & istos, ini∣micitias aliquando vllas exorituras, praesertim cum vterque tan∣tum illi deserret, vt cum controuer siarum suarum (si quae fortè contingerent) arbitrum constituerent. Caeterum quàm parum fidendum sit pactis & conuentis Regum, vbi alia quàm fidei datae vincula non constringunt (religionis puta, affinitatis aut 〈◊〉 vtilitatis) exemplo esse possunt foeda istorum dissi∣dia, & acerrima bella, quibus Europam vniuersam postmodùm diuexarunt, & Christiani nominis hosti Turcae occasionem praebuerunt, ditiones nostras passim occupandi. Caesar post omnia humanitatis officia ipsi à rege exhibita, equum, quem dono ab eo acceperat generosissimum, panno stratum aureo magni pretij gemmis distincto, conscendit, & Gravelingam laetus reuertitur, amitam saepe praedicans foelicem, quae tanto principi matrimonio iungeretur. Rex deinde post Imperatoris discessum, paucis diebus Caleti commoratus, Doveriam vento usus secundo traiecit, & Londinum brevi posteà incolumis per∣venit, cum ingenti illo suo comitatu, quorum foelicitati non possum non inuidere, quòd tam paruo temporis spatio, tres Monarchas totius Europae potentissimos, coram contigisset conspicere, quique propter 〈◊〉〈◊〉, & magnas sub illis mu∣tationes factas, nomen clarissimum apud posteros hauddubiè obtinebunt.

ANNO CHRISTI 1521. REGN. 13.

DVCEM Buckinghamiae, Edwardum Staffordum, resno∣uas* moliri sub hoc tempus compertum est. 〈◊〉 is na∣tus est nesciodicam antiquiori an clariori. Siquidem a Roberto Page  33 Stafford perpetuâ serie stemma duxit, quem magnis posses∣sionibus [ 1521] accumulauit Gulielmus Normannus ante annos iam quingentos. Has plurimum auxerunt posteri, ex haereditatibus quas per nobilissima coniugia adierunt. Regium porrò sangui∣nem cognatione attigerunt, per Annam Edw. III. Regis, ex Thoma Glocestriae Duce neptem, huius Edwardi de quo agi∣mus atauiam. Ac primum Staffordiae Barones dicti sunt, mox Comites Donec Humfredus Edwardi atauus, ab Henrico sexto Buckinghamiae Dux creatus est: qui eum honorem Humsredo filio itidem reliquit, sicut & ille Henrico istius patri. Quomodo verò is Henricus Richardo Tyranno in opprimendo Edwardo quinto adiutor extiterit, & deinde in deturbando posteà Richar∣do praedicto vtilem Henrico septimo operam nauarit, vtque in ipso conatu oppressus perierit, ex praecedentium temporum historia petendum est. Edwardus autem iste, cum propter nobi∣litatem, opes, & honores, secundum à Rege locum obtineret, his non contentus, facilè inductus est à Monacho quodam Carthusiensi, N. Hopkino, vt crederet, in fatis esse, ipsum ali∣quando regnare, immatura morte sublato Henrico, & regnum in posteris eius perpetuo stabiliendum. Ita nimirum sibi à Deo summo mundi moderatore reuelatum iste inquiebat: simul con∣sulens, vt hominum animos largitionibus & comitate sibi con∣ciliaret: neque enim procul abesse tempus, destinatum honorē consequendi, sibi si deesse nolit. Monacho siue deliranti, siue munera captanti, homo non imprudens, sed ambitione caecus, cousque fidem habuit, vt elapso tempore praestituto, spem ta∣men adhuc aleret, impostori munera quotidiè mitteret, Regem clandestinis obtrectationibus vellicaret, & largitionibus apud omne genus hominum grassaretur. Non cohibuit se tandem, quin iactantius enuntiaret nobili cuidam (Carolo Kneveto) quae sibi fatidicus spopondisset, & quonam isti omnes conatus tenderent apertè fateretur. Eo deferente, reus fit, & decimotertio Maij ad mortem damnatur, 〈◊〉 decimoseptimo eiusdem mensis obijt, securi 〈◊〉 percussus. Hanc tanti viri calami∣tatem plurimi 〈◊〉 temporis magnopere deflebant. Et certè non desunt qui vanitati & superbiae hom nis potius quàm 〈◊〉 hunc eius casum censeant imputandum. Non tac: bo quod à 〈◊〉 natu 〈◊〉 puer audiui: Regi 〈◊〉 stomachum Page  35 mouisse, ducem, dum in vestium splendore & conuiuiorum [ 1521] magnifico apparatu, cum ipso certare non vereretur. Cardina∣lis 〈◊〉 fastum & elationem apertè contempsit, quod nescio an perniciem illi magis accelerarit, quàm ipsius Regis offensio. Tu∣tius eoim saepè laeduntur ipsi principes, quàm illi à quorum pendent consilio & authoritate. Multis in ore est, cum manus aliquando lauasset Rex, in aquam quà vsus is fuerat, Wolsaeum protinus manus immisisse, Ducem{que} qui peluem interim tene∣bat, indignatum, se sacerdotis factum esse ministrum, aquam effluere passum in calceos Gardinalis, 〈◊〉 que facto irritatum illū minitatum poste à Duci, se tunicae eius lacinijs insessurum: ada∣gium id est apud Anglos, vindictae occasionem captantis. Dux igitur, vt simul minas hominis aspernari videretur, & 〈◊〉 eius principi ostenderet: postridiè venit ad Regiam splendidè (vt solebat) vestitus, nisi quòd omnes tunicae lacinias absciderat. Tam deformis habitus causam multis percontanti∣bus, acipso in primis Rege, respondit prompte, cauisse iam se diligenter, ne Cardinalis tunicae suae lacinijs insideret: Eà nempe facetià Cardinalem 〈◊〉 irrisum, & obtrectationibus eius omnem in posterum fidem apud Regem derogatam, tanquam ab inuidià & maleuolentià prouenientibus. Verum opinione adeò 〈◊〉 est, vt Cardinalis inimicitia, quàm suo crimine, grauius pressum, plurimi non imprudentes 〈◊〉 temporis au∣tumarent. Vt vt suerit, Rex qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 hucusque 〈◊〉 imperium, ijs quas primum retuli causis inductus (ita saltem publicae testantur tabulae) summi istius viri sanguine, cruen∣tari manus suas non difficulter passus est: multis 〈◊〉 nobilissimam familiam, ob vnius hominis facinus, magis in∣consultum quàm 〈◊〉 aut graue, euersam penitus 〈◊〉. Ego certe, si fas esset eò vsque in iudicia diuina inquirere, huius cladis causam non dubitarem sceleri paterno imputan∣dam pronuntiare, qui legitimum principem Edwardum quin∣tum regno spoliandum curauit. Cuius facti cum eum postmo∣dum poenituisse constet (nam in oppugnando 〈◊〉 quem extulerat ipse, perijt misere) 〈◊〉 eius resipiscentiae ascriben∣dum duco, quod posteri eius à procerum ordine haud 〈◊〉 exciderunt, Baronum de Stafford honore hodie illustres. Pri∣mas videlicet partes habet non peccare, secundas deinde citò Page  36 resipiseere. Sub eiusdem anni curriculum, Rex contra Mar∣tim [ 1521] Lutheri dogmata conscriptum à se libellum, Leoni Pon∣tifici* munus mittit acceptissimum. Hic Leo nondum annos 38. notus, iuniorum 〈◊〉 Cardinalium conspiratione Papa re∣nunciatus, in 〈◊〉 dignitate iuveniliter exultans, thesauros ecclesiae in venationibus & aucupijs ac alijs voluptatibus (fortè non perinde honestis) prodegit. Egestate tùm cogente, ad cor∣rogandam vndi{que} per fas & nefas pecuniam animum intendit. Cumque alia ratio non occurreret; nullo temporis aut loco∣rum habito delectu, indulgentias omnis generis habuit venales, quibus scilicet licebat poenas purgatorij datis aliquot nummis, ad instaurandam (is enim erat praetextus) Sancti Petri ecclsie∣am, redimere. 〈◊〉 verò in speciem dicebatur, pecuniae tantum à mortalibus extorquendae grat â vt inopiam suam sublcuaret, has indulgentias concedi, lippis & tonsoribus con∣spicuum erat, omnibusque notissimum. Ideóque cum negotium istud abijs quibus demandatum erat, impudenter administrare∣tur, magnam plerisque in locis offensionem indignationemque concitarunt, praesertim in Germanià, vbi facultas huiusmodi, animas à poenis infernalibus liberandi, paruo pretio vendi, vel in cauponum tabernis aleae subijci cernebatur. Quid verò mi∣nistros loquor? Cum ipse Pontifex (quâ fuit socordiâ) emo∣lumentum omne existis condonationibus per magnam Ger∣maniae partem proueniens, mulierculae donare veritus non fuerit, Magdalenae 〈◊〉 sorori suae: idque adeò propalam, vt omnibus ea res innotuerit: & per totam Germaniam fama loqueretur, eam pecuniam quae corraderetur, non ad Pontifi∣cem sacrúmve aerarium (vnde fortasse, vt aliqua cius pars in bonosvsus conuerteretur, fieri potuisset) deferti, sed ad mulieris cupidtiatem explendam destinatam esse. Erat ea tempestate Mar∣tmus* Lutherus Theologiae Doctor & Augustiniani ordinis Mo∣nachus: qui non ideò cucullum induerat vt haberet vnde otiosus viueret, sed quod cultui diuino, relictis mundi vanitati∣bus, se totum consecrarat. A multis traditum repperi (quàm verè non dijudico) 〈◊〉 quandoque, vt dum per campos animi gratia obambularet, sodalis quidam cius quocum tunc tempori, sermocinabatur, tactusfulmine, 〈◊〉 subitò con∣cideret. Hoc amici casu consternatum & siuml admonitum, Page  37 quàm incertum sit tempus quo nobis coram summo tribuna∣li [ 1521] ratio reddenda est: relicto studio iuris 〈◊〉, cui ad id loco∣rum incubuerat, monasticam vitam amplexum ferunt. In 〈◊〉 sic vixit, vt morum honestate paucos, literarum 〈◊〉 (〈◊〉 sacrarum) inter homines sui ordinis, vix quenquam repe∣rire esset, eum qui exaequaret. Quamprimum igitur ecclesiastica∣rum clauiū tam horribilis innotuit abusus: pio succensus zelo, se non cohibuit, quin hanc impietatē 〈◊〉 & asperrime repre∣henderet. Neque verò hic sisti potuit (quamuis indignantibus affatim pontificijs) 〈◊〉 minus progrederetur ad alias ecclesiae Romanae corruptelas redarguendum, quarum nonnullasipsi re∣formare iamdudum coacti sunt, alias pij principes, ab isto tan∣quam ex veterno superstitionis excitati, passim (Deo habeantur gratiae) quantumlibet inuitis pontificijs & repugnantibus, sustulerunt. Rex noster interea, dogmatum commotus noui∣tate, quae per se semper odiosa est (in ijs praecipuè quae ad my∣steria religionis spectare videntur) pulchrum simul & honori∣ficum sibi futurum existimabat, si scripto aliquo eruditionem suam & cultus diuini piam curam omnibus faceret testatam. Hinc prodijt libellus ille, adeo prouectioris aetatis & exercitato aliquo Theologo dignior, quàm adolescente Rege (cui, quan∣quam maxime voluerit, non licuerit tamen in literarum studio aetatem terere) vt alij Thomae Mori, alij Fisherij Rof∣fensis, plurimi verò alterius alicuius summi viri opus id fuisse haud sine causà suspicarentur. Vt ut fuerit, edito libello sic respō∣dit Lutherus, vt multi sanèqui sanctum hominis zelum lauda∣rent, modestiā tamen spiritu sancto dignam in eo haud imme∣ritò desiderarent, regiaeque dignitatis magis reuerentem. Enim* verò Papae, haec Regis opera nauata tam grata fuit, vt cum suc∣cessorésque 〈◊〉, honorifico titulo (Defensores fidei) postea semper appellandos decreuerit, quemadmodum anteà Hispa∣nus per Alexandrum sextum Catholici, Gallus per alium nescio quem Christianissimi Regis nomine cohonestati sunt, quae om∣nia* in hunc vsque diem ab eorum singulis vsurpantur. Caeterùm Leo ipse sub exitum 〈◊〉 anni, veneno (vt plerique putant) sublatus interijt. Bellum interim exarserat inter Caesarem & Gallum; exulceratis nempe iamdudum vtriusque animis, belli causas omnia suggerebant. Rex igitur Henricus, quem vterque Page  38 arbitrum constituerat, si quae forte lites inter eos exorirentur, [ 1521] * legatosmisit ad vtrumque, Cardinalem Eboracensem, Comitem item Wigorniensem & alios, vt pacem inter eos, si commodè id fieri 〈◊〉, conciliarent. Hac in re strenua ab illis opera na∣uata est: sed frustra sudatum. Nam cum eorum diligentia & studio negotium compositum videretur, fama subito affertur, Fontarabiam (quod oppidum est in Cantabrià Caesarianae di∣tionis) ab Amirallio Gallorum Boniveto vi captam esse. Qua∣re Caesar in pacis conditiones non prius iurare voluit, quam ea redderetur: quod cum Gallus negaret se facturum, irrita fuere pacta & bellum redintegratum. Ab eo colloquio legati nostri recta ad Imperatorem pergunt: a quo perhonorific 〈◊〉 sunt, per spatium 14. dierum, quibus Brugis apud eum moram fece∣runt. Cardinalem praecipue ita coluit, vt satis constaret, eum non ignarum, quantâ 〈◊〉 apud Regem suum authoritate. At∣que hic lectori forsitan non ingratum facerem, vt nunc sunt tempora, si quot nobiles habuerit Cardinalis sibitum famulan∣tes, holoserico vestitos & torquibus aureis exornatos perscri∣berem, quot deinde alios, coccineas tunicas gestantes, (〈◊〉〈◊〉 colorem vocamus) quibus addita fertur lacinia ex holoserico palmari latitudine. Sed 〈◊〉 erit perhibuisse eam fuisse comitatus eius magnificentiam, vt Christiano Danorum Regi & alijs aliquot principibus, qui tunc temporis Brugis apud Caesarem degebant, maximo 〈◊〉 miraculo. Inter caetera, flexis poplitibus Cardinali ministrari (quod apud Germanos inauditum) idque à primae notae nobilibus, vario rumore dif∣ferebatur. Ingentem pecuniam in 〈◊〉 legatione absumpsit, idque (vt fertur) haud inuitus: quippe Imperatorem sibi omnibus modis 〈◊〉 studebat, sperans fieri posse, vt Leo Papa, quanquam se multo iunior, 〈◊〉 aut suorum scelere (quod euenit) aut sua intemperantia, homo voluptuarius & 〈◊〉 is incuriosus, interiret, ipse{que} Caesaris & Regis nostri subnixus fauore, Papatum consequeretur. Quamprimum igitur de morte Leonis auditum est: mittitur confestim Paceus Londinensis Decanus in 〈◊〉, cum mandatis ad certos Cardinales quos sui studiosos putabat, vt hoc sibi negotium conficerent. Ille verò antequam Romam peruenire potuerit, Adrianum (qui Cae∣saris olim praeceptor fuerat, & tum Proregem in Hispania Page  39 agebat) Pontificem electum pro certo cognouit. [ 1521]

ANNO CHRISTI 1522. REG. 14.

VErum enimverò Wolsaeus nihilo seciùs animum nonde∣spondit, arbitratus (id quod res erat) Adrianum, decre∣pitum & infirmum senem, brevi moriturum, tempusque inte∣rim sibi datum ad cupitum fastigium viam sternendi. Caesaris proinde res, studiosius adhuc quàm antè promouet, & Regem inducit ad bellum Gallo denunciandum, quod Fontarabiam scilicet non reddidisset, & alia pacta per legatos suos conventa non servasset, cum ab 〈◊〉 & Caesare arbitrium sibi ex compro∣misso delatum esset, & simul decretum, ut si quid controversiae inter illos incideret, pro hoste haberet, qui suo iudicio stare re∣cusaret. Gallus verò antequam bellum denuntiaretur, nescio vndè praesentiens, quonam vergeret affectus Regis; nauibus Anglicanis per cunctos Galliae portus manus inijcit, negotia∣tores carceribus, merces fisco addicit; omnem pecuniam vel Regi pro Tornaci deditione, vel sorori Regis, Galliarum Regi∣nae pro dote debitam, apud se retinet. His Regi nunciatis, eo modo tractari iubet naues & mercatores Gallicos in Anglia vbicunque repertos, deinde obsides quos quasi Vades dederat Gallus pro reliquatione pecuniae Tornacensis, in 〈◊〉 custodia habendos mandat, & ipsi denique legato, ne domum suam egrediatur edicit. Tum verò ad conscribendos milites & alia ad expeditionem necessaria ordinanda animum convertit, in cóque totus erat 〈◊〉, cum adsunt ab Imperatore lega∣ti petentes, ut 〈◊〉 Caesariana suis coniungat: idque si placeat,* adfuturum cum dicunt propediem in Angliâ, ut de summa re∣rum ipsi principes coram possint consultare. Rediturus 〈◊〉 in Hispanias (mortno nuper avo Ferdinando) hâc transire mul∣tas ob causas decreuerat: metuebat ne recentis 〈◊〉 scin∣tilla, se procul absente haud difficulter restingueretur: ipsius verò pectus cum odio in Gallum plane flagraret, incendium consimile in nostro à se praesente excitari posse confidebat. Multa deinde commodius simul & secretius tractari constitui∣que posse ab ipsis, quàm ab internuncijs, quibus in re magnà nemo sapiens vnquam vsus est, vbi ipsi licuit interesse. Sed Page  40 praecipuam 〈◊〉 causam arbitror secundae huius in Angliam [ 1522] Caesaris profectionis, quòd Cardinalis cum 〈◊〉 taederet, & futurum cerneret, ut haud 〈◊〉 inter cos 〈◊〉. Papatum nnnc flagitando, nunc Tholosanum Archiepiscopatum, mole∣stus erat Cardinalis, cum Imperatori è contra nihil homini lar∣giri decretum esset, praeter verba & blanditias. Lanij filium cognati nomine in epistolis compellare non 〈◊〉 dedignatus, 〈◊〉〈◊〉 praesentem siue absentem, nullo non honoris ge∣nere prosecutus: ubi verò amoris authoramentum quicquam 〈◊〉, excusationem aliquam afferebat quâ spe lactaret, sed nihil concedere volebat. lamitaque tempus existimabat Im∣perator, quandoquidem simulationum technis distineri ampli∣us non potuit 〈◊〉, homo nasutus & animi 〈◊〉 mag∣ni rationem aliquam invenire, quâ Regem in sua potestate ha∣bere posset, Wolsaeo neglecto. Ad id conducere videbatur iste congressus, in quo Regem (naturâ benignum & illius plerúm∣que amantissimum cui plurimum contulerat) aliquot hebdo∣madarum comi coniunctu quasi capi posse sperabat Regem porrò monendo, pupilli 〈◊〉 aetatem excessisse, neque 〈◊〉 ut unius sacer dotis imperio se regendum tradat, aliáque huius generis comminiscendo, potentiam Cardinalis imminuere co∣natum, additis forte criminationibus si non veris, at quae speci∣em veritatis haberent, ego certe haud dubitem pronuntiare, cum ex ijs quae sequuta sunt plus quàm probabile appareat. Rex magnificus & quo nemo 〈◊〉 pecuniam magis contem∣nebat, advenientis Caesaris nuntium 〈◊〉 animo excepit, quanquam (aerario tunc temporis exhausto) tanti hospitis tam longam apud se moram magno sibi constituram non ignora∣ret. Caesar de voluntate Regis factus certior, 25. Maij Grave∣linga Caletum versus mouet, deducentibus Marchione Dorse∣tio, Episcopo Couentriensi, Barone de la Wara, & aliis mag∣natibus Anglis. Inde postridie Doveriam traiecit. Appellen∣tem excepit Cardinalis, quem 〈◊〉 Comites duo, E∣piscopi decem, Abbates decem, equites aurati 36. nobiles (quos generosos appellamus) 100. sacerdotes 30. (hi omnes holoserico vestiti ferebantur) & deinde famuli non paucrores 700. Bidui moram fecerat ibidem, quando Rex accurrit & nullum humanitatis officium praetermittit, quo testetur nihil Page  33 sibi gratius accidere potuisse quam Caesaris optatissima con∣suetudine [ 1522] tantillo tempore 〈◊〉. Doveria post aliud biduum 〈◊〉 & inde Grenovicum (domum quandam Regiam) 〈◊〉. Nepotis adventum desideratissimum ibi loci matertera Regina opperiebatur & venientem cum maxima lae∣titiae significatione excepit. Londinum inde totius Regni 〈◊〉 perrectum & lunii sexto idem honoris tanto hospiti ciuibus exhibentibus, quod nouo principi in coronationis solennibus solent praestare. In 〈◊〉 Pentecostes ad diui Pauli basilicam ingentem illam & magnificam potiùs quam elegan∣tem, vtrique Principes 〈◊〉, Cardinale Eboracensi sa∣crum peragente. Venationes, Convivia, ludicra certamina, & alia huiusmodi, quibus Caesarem oblectare Rex, Cives, Nobiles 〈◊〉, quid attinet dicere? 〈◊〉 de ratione foederis renovanda conventum est, Windesoram peterevisum, locum* ad amoenitatem & omne genus voluptatis comparatum, ab vr∣be Londinensi 20. millia passuum distantem. In magnà 〈◊〉 arcem habet super editum collem prope ripam Thamesis fluvij extructam. Arx ea Anglicarum omnium facile prima, munitionum firmitate vix Doverensi secunda, structurae ma∣gnificentiâ & molis amplitudine illam longe 〈◊〉. Nam prae∣ter ipsam Regiam, templum habet augustissimum beatae Mariae Virgini & Georgio Cappadoci ab Edwardo tertio consecra∣tum, iuxta quod Collegium cernitur, Decani, 〈◊〉, & Cantorum aliquot habitaculum, praetereáque Prytane∣um in quo aluntur honestiori loco nati 12. milites emeritis sti∣pendiis, vestiti splendide, quisacris quotidiè interesse tenentur, vt precibus apud Deum intercedant pro 〈◊〉 illustrissimi ordinis Garterij siue periscelidis. Ista 〈◊〉〈◊〉 quasi sedes censetur huius inclyti ordinis: quippe in 〈◊〉, ex 〈◊〉 institu∣to, nuper cooptatiinvestituram capere & statis temporibus ob∣lationes facere, aliaque nonnulla officia 〈◊〉〈◊〉. 〈◊〉 igitur in die Corpori Christi olim dicato, vterque princeps ve∣stibus induti solennibus & 〈◊〉〈◊〉 ordinis 〈◊〉, in suis stallis (sic appellantur chori sedilia) sibique ab initio crea∣tionis assignatis, 〈◊〉〈◊〉, & Missae mysteria partici∣pantes, iuramentum, de pactis nuper 〈◊〉〈◊〉 non 〈◊〉, sibi mutuo praestiterunt. Eius vero conventionis 〈◊〉〈◊〉Page  42 capita feruntur: Vti vir 〈◊〉 quam possint maximis vterque [ 1522] Gallum adorirctur: vt 〈◊〉 Caelar aureorum 133000. quotan∣nis* penderet, quantum 〈◊〉 ipsi & sorori suae Mariae à Gal∣lo 〈◊〉: Deinde vt Mariam vnicam Regis filiam (quae nondum septennis, regno 〈◊〉 potita, Philippo 〈◊〉 filio quadragenaria nupsit) eam inquam vt Caesar consobrinus suo tempore duceret vxorem: Denique vt qui ab eo pacto (〈◊〉〈◊〉) discederet, alteri 500. millia aureorum depen∣deret, & Caesar ad fidem 〈◊〉 Santaudomarum & Aream Regi nostro oppignoraret. Quis non arbitraretur hanc con∣iunctionem 〈◊〉 & adamantinis vinculis constri∣ctam fuisse, quae tamen breui dissilijt nec vnquam postea firmi∣ter coaluit. Postquam hîc loci (Windesorae dico) dies octo consumpsissent, Wintoniam iter faciunt, ac inde Hantonam, vbi Caesarem 180, nauium classis opperiebatur. Primo die Iu∣lij nauem ille conscendit multis magnisque muneribus à Rege cumulatus, & quòd amicitiam cum eo inuiolabilem se firmasse confideret laetus: deinde Hispaniam versus vela fecit. Havartus interim Surreiae Comes aliquot nauium classem nactus, prope Morleum Armoricae siue Britanniae minoris oppidum excen∣sionem fecit, oppidum ipsum vi cepit & incendit, ac postquam totam Regionem ferro ignique vastasset, in Picardiam profectus est, vt fe copijs Caesarianis coniungeret. Ab ijs aliquot Castella capta & excisa, deinde Hesdinum irrito conatu obsessum. Nam ingruente hyeme, dysenteria nostri laborare passim coeperunt, ex quo morbo indies augescente, postquam multi quotidie in∣terierunt, ibi loci tempus nequicquam teri existimantes, re in∣fectâ in Angliam reuersi sunt. In 〈◊〉 istius anni magnâ clade* perculsa est Resp. Christiana, Rhodo insulâ 〈◊〉 & a Turcis capta, dum Principes nostri circa res nihili contendentes, & sese mutuis armis conterentes, crucis Christi inimicum crude∣lissimum impunè grassari sinunt. O vtinam expergiscantur iam tandem, & coniunctis viribus hostem communem ado∣riantur, qui quanquam non omnibus proximus, omnium tamen ceruicibus 〈◊〉.

Page  43

ANNO CHRISTI 1523. REG. 15. [ 1523]

VXoremsecum adducens, Caharinae Reginae n eptem, vt∣pote* Caroli Caesaris sororem, Christiernus 〈◊〉. Danorum Rex, suorum rebellione pulsus, Doueriam profugus appulit lu∣nij mensis die 15. Londini paucos dies morati, & câ humanitate habiti quam decet erga se mutuo 〈◊〉 exhibere, Iulij quin∣to Caletum versusiter sumpserunt. Summus interea regni sena∣tus (quem Parliamentum vocamus) Londini conuccatur; in quo postquam ordinibus expositum fuisset quanta belli moles immineret, nisi occasionem pulcherrimam regni Francici de∣nuo recuperandi, vellent e manibus amittere: magna pe∣cunia in eius belli sumptus haud difficulter impetratur. Ne∣que enim solent Principes nostri sine Parliamenti authoritate pecuniam extra ordinem imperare, (quod Gallorum Reges pro libitu factitare audio) neque aliquid est iam inde à quo Galliam nostri primum occuparunt, quod liberalitatem popula∣rem potentiùs eliciat, quàm Gallicibelli mentio. Is enim vero fuit 〈◊〉 Gallicarum per ea tempora status, extra, tot hostes, intus, ea perturbatio, vt nihil non sperare nostris hominibus licuisset, modo opportunitate oblatâ vti voluissent. Ab vnâ parte Mediolanense bellum regem exercebat, ab 〈◊〉 premebat* Caesar. Carolus deinde Borboniae Dux à Principe suo defici∣ens, Henricum nostrum ad bellum Galliae inferendum literis suis evocabat, quibus nulli labori suo vel periculo parciturum demonstrabat, vt eum in recuperanda eius regni possessione (quod haereditario iure adillum pertinere fatebatur) adiuvare posset. Neque vero ea pollicitatio vana videbatur: nam & in regem suum animo erat infensissimo & praeterquam quod cli∣entelis praepotentibus per Gallias pollebat, 〈◊〉 & manu & consilio valuerit, res ipsa paulo post indicauit, capto intra breue tempus Rege suo, Romana ciuitate suis auspicijs direptâ, & obsesso in mole Hadriani Pontifice, 〈◊〉 se & 〈◊〉 suos magno lytro redimere cogeretur.

HAS tantas 〈◊〉 rerum gerendarum occasiones unius hominis ambitio inexhausta & 〈◊〉 malitia cor∣rupit, sed ita, vt viam aperuerit mutationi quae mox sequuta est Page  44 in rebus ecclesiasticis. Benedictus sit Deus, qui prauis hominum [ 1523] cupi 〈◊〉 ad ecclesiae suae fructum & vtilitatem vti nouit. Conventu Parliamentario 〈◊〉, sub finem mensis Augusti hominum millia circiter 13. in Galliam Imperatore Suffolciae 〈◊〉〈◊〉: Cataphracti videlicet 600. sagittarij alij 〈◊〉, ad numerum 200. alij pedites, quorum 3000. Falciferi 5000. Praesidiarij Caletenses 1700. & 〈◊〉 ac operarij 〈◊〉. Hij iunctis 〈◊〉 copijs Caesarianis, in fines Gallorum irru∣perunt, & expugnatis aliquot oppidis ac Castellis, Rcia, Mon∣diderio, Bohanio, Braya & Castro bello, eousque progressi sunt, vt ad vicesimum secundum a Lutetialapidem consisten∣tes, à Parisianis magnopere 〈◊〉 sit, donec missus à Rege Brionius, qui Vindocinum mox affuturum nunciauit, cum quadringentis Caraphractis, consternatos eorum animos vtcunque erexit. His rebus agendis intenti nostri, domum à* rege reuocantur sub finem 〈◊〉 Decembris. Hadrianus in∣terea Pontifex 18. Cal. Octobr. mortem obierat, & Iulius Me∣dices post duorum mensium interrognum Clementis septimi* assumpto nomine successerat. Expectabat certe Wolsaeus vt Caesaris ac Henrici nostri operâ, defuncto Hadriano ipse suffi∣ceretur. Verum neque Caesari erat in votis vt Wolsaeus eam dignitatem consequeretur, (nam Mediceum ambientem omni∣bus neruis adiuvabat) neque vt maximè annisus pro eo fuisset, voti eum compotem facere potuerat, cum certo certius sit, Car∣dinales omnes taedium 〈◊〉 Hadriani, vt Italicarum rerum imperiti: atque proinde omnino decreuisse, hominem 〈◊〉 Italum aut saltem in Italia educatum, ad culmen Pontifi∣cium euehere. Wolsaeus tamen Caesari vehementer iratus, quod per eum stetisse crederet, quo minus Papa 〈◊〉 renuntiatus, ab∣iecta quam diu 〈◊〉 Pontificatus spe, dies noctésque hoc so∣lum cogitabat, quomodo à Caesare hanc sibi factam (vt putabat) iniuriā 〈◊〉. Gallo igitur vt gratificaretur & rebus Caesa∣rianis quouis modo incommodaret, copias nostras (sicut antea retulimus) e Gallorum finibus educendas curauit, tempus anni causatus alienum, & iterum traducendas appetente vere pollicitus.

Page  45

ANNO CHRISTI 1524. REG. 16. [ 1524]

IVstam verò offensionis causam cum Caesar nullam dedisset;* ausus non est Cardinalis Gallicis rebus se fauere 〈◊〉. Clan∣destina proinde colloquia cum Gallo instituit Ioannis cuiusdam Ioachimi Genuensis opera, in quibus de tota ratione noui foe∣deris ineundi (inconsulto adhuc rege) transactu est. Fuit 〈◊〉 tem∣pestate 〈◊〉 cum Gallo bellum ingens, idque magna partium contentione gerebatur. Gallus ipse 〈◊〉 trahens copi∣as & optimè instructas, Mediolanensi Ciuitate iam potitus, Papiam circumsederat, & a repulsae dedecore toto 〈◊〉 ab∣horrens, voto temeratio nescio quomodo effuso, se inde non discessurum priusquam ciuitatem in suam potestatem redegisset, addito iuramento confirmarat. Borbonio & Caesarianis 〈◊〉 aderant Gallicis haud multo minores, neque aliarum rerum penuria laboratum est inter eos praeterquam pecuniae, quam contribuere debebant ex pacto, Pontifex, Veneti & Rex noster. Clemens Pont. etsi opera praecipuè Caesaris Pontifi∣catum adeptus, tamen promissam ab Hadriano in id bellum pecuniam nolebat pendere, Pontificem haud decere inquiens, se principum bellis immiscere. Veneti Clementem se∣quuti, cunctati aliquandiu, apertè tandem detrectabant, Galli potentiam veriti. Et Henricum nostrum malitia Wolsaei ita circumegerat, vt ad diem condictum pecunia (quam menstruam pollicitus fuerat) non numerata, in magnas angustias Caesarianos 〈◊〉. Is nempe Wolsaeus vt à Caesa∣ris amici 〈◊〉 Regem abstraheret, hanc rationem commentus est. 〈◊〉 bona fide Caesarem cum Henrico agere se iam primum* subodorari 〈◊〉; siquidem cum de ducenda Maria vnica Regis filia sponsionem fecisset, ab Hispanis suis quotidiè 〈◊〉 passim emanare, inutile & parum honorificum futu∣rum hoc coniugium: spuriam quippe censendam esse Mariam, vt ab incesto, & legibus ecclesiasticis damnato matrimonio procreatam: neque enim Catharinam 〈◊〉 regi legitimo connubio 〈◊〉, quae Arthuro regi fratri antea denup∣sisset. Vetariid insacrosanctis noui ac veteris instrumenti le∣gibus, vt quae diuino iure essent constituta. Iulius Pontifex vel accepto multo auro rescindere non potuerit. Haec & huiusmo∣di Page  46 alia ab ipso Caesaris legato quandoque iactitata fuisse, ne∣gandum [ 1524] non est. Caeterum ille, nullum alium in finem ista memorabat, quàm vt Rex (quem vxorium haud nimis fuisse satis nouerat) 〈◊〉 inde arrepta, ad nouum aliquod 〈◊〉〈◊〉 appelleret. Cúmque secundis auribus à Rege haec excipi videret, & orbitatem suam libenter eum 〈◊〉, quod tantum imperium 〈◊〉 cogeretur relinquere, quae∣que tam dubijs esset orta 〈◊〉, vt 〈◊〉 sibi eam pro certo non liceret destinare: ad nouas cum nuptias non veritus est hortari, & simul Alanfoniam monstrare Margaretam, regis Gallici fororem, spectatae formae & venustatis foeminam: quam si duceret, repudiata Catharina, satis intelligebat, ab ami∣citia 〈◊〉〈◊〉 tam graui 〈◊〉 contumelia cum penitùs divulsum, Galiico 〈◊〉 absque vlla spe receptus arcto & necessario foedere iungendum. Ac istud quidem repudij con∣silium his artibus à Wolsaeo tractatum, Caesariani omnes tradi∣derunt, nec quisquam nostrorum inficiasivit, quod ego usquam legerim. Vtut fuerit, hoc certè constat, vno eodémque tempore 〈◊〉 qui annuam pecuniam a Caesare promissam nec nume∣ratam hactenus deposcerent; retentam deinde summam 50. millium aureorum, quam singulis mensibus Borbonio se de∣pensurum Rex fuerat pollicitus.

ANNO CHRISTI 1525. REG. 17.

Non ita pridem Venetia venerat legatus, vt res Italicas cura∣ret, Richardus Paceus Decanus Londinensis, homo eru∣ditissimus,* & meliore 〈◊〉 (Deo si visum ita fuisset) dignus. Mutatam voluntatem Regis hic minimè gnarus, cum non 〈◊〉 ad tempus constitutum pecunia, in eo persuasus verti ho∣norem & existimationem Principis sui, si fidem datam non li∣beraret, animo 〈◊〉〈◊〉 angebatur. Conari proinde visum est a mercatoribus alicunde tantum pecuniae mutuari: Et aliquantulum (vt videtur) corrasit: verum neque tantum vt Caesarianorum inopiam 〈◊〉 subleuare, 〈◊〉 tam parum vt priuatis suis facultatibus se versuram facere posse consideret. Quam primum igitur de alienato Regis erga Caesarem animo resciuit, insania subito correptus, nec vnquam postea mentis compos factus est. A Borbonio interim & Commilitonibus Page  47 suis, rerum omnium necessariarum 〈◊〉 laboratum, adeò [ 1525] vt, copias apud se retinere iam amplius non potuisset, nisi astu* quodam Gallum ad manus se cum conferendum & pugnae co∣piam faciendum pellexisset. Solebant saepe Caesariani, vt hostes inquietarent (idque noctu praecipuè) ad arma conclamando, buccinarum clangore, & eruptianumsimulatione, falsum 〈◊〉 terrorem inijcere. Ea vero nocte quae S. Matthiae festum 〈◊〉 (24. videlicet Februar,) aliquas turmas 〈◊〉, vt Castra Gallorum, quamuis optimè munita, recta petentes adorirentur, non tam animo expugnandi, quam vt hostem ibi loci 〈◊〉, dum suos ab alia parte ad rem gerendam si∣ne impedimento deducerent. Ij Gallos adeo imparatos offenderunt propter crebras Caesarianorum simulationes, quae vigiles iam 〈◊〉 negligentes, vt parùm abfuerit, quin vallum 〈◊〉, 〈◊〉 coacti suerint tormentain loco longe commodiori sita (id quod vnicè Caesariani expecta∣bant) ad alium transferre, vbi displosa, ab ingressu istos pos∣sent prohibere. Adhuc feruebat pugna, cum paulo ante dilu∣culum vniuersae Caesarianorum copiae ab auersa castrorum parte progrediuntur, & occupatis hostibus longiùs processe∣rant, quam vt potuerint impediri, (amotis 〈◊〉 tormen∣tis) nisi suos etiam Gallus è munimentis voluisset educere & aleam 〈◊〉 tentare. Ille vero 〈◊〉 se potius 〈◊〉 pa∣lámque 〈◊〉, quàm Papiam tam diu obsessam liberam re∣linquere: vt eos quasi soluta obsidione liberos euagari sineret, in animum inducere non potuit. Congressi itaque cum vniuer∣sis vtriúsque exercitus 〈◊〉, atrox 〈◊〉 committitur, in qua Gallorum Rex, dum verba rebus, & inanes vulgi rumu∣sculos certae gloriosissimaeque victoriae adeóque saluti suae an∣teponit, fusus est captúsque, & praeter magnum nobilissimo∣rum itidémque fortissimorum virorum numerum, quibus stipatus (quique fere omnes aut occisi in co praelio aut capti sunt) 〈◊〉 Mediolanense, quod pene vniuersum totam∣que 〈◊〉 suae fecerat ditionis, hoc vno quasi ictu amisit. Clemens Papa qui iam totus in partes Gallorum, suo magno cum malo, (vt post docebitur) 〈◊〉, saepe 〈◊〉 monu∣erat, extrema inopia Caesarianos conflictari, & seditionibus perpetuis agitari, dum militbius stipendia flagitantibus non Page  48 haberent Duces quod numerarent: satis verò cautum esse cum [ 1525] Anglorum Rege & alijs qui spes illorum fouebant, ne rem nummariā vlla ratione possent expedire: Pugna proinde om∣nimodo abstineret: dilapsis infra paucos dies militibus, in∣cruentam victoriam citra sudorem & sanguinem in sinum sibi convolaturam. Verum ille tanquam divino fato ad eam cladem comparatus, ne ab hostis conspectu se videretur sub∣duxisse, & obsidionis tam longae labores nullo cum fructu to∣lerasse; fretus suis viribus quas habuit sanè permagnas, sed opinione sua minores (nam multi pedites discesserant ducibus hoc libenter reticentibus, vt cum stipendia quae persolueban∣tur militum numero non responderent, quod superesset num∣morum ipsi interuerterent) consilium tam salutare neglexit, séque in eas calamitates praecipitauit, quae, nisi DEVS pro∣pitia manu, ruentem, vltra spem sustinuisset, ipsi perniciem, patriaeque suae excidium attulissent. Haec & alia huiusmodi tam in priuata vita, quam publicis negotijs reputanti mihi, subit admirati, quae stolida ferocia hoc seculum nostrum oc∣cuparit, vt potius quam minima infamiae (vel falsae) macula existimationem nostram inuri patiamur, vitam fortunásque nostras, in extremum conijcere periculum non dubitemus. Quos viros (dij boni) quamque egregios videre est quoti∣die in hoc stultitiae genere mirificè ingeniosos, qui nescio quos apices honoris (vt loquuntur) laesi in omni sermone excuti∣entes, ac inde vel minima offensione capta in duellum pro∣ruentes, nihil aliud quam pereundi ansam sedulo videntur quaerere? Vbinam gentium hodie exulat Cunctatoris Fabij patientia, qui populi, militis, senatus, acerbissima couitia aequis∣simo tulit animo vt victoriam quamuis seram, securā tamen suis tandē pareret? Erramus profecto, erramus, vmbras conscctamur & res negligimus. Si CHRISTVM consulimus, hoe esse verae fortitudinis admonebit, In patientia possidere animas nostras: Si Philosophos, decebit Aristoteles, solere magnanimos male∣dicta facile contemnere: Denique si Poetas, audi Horatium,

Mordear opprobrijs falsis mutémque colores?
Falsus honor iuuat mendax infamia torret,
Quem nisi mendo sum & mendacem?
Sed pergo: In tentorio capti Regis dum sarcinae diriperen∣tur Page  49 inuentae sunt literae tam Pontificis quam Regis nostri, [ 1525] novum foedus inter ipsos & Gallum occulte ictum demon∣strantes: vt mirari amplius Borbonius non debuerit, pecuniam 〈◊〉 tam segniter subministratam fuisse. Hoc Pratensi Caesaris Oratori quàm primùm innotuit; commeatu haud petito, se ab Aula regia subtraxit, & 〈◊〉 nono clanculum aufugiens, ad suos vnde venerat, reuersus est. 〈◊〉 noster igna∣rus interim has clandestinas pactiones ad Caesaris notitiam 〈◊〉, oratores ad eum destinauit sub finem Martij mensis C. Tonstallum Episcopum Londinensem & Rich. Wingfeldi∣um ordinis Garterij, (vt appellamus) militem, qui victoria nuper adeptâ scilicet gratularentur, eámque persequendam ad∣monerent, Regem dicentes pro eâ quae inter ipsos intercederet necessitudine, officio suo non defuturum, si instare victis & vi∣ribus adhuc maioribus bellum gerere in animum induceret. Huic legationi quid Caesar responderit pro comperto non pos∣sum affirmare: Cretizauit (quantum auguror) cum Cretensi∣bus, cognita dissimulauit, comitérque habitos legatos benigné dimisit. Caeterum non contentus Rex aduersus Imp, hâc vti simulatione, apud suos etiam populares multis egit de bello contra Gallos instaurando, 〈◊〉 rei mentione tanquam claue loculos subditorum aperiendos existimans. Parliamen∣to proinde non expectato, à singulis ciuibus peredictum publicum exegit, non minus quàm omnium bonorum mo∣bilium* sextam partem in pecunijs numeratis fisco pendendam. Atque ista res quanquam in diuersis regni partibus, vno 〈◊〉 tempore à magnis viris apud plebem proposita summa arte tractaretur: tam procul tamen abfuit vt succede∣ret, vt ab omnibus vbique tanquam conspiratione facta explo∣sa sit, fremente populo, & male saepe mulctatis eius 〈◊〉 ministris, non sine magno seditionis & tumultus grauioris pe∣riculo. His Regi nunciatis, proceres regni cunctos (qui inte∣resse poterant) Londini conuocauit: apud quos se tanti tam∣que intolerandi 〈◊〉 subditis suis imponendi, ignarum om∣nino fuisse professus est. Cumque eius facti culpam omnes à se reijcere conarentur; post multam altercationem eo demum res recidit, vt Cardinalis hoc offensi populi 〈◊〉 in se vnum su∣scipere cogeretur, testatus interim DEOS & homines, se vt Page  50 fidelem servum deceret, Regis Domini sui emolumentum vni∣cum [ 1525] spectasse, remque non solum cum 〈◊〉 regijs, (quod ipsi fatebantur) sed etiam cum legum tam divinarum quam hu∣manarum peritis 〈◊〉, omnibus asserentibus idem licere Regi, quod olim Pharaoni, qui, Iosephi ministerio certam par∣tem opum cuiusque priuatarum ad necessitates publicas sepo∣suit. Ista vero excusatio efficere non 〈◊〉, quo minus mag∣nam populi inuidiam hic conatus (vtcumque irritus) contra ipsum excitaret. Quanquam neque irritus omnino 〈◊〉 erat, cum subsidij pecuniarij inopia, 〈◊〉 iam 〈◊〉 satis speciosum 〈◊〉 Gallicum 〈◊〉 proximum annum diffe∣rendi. Neque enim Regi 〈◊〉 in animo (〈◊〉〈◊〉) Gallum quamvis 〈◊〉 & 〈◊〉 opportunum lacessere, vt∣pote cuius 〈◊〉〈◊〉 & offenso Caesare propter 〈◊〉 repudium, maxime 〈◊〉 necessariam futuram 〈◊〉. Siqu 〈◊〉 vxoris 〈◊〉, 〈◊〉 sa ctissimae itidem 〈◊〉,* ad puellam quandam nobilem animum a 〈◊〉, Annam Thomae Bolenij equitis aurati & Regiae 〈◊〉 quae∣storis filiam. Hanc 〈◊〉, illam quouis modo amoliri pror∣sus decreuerat: Abhorrere animum dicens ab incesta con∣iunctione, neque è repub. esse vt coelibem vitam 〈◊〉, praeser∣tim cum de natalibus filiae dubitatio oborta esset: 〈◊〉 in propria sobole firmandi gratia, non 〈◊〉〈◊〉, no∣uas 〈◊〉 appetere. Hoc solum expectare, vt publico iudicio decernatur (quod omnium doctorū quibuscum hac de re ser∣monem habuisset consensu verissimū 〈◊〉 comperisset) vitiosum 〈◊〉 prius mitum 〈◊〉, sibique liberam esse potesta∣tem relictam novum 〈◊〉 Hucus{que} eum Wolsaeus & li∣benter perduxerat, conatus 〈◊〉 in amorem Gallicae cuiusdam puellae (sicut antea retulimus) pellicere: verum ille suo iudicio vsus, aliam deperire iam 〈◊〉. 〈◊〉 amasiae suum vendi∣taret amorem, & 〈◊〉 socerum meliori aliqua dignitate* cohonestaret, patrem eius Thomam Bolenium 〈◊〉 18. vi∣cecomitē creauit Rupefortensē. Simul eo demque tempore 〈◊〉 honorum titulis hi ornati sunt, Henricus cognominarus Fitz∣Roy Regis (ex Elizabetha Ioannis Blunti equitis 〈◊〉 filia) filius naturalis, Notthinghamiae Comes, Richmundiae Sumer∣settique Dux factus est: Henricus Courtney Deuoniae Comes Page  51 Regis 〈◊〉, Marchio Exoniensis: Henricus Brandon [ 1525] Ducis Suffolciae Primogenitus ex Maria 〈◊〉〈◊〉, Lincol∣niae Comes: Thomas 〈◊〉 Baro de Rossa, Rutlandiae Comes: Henricus Clifford eques auratus, Cumbriae Comes: & Robertus Ratcliff Baro de Fitz-walter, vicecomes de Fitz∣walter 〈◊〉. Wolsaeus Cardinalis hoc anno duorum* simul collegiorum fundamenta 〈◊〉, vnius quidem apud Ipsewicum vbi natus est, alterius Oxoniae, quod hodie CHRISTI nomini dicatum noscitur. At istud quidem quanquam ad vmbilicum non perduxerit, (opus magnifi∣cum & plane regium) doctorum tamen mater ferti∣lissima, innumeros quotidie eruditos ecclesiae reipublicae∣que progignit, meque inter alios ipsum (qualis qualis sum) agnoscit alumnum. Alterum illud cum fundatore conci∣dit, & maxima ex parte dirutum, in nescio quorum priuatos vsus iam olim 〈◊〉. His enimuerò Collegijs cum de fundis* & prouentibus pro structurae amplitudine prospectum cuperet Cardinalis, 〈◊〉 priuatis 〈◊〉 opibus (quanquam ingentes 〈◊〉 erant) 〈◊〉 illud potuisset, Clemente Papa annuente,* 40. minoris notae monasteria demolienda curat, & omnia quae illorum fuissent, nuper à se extructis Collegijs addici. Negotium hoc (vt nonnulli animaduerterunt) tanquam aurum Tholo∣sanum. omnibus qui illud attigissent, aut perniciem aut saltem maximas calamitates attulisse creditur. De Papâ & Cardinali post dicetur. Ex ministris autem quinque quorum opera hîc vsus est in tot piorum 〈◊〉 donarijs interuertendis, euenit posteà, vt duobus duello decertantibus alter alterum occideret, & homicida suspendio plecteretur, 〈◊〉 in puteum se dederit praecipitem, ae spontanea morte submersus perierit: quartus, homo opulentus, ad eam egestatem devenerit, vt victum osti∣atim emendicare antè obitum cogeretur: alius denique Doctor quidā Alanus qui authoritate inter caeteros praecipuè pollebat, quo tempore Archiepiscopus Dublinensis in Hibernia agebat, ab 〈◊〉 crudeliter confossus perijt. Vtinam his & similibus exemplis edocti, discant homines, res DEO semel consecratas timidè attrectare. Si istos 〈◊〉 diuina tam seuerè punijt, qui bona ecclesiae dicata, 〈◊〉 parum sancte administrata, ad vsus haud dubie meliores conuerterunt, hoc tamen non spectantes, Page  52 sed prauis ducti cupiditatibus; quid illis putabimus imminere, [ 1525] quires ecclesiasticas, quacunque data occasione, sine delectu diripiunt & expilant, 〈◊〉 tantum locupletandi gratia?

SVB exitum istius anni videtur 〈◊〉 subodoratus Lu∣therus* de proposito Regis in vxore Catharina repudianda & alia ducenda, idque 〈◊〉 Christiernum 〈◊〉 Danorum Re∣gem, qui illum coram & per literas non 〈◊〉 rogare vt amanter ad eum scriberet, & illius praedicata humani∣tate spem fecerat fore, vt leniter tractatus, puriorem doctrinam reciperet. Et ille quidem animo praeuidens quod huius diuortij ratione mox 〈◊〉 est, haud difficulter acquievit. Scripsit itaque ad eum, idque demisse admodum, & in hanc (vt habet 〈◊〉) sententiam. Non se dubitare quin grauiter ipsum offenderit edito libello, sed id tactum esse non tam suâ sponte quàmaliorum impulsu. Quòd vero nune ausit his literis inter∣pellare, summâ 〈◊〉 humanitate fieri, quae valdè praedicetur à multis, deinde quod libelli contra se scripti non ipsum esse au∣thorem, & à sophistis hoc insidiosè 〈◊〉 captatum intelligat. Hic 〈◊〉 per occasionem de Eboracensi Cardinale locutus, Angliae 〈◊〉 nominat: Audire etiam se cum magoâ volup∣tate, ipsum & fastidire genus illud perditorum 〈◊〉, & ad veri 〈◊〉 animum adijcere. Quapropter orat, vt sibi factum illud condonet, vtque meminisse velit, cum sit morta∣lis, non oportere inimicitias esse immortales. Quod si iubeat, velle se peccatum hoc suum profiteri palàm, & ipsius virtutem alio celebrare scripto. Post hortatur vt calumniatorum voces 〈◊〉, qui se vocent 〈◊〉: nam doctrinae suae caput hoc esse, quemadmodum fide per CHRISTVM nos oporteat fierisaluos, qui 〈◊〉 scelerum poenam 〈◊〉, cervicibus & corpore toto sustinuit qui pro nobis 〈◊〉 ac resuscitatus, cum patre in sempiternum 〈◊〉. Hanc esse Prophetarum & Apostolorum Doctrinam, eo posito fundamento, docere se, quae sint charitatis officia, quid inuicem nos oporteat alterum alteri praestare, quomodo sit obediendum magistratui, & Euan∣gelij professioni omnis accommodanda vita. Si quid in eâ Doctrinâ sit impietatis & erroris, cur eum non demonstrent aduersarij? cur se nec auditum neque conuictum damnent at∣que proscribant? Quòd si Pontificatum & ipsius omnem Page  53 clientelam reprehendat, eo facere, quod 〈◊〉 diuersum à [ 1525] CHRISTO & ab Apostolis doceant quaestus & emolumenti causâ, quo videlicet reliquis omnibus imperent & in summis delicijs heluentur: 〈◊〉〈◊〉 in scopum cogitationes illorum omnes atque facta dirigi: hoc etiam vulgo notum esse atque testatum, vt nec ipsi quiduis negare possint. Quod si mores 〈◊〉, nec alieno cum dispendio & iniurià vitam hanc ignavam ducerent atque turpem, 〈◊〉 posse dissidium 〈◊〉: Germaniae principibu, ac 〈◊〉 non paucis dogmata sua probari, qui beneficium hoc DEI reuerenter agnoscant: cu∣pere se plurimum, vt & ipse in 〈◊〉 numero censeatur. Quòd vero Caesar & quidam alij contrase moliantur, non esse novum: Dauidem 〈◊〉 ante 〈◊〉〈◊〉 futurum, vt reges at∣que populi contra Dominum & CHRISTVM varia mediten∣tur & imperium eius 〈◊〉. Sibi quidem ad eiusmodi Scripturae loca 〈◊〉, mirum etiam videri, vllum esse Prin∣cipem qui faueat Euangelij Doctrinae. Postremo loco, respon∣deri sibi benignè, petit. Accepta hac Lutheri Epistola, 〈◊〉* Rex responder, inconstantiam & levitatem illi obijciens. Li∣bellum quopue suum defondit, & multis viris bonis atque doct s pergratum esse dicit. Quòd Cardinali Eboracensi (re∣verendo patri) convicium fecerit, non in co se mirari, qui nec à divorum nec ab hominum abstineat contumelia. Sibi, totique regno perquam vtilem esse ac salutarem Cardinalis operam, & cum 〈◊〉 illum valde semper dilexerit, nunc demum esse 〈◊〉 beneuolentiâ complexurum, postquam eum ipse crimi∣netur: nam illum inter alia hoc etiam vtiliter & magnâ cum fide atque 〈◊〉 praestare, ne quid ipsius leprae, contagionis & haeresis in 〈◊〉 Regno disleminetur & adhaerescat. Post ex∣probrat, quòd incestum matrimonium cum sanctimoniali Vir∣gine contraxerit, quo vix vllum possit designari turpius flagi∣tium. Hancsuam responsionem Rex publicè typis evulgandam curauit, magnopere dolente Luthero, & amicos incusante qui eius rei sibi authores 〈◊〉: ijs gratificatum adeò demissè scripsisse se dicens, nunc autem intelligere quantum errauerit. Idem sibi accidisse in Cardinale Cajetano, Georgio Saxoniae Duce & Erasmo Roterodamo, quibus omnibus aliorum horta∣tu amanter scripserit, nec aliud sit consecutus, quam quod eos Page  54 ferociores reddiderit. Stulte factum ab se, qui pietatem in aulis [ 1525] principum inv enire se posse putet, qui CHRISTVM quae∣rit vbi principatum Sathanas obtineat, qui 〈◊〉 Baptistam inter purpuratos investiget. Cumigitur placido & amico scri∣bendi genere nihil proficiat, aliam rationem miturum esse dein∣ceps. Haec Sleidanus. Hocetiam anno (aut fortè 〈◊〉) Eras∣mus (quod recens nominis eius mentio submonuit) libellum scripsit de libero arbitrio, Regis & 〈◊〉 hortatu, sicutin epi∣stolâ quâdam quae extat ipse 〈◊〉. Huic confestim Lutherus contrario scripto respondit De servo arbitrio.

ANNO CHRISTI 1526. REG. 18.

VT Caesar in caepto 〈◊〉 cum nostro Rege curriculo* persister et, multa hercle admonebant; Galli ad vindictam nuper acceptae cladis (etsi id sedulò tegebant) nondum 〈◊〉 Rege suo, anhelaotes; Turca imminens Vngariae. cuius Regi Ludovico, Anna Caroli soror nupta 〈◊〉. Italia penè 〈◊〉 Duce Pontifice, parata ad 〈◊〉 foedus, quo omnes po∣puli ad oppugnandam Caesaris iam 〈◊〉 potentiam 〈◊〉; ac deinde ipsa Germania vix du 〈◊〉 pacata à tu ul∣tibus quos Rustici excitarant, ac seditionem résque novas vbi∣que spirans. Et in his rebus 〈◊〉〈◊〉 se verteret, mag∣num coepiis suis impedimentum allatur m Regis nostri mimi∣citiam luce clarius apparebat. Multa verò in contrariam partem stimulabant: materterae interenda contum. 〈◊〉, (nam hanc iam∣dudum suboluerat) 〈◊〉 cum Gallo clandestinum nuper ictum, & super omnia pactae affinitatis poenitentia. Siquidem de Reginae cum marito reconciliatione poterat 〈◊〉 spera∣re, & eàdem levitate quâ 〈◊〉 ictum est, dirimen dum (praes. r∣tim tam 〈◊〉 Gallorum rebus) non desperabat. At de matri∣monio contrahendo, iam 〈◊〉 alio propen debat, amore du∣ctus, an commodi sui ratione, non habeo pronuntiare. loannes Lusitaniae Rex sororem 〈◊〉. puellam pulchram, nobilem & ingenti pecuniâ dotatam; (900. videlicet aureorum millibus) Mariam Regis nostri filiam impuberem adhuc & formâ haudquaquam faelicissimâ, indotatam tamen ducere o∣portuit, eâ scilicet pecunia doti adnumerata (400. aureorum Page  55 millibus) quam Caesarem à Rege mutuo accepisse memoravi∣mus. [ 1526] Aerario 〈◊〉 continuis bellis exhausto, Hispani quum de subsidio 〈◊〉〈◊〉 necessitatibus ferendo compellarentur; apertè renuere ausi sunt, (initium fortè 〈◊〉 qui ad id sub∣ornati fuerunt) nisi 〈◊〉 praedictam, gentilē quodammo∣do suam, 〈◊〉 secum & linguae & gentis, & aetatis eius quae li∣beris gignendis apta esset, matrimonio sibi iungendam curaret. Tum verò praerer 400. millia, quae (consuetudine iam in legem abeunte) servitij nomine vxorem ducenti principi tenebantur pendere, alia insuper 400. pollicebantur, modo hac in re ipso∣rum desiderio vellet satisfacere. Haec in causa fuere, cum de faedere renovando, & de ducenda Maria, de bello item com∣munibus auspicijs in Gallia gerendo, per oratores suos Rex iam iterum agitaret (simulatè aut 〈◊〉, id vero nescio) cunctan∣tiùs responderit Caesar, ac demùm in ipso 〈◊〉 apparatu, 〈◊〉 legato, factum suum Regi 〈◊〉, populorum suorum 〈◊〉 se non 〈◊〉 dicens repugnare. Rationibus 〈◊〉 addunt nonnulli, Regis nostri postulata (cum de 〈◊〉 Gallico mentio facta est) talia fuisse, ut à Wolsaeo consulto excogitata videantur ad Caesarem à paciscendo absterrendum. Victoriae praemia 〈◊〉, Normanniam, Guienniam & Vasconiam, cum Galliae Regis titulo sibi deposcebat: & ut Caesar periculo∣rum 〈◊〉〈◊〉 sump uum particeps, 〈◊〉 bello in Gallia geren∣do 〈◊〉, flagitabat. Ille verò pecunijs exinanitus, & mul∣tis 〈◊〉〈◊〉 si 〈◊〉 & 〈◊〉. vel 〈◊〉, consultum vellet, istis non debebat assentiri, cum Galliae Rex captivus, vna cum pace, longe 〈◊〉 offerret, ultro quàm, ea 〈◊〉 bellum (cuius eventus semper anceps 〈◊〉 & minimè cer∣tus) sibi vel vict 〈◊〉 posset pro certo 〈◊〉 pariturum. Et certe non dubitatum quin Caesar conditiones illas oblatas asper∣naturus esset, vel hinc constare potest, quod illis ipsis 〈◊〉 quando prosectus est Orator praedictus, misit Rex in 〈◊〉, qui 〈◊〉 (Regis captivi 〈◊〉) hortarentur, ut homi∣nem* aliquem fidum 〈◊〉 Angliam 〈◊〉, quocum de summa rerum consultaret; quod illa quàm libentissimè & primo quoque tempore praestitit, amandato 〈◊〉 praeside Rothomagensi, vnà cum Ioanne Ioachimo Genuensi, (cuius ante mentio facta est) quos amplissimis mandatis instruxit, & ut omni submissio∣ne Page  56 blanditijsque Regem ad perseuerandum in foedere inchoato [ 1526] pertraherent, 〈◊〉 diligentérque admonuit. Siquidem in tan∣tis Gallorum 〈◊〉, nihil erat quod magis formidarent, ne Rex noster à pactis vix dum firmatis resiliret. Tum verò si ille ab vna parte, & Caesar ab altera, arma moverent, cum Borboni∣um & tot occasiones secum haberent; quanto in periculo res Gallica versaretur nemo erat tam hebes, qui satis non persp ceret. Isti igitur postquam in Angliam peruenerunt, humanissimè accepti à Rege & bene spectare iussi, Cardinalem Wolsaeum (a cuius consilijs Rex adhue non recedebat) consectantur. Ille i am olim non optimè in Caesarem animatus, 〈◊〉 plane palamque odisse 〈◊〉 coepit, postquam Caesar alienati à se animi in∣dicia haud dubia 〈◊〉, inter quae vel praecipuum reor, quod 〈◊〉, qui 〈◊〉 pugnam Papiensem, nunquam literas ad Cardinalem 〈◊〉 soleret, nisi totas manu sua conscriptas, & cum huiusmodi subscriptione, 〈◊〉〈◊〉 & 〈◊〉 Carolus; post eam victoriam, vnas aut alteras misisset, quae ipsius manu tantum erant subscriptae, idque nudo nomine apposito, sine ali∣quâ solenni & visitatâ formâ, aut benev olentiae, multóque mi∣nus observantiae significatione. Sed neque cum Rege ipso ita egit, ut 〈◊〉 difficile fuerit 〈◊〉 persuadere, contemptum se à Caesare post insignem illam victoriam, cui adipiscendae, ipse quidem Rex stipendia (etsi forte non quanta promiserat) 〈◊〉. Quis iam non videt 〈◊〉 in loco res Regias constitutas, ut arctissimam illam tot vinculis constrictam cum Caesare ne∣cessitudinem, dirimere cogeretur, séque ad Gallicas partes tradu∣cere? Vocatur proinde ad consilium Brionius, qui dicendi po∣testate factâ, principis sui calamitatem & patriae tantum vulnus in nuper accepta clade in flictum deplorat. Quantas deinde & quam praeclaras victorias, florentibus Gallorum rebus nostri o∣lim retulerint, commemorat, ut dubium non esse fateretur, oc∣casionem nunc Regi oblatam, qualem maiores 〈◊〉 nunquam habuissent, clarissimi trophaei reportandi. Verum neque dece∣re hoc (inquiens) Regem tam 〈◊〉, 〈◊〉 è re futu∣rum public a gentis Anglorum, bellum hoc tempore Gallis in∣ferre. 〈◊〉 insultare non 〈◊〉 generosae mentis, victoriamque (ut communis martis aleam taceat) periculo non vacaturam, quippe cum alio communicandam, cuius potentiam coúsque Page  57 fortuna extulerit, ut communibus Europae armis oppugnanda [ 1526] fuerit, nisi servitutis Hispanicae iugum cervicibus 〈◊〉, quieti & non repugnantes suscipere in animum inducant. Ora∣re proinde, ut relicto Caesare (qui parta victoria 〈◊〉, amicissi∣mos iam 〈◊〉 contemnere) cum Rege suo foedus ineat, quem, si deiectum, tempore tàm necessario iam sublevare conetur, fi∣dissimum oportet cum habeat amicum (tanto beneficio ob∣strictum) & ad omnes casus paratum, nisi turpissimae ingratitu∣dinis, totius Christiani orbis testimonio convinci malit. Haec pluribus 〈◊〉 peroranti, 〈◊〉 itidem respondet Tho. Morus Angliae mox 〈◊〉, Regi pergratum esse quòd agnos∣cant 〈◊〉, non 〈◊〉 sibi vires, 〈◊〉 veteres 〈◊〉, iám∣que postquam potentiam suam satis expertos intelligat, operam daturam ut bonitatem 〈◊〉 habeant perspectam; annisurum se∣dulò, omnibusque neruis elaboraturum, ut è captivitate Rex illorum emittatur. Id{que} si 〈◊〉, 〈◊〉 cum, beneficij, tem∣pore tam opportuno collati immemorem non futurum, si quan∣do* opem operámque 〈◊〉 implorare contingat. Interim haud se abnuere, quin societatis & perpetuae pacis iura inter ipsos in∣tercedant. De Caesare quid sibi sit statuendum, adhibitis in consilium amicis, deliberaturum. Foedus ita cum Gallo firmis∣simum percussum est (spondente pro filio matre Rectrice) & à Caesaris amicitia tam apertè discessum, ut nihil prius in 〈◊〉 foede∣re cautum sit, quam ut non licuerit Gallo regni sui parte 〈◊〉 mi∣nima Caesari pro redemptione sua cedere. Huius soederis nun∣cius magna cum laetitia à Gallis auditus est, qui iam demum sa∣lutis aliquam spem conceperunt, postquam ab Anglia nihil metuendum esse intellexerunt. Regi ipsi in primis adeo cor∣di suit, ut rerum 〈◊〉 posteà multos per annos studiosis∣simus, tanti beneficij memoriam nunquam deposuisse visus fu∣erit.* Hyeme nondum transacta, haec gesta sunt. Paulo deinde postea Rex Gallorum cum per annum integrum captivus in Hispania remansisset, domum remeandi facultatem nactus est, idque his ferè legibus: uti Rex simul atque in Galliam 〈◊〉, Caesari Ducatum Burgundiae 〈◊〉. Flandriae & 〈◊〉 cli∣entelare imperium remitteret: Ditioni Mediolanensi & regno Neapolitano (in quae sibi ius esse anteà contenderat) renunciaret, Borbonium & socios omnes qui secum desciverant, in inte∣grum Page  58 restitueret. Eleonoram item Caesaris sororem, Lusitaniae [ 1526] Reginam in matrimonium duceret: & pecuniam Regi nostro sororique suae Mariae, Wolsae o item Cardinali iam olim debitam, (sed quam Caesar in se pendendam receperat, ne iacturam no∣strifacerent ex foedere cum Caesare 〈◊〉) ipse nunc totam per∣solveret. Ista omnia & 〈◊〉 nonnulla minoris momenti, ut Rex iam 〈◊〉 praestaret, non solùm iuramento suo fides data est, sed traditi etiam duo Regis 〈◊〉 Franciscus Delphinus & Henri∣cus Dux Aurehanensis, ut obsides in Hispania manerent, donec ista fierent. Ac de caeteris quidem pactis statim ut regnum suum attigit rata omnia Rex habuit. De Burgundia verò, causatus est aversam subditorum voluntatem, quos invitos à se non posse a∣lienare dicebat. Convocata itaque omnium ducatus ordinum panegyri dum res sedulò tractentur; coramipsis Caesaris legatis recitatur derepente publico praeconio foedus initum inter Re∣gem nostrum, Gallum, Pontificem. Venetos, Heluetios & Flo∣rentinos, quod sacrum foedus appellatum est, in quo praecipuè cautum, ut Italia in libertatem, exteris 〈◊〉〈◊〉, vin∣dicaretur. Hac re illi vehementer perculsi, vbi de Burgundiae possessione adeunda (quem in finem venerant) parùm spei su∣peresse vident, in Hispaniam reversi, Caesari renuntiant, si re∣demptionis pretium pecunia numerata velit accipere, & 〈◊〉 liberos Regios reddere, a Rege persolutum 〈◊〉, alias conditiones non accepturum. 〈◊〉 quod ad fidem datam attinet, à iu∣ramenti religione per Pontificem Regem absolutum esse. Prin∣cipibus Christianis his rebus intentis, Solymannus interim Turca, Hungariam cum ingentibus copijs ingressus, Ludovi∣cum Regem, Caesaris sororium, fudit ceciditque, & multo maxi∣mam Regni partem in suam potestatem redegit. Hanc victori∣am non minus nostrorum temeritate quam suis viribus adeptus est. Hungari namque 〈◊〉 hostibus comparati exercitum sane* quam exiguum haberent: tamen victorijs freti quas saepe antea ex Turcis reportarant, Regi aetate iuveni persuaserunt, ut ne po∣pulorum suorum famam & militaris rei antiquam gloriam ob∣scuraret: auxilijs quae ex Transylvania veniebant non expecta∣tis, hostibus obviam 〈◊〉, & praelium etiam in 〈◊〉 campis non 〈◊〉, in quibus Turcae ob ingentem equitum multi∣tudinem insuperabiles poterant videri. Consilij proinde temeri∣tatem Page  59 atque imprudentiam exitus declaravit. Fusus exercitus [ 1526] ex universa Hungariae totius nobilitate & 〈◊〉 collectus: in∣gens illorum strages facta, Rex ipse multique Regni proceres & summi Antistites 〈◊〉, ac inter 〈◊〉 Tomoraeus Colo∣censis Archiepiscopus consilij tam temerarij praecipuus suasor. Hoc etiam tempore ridiculum quiddam accidit per Wolsaei am∣bitionem,* quod non putavi omittendum. De morte Clementis Papae (in certum vnde) fama increbuerat, sed falsa. Cardinalis autem praedictus Pontificalis culminis adipiscendi cupiditate 〈◊〉 ianadudum incensus: Regi qui coniugij negotijs constituendis desiderio non minori laborabat, omni ratione persuadere nititur, non aliam viam esse commodiorem, id quod tantopere cuperet efficiendi, quàm si ipsum ad Papatum iam va∣cantem provehendum curaret. Id autem, annitente simul Gal∣lorum Rege (de cuius voluntate non dubitabat) factu haud fore difficile, autumabat. Stephanus quidam Gardinerus, homo impiger, eruditione magna & mentis vi incredibili 〈◊〉, legatum Regium tunc Romae agebat, vt matrimonium Prin∣cipis sui cum Catharina Hispana initum dirimendum cura∣ret. Qua in re quanquam summae diligentiae nihil reliquum faceret, & Clemens Imperatori iniquior haberetur: tamen haud aequis auribus eius rei mentio accepta est. Neque addu∣ci Pontifex aliqua ratione potuit, vt certi quippiam in 〈◊〉 negotio statueret: siue quòd receptum sibi ad gratiam Cae∣saris (si quando res posceret) nollet omnino praecludi: siue quòd homo lentus maioris momenti 〈◊〉〈◊〉 expedie∣bat, aut 〈◊〉 (cui etiam 〈◊〉 astipulatur) quia è re sua putabat in longum trahi negotium illud: quanquam non desunt qui aliam adhuc causam afferunt, quod matrimonium illud legitime contractum existimarit, vt in 〈◊〉 par∣tem iudicium 〈◊〉 non posset, nisi aut iniuste facere, aut amicum offendere vellet. Rex igitur qui has procrastinatio∣nes molestissimé ferebat, summopere veritus, ne si aliquis Caesari addictior Papa crearetur, voti nunquam compos red∣deretur, cum sub Clemente homine 〈◊〉 (vt putabat) ami∣cissimo tam lentè res suae procederent: omnibus 〈◊〉 in id incumbere decrevit, vt hunc (de quo nihil sibi non polliceba∣tur) Clementi desuncto 〈◊〉 curaret. Mandata pro∣inde Page  60 amplissima per Veredarios ad Oratorem suum Gardine∣rum [ 1527] misit, quibus praecepit ei, vt Cardinalium, alios pollicita∣tionibus, alios 〈◊〉, alios minis, alios denique verbis & rationibus in suam sententiam pertrahere conaretur, nullúm∣que non moueret lapidem vt huic rei effectum daret. At ista tam accurata structura dicto citiùs collapsa est; vtpote infirmo nisa fundamento: vix dum viam ingresso nuncio, viuere Cle∣mentem cognitum est & optimâ frui valetudine.

ANNO CHRISTI 1527. REG. 19.

SEXTO diemensis Maij Ciuitas Romana à copijs Caesari∣anis* capta per vim & direpta est, Duce Borbonio in ipsâ op∣pugnatione occiso. Pontisex, Cardinales, Principum legati, & alij proceres, cum in Hadriani molē vix aegrè profugissent, ob∣sidionem aliquandiu tolerabant. Desperato tandem auxilio, & deficientibus cibarijs, Papa veritus ne in Germanorum manus incideret, quibus se invisum sciebat, cum Principe Aurangio (qui Borbonio defuncto suffectus suerat) paciscitur, vti ipse & Cardinales in eius fidem & potestatem venirent, qui in arce praedictâ, firmâ septi custodiâ, captiui retenti sunt. Quantâ crudelitate ac insolentiâ in captam ciuitatem grassati fuerint milites, verbisvix potest explicari. Nam 〈◊〉 horrendas la∣nienas, direptiones, libidines & devastationes contumeliae ac ludibrij genus nullum in Pontificem & Cardinales praeter∣missum fuit. Huiusce rei 〈◊〉 ad Regem cum pervenisset, dolorem is magnum prae se ferebat, animo tamen suo intus laetabatur, occasionem sibi oblatam, quâ Pontificem, 〈◊〉 clade & contumeliá in Caesarem irritatum, demereri, 〈◊〉 suum facere se posse sperabat. Cardinalem proinde Eboracen∣sem ad Gallorum Regem amicum iam coniunctissimum misit, 〈◊〉 quanto offendiculo toti ecclesiae Christianae esset, quòd illi∣us caput captiuitate premeretur, edoceret, rémque sibi multis de causis nullo modo negligendam demonstraret. Circa initi∣um 〈◊〉 Londino profectus est, habens in Comitatu suo 900. equites, mtérque eos nobiles permultos, Archiepiscopum Dub∣linensem, Episcopum Londinensem, 〈◊〉 Derbiensem, Barones, Sandium, Montaquilam & Hatendonium, Equites Page  61 autem auratos & primarios viros magno numero. Gallorum [ 1527] Regem Ambiani offendit, habitisque ibidem multis collo∣quijs, constituunt exercitum in Italiam communibus impen∣sis mittere, quo Papa in libertatem vindicetur, & sacri patri∣monij* regiones illi restituantur. Ad huius expeditionis sump∣tus Rex noster 100. aureorum millia menstrua pollicetur. Gallus, postquam Cardinalis redijsset, misit in Angliam Annam Mommorentium praefectum praetorio, & Mareschal∣lum* qui pacta apud Regem nostrum firmaret, & cochleatum torquem aureum, equestris Gallicanae dignitatis insigne, per∣ferret. 〈◊〉 is in Angliam circiter medium mensis Octobris, multis primae nobilitatis viris comitatus, Ioanne nempe Bel∣laio Episcopo Baionensi, (postea Cardinali) Humerio Brionio, interque alios Martino Bellaio historiae Gallicae authore, qui hanc legationem his fere verbis describit. Doueriam appel∣lentem plurimi Episcopi & nobiles à Rege missi honorificè ex∣cipiunt & Londinum deducunt, quâ ex ciuitate obuiam illi prodeunt mille ducenti equites, qui eum ad aedes illi paratas prosequuntur, quae sunt in Episcopali palatio Londinensi. Post biduum, secundo flumine Tamisi, lenunculis Grenvicum deportatur, qui locus est 4. passuum millia infra Londinum, vbi rex crebro domum habet. Illic a Rege & Cardinale Ebo∣racensi maximo apparatu excipitur. Expositis apud Regem mandatis, dies plurimos tùm Londini tum Grenvici prolixè acceptus ab Eboracensi, in domum quandam ducitur, quam paucis ante diebus is aedificarat, 10. millia passuum supra Lon∣dinum ad Tamisim fluvium, cui nomen indiderat Ham∣pton curiae. (Eam paulò post Regi dono dedit, & hodie inter Regiarum praecipuas habetur) Legatum ibi cum toto Comi∣tatu per dies 4. aut 5. quibuscunque rationibus fieri potuit splendid ssimè & 〈◊〉 tractat: Aulaeis ingentis pretij con∣clauia ornabátur, & aureis argenteisque vasis penè innumerabi∣libus omnia collucebant. Lecti in quibus hospites soli decum∣berent strati 〈◊〉 280. ijque sericis plerunque stragulis 〈◊〉. Londinum reuersis, Rex 〈◊〉 die in suà Grenvieanâ domo epulum praebet, omnium quae vt. quam vidi (inquit Bellaius) sumptuosissimum, siue fercula, siue per∣sonatorum hominum ludicra spectacula & comoedias spectes: Page  62 In ipsis comoedijs Maria Regis filia aderat, quae & ipsa 〈◊〉 [ 1527] agebat. Denique vbi Missae mysteria simul partici∣pantes, Rex suo, Mommorentius Regis sui nomine; in verba nuper sancitifoederis iurassent, muneribus amplissimè singu∣los Rex donauit, & Mommorentium à se dimisit, qui Baio∣nonsem Episcopum apud eum, Regis sui 〈◊〉 ad tuen∣dam societatem & amicitiam initam reliquit. Missi tum paulo postea in Galliam T. Bolenius Vicecomes Rupefortensis (socer mox Regi futurus) & Ant. Brounius 〈◊〉 auratus, vt illi vna cùm Episcopo Bathoniensi lo. Clerco (qui Regium tum Oratorem agebat ibidem) iuramentum à Gallo depo∣scerent de pactis nuper icti foederis non violandis, & summi apud nos equestris ordinis (Garterij dicimus) socium eum de∣clararent. His rebus perfectis, & firmissimà cum Gallo pace* vsquequaque constabilita: Oratorem placet mittere ad Caesa∣rem, Franciscum Pointzium Militem & cum 〈◊〉 Clarentium soecialem, vt manubiorum in praelio Papiensi Collectorum partem dimidiam & Aurelianum Ducem Galliae Regis fili∣olum (alterumnempe obsidum qui patris loco in Hispania re∣licti erant) Regi suo in manus tradi postularent: (quia cōmuni∣bus vtriúsque auspicijs id bellum gerebatur) exercitum porro iuberent vt ex Italiâ deduceret, neve CHRISTI Vicario molestiam exhibendo Europae pacem solus turbaret, atque de∣trectanti (〈◊〉 enim imperata facturum 〈◊〉) bel∣lum protinùs denuntiarent. Mandata illi sedulò exequuntur, cumque nihil obtineri posse intelligerent: ingressus ad Caesa∣rem Clarentius vna cum Caduceatore quodam Gallo, vtrius∣que Regis nomine bellum indicunt: quo nuntio hilari fronte in speciem accepto, Galli, Venetorum item & Florentinorum oratores abeundi facultatem petentes in custodiam duci im∣perauit, donec quomodo cum suis legatis ageretur certior posset fieri. Harum 〈◊〉 fama cum ad Regem nostrum permanaret, simul nuntiatum est (sed 〈◊〉) Pointzi∣um & Clarentium cum caeteris detineri, quod in causa fuit, vt legatus Caesarianus nescio cui traderetur asseruandus, donec intellectà tandem veritate, dimissus est. Pointzius autem domum incolumis reuersus, sub initium aestatis anni proximi, sudore pestifero (quo de morbo anteà nonnihil Page  63 dictum est) correptus, in ipsa Regia paucarum 〈◊〉 hora∣rum [ 1527] spatio expirauit. Id cum alijs etiam aulicis 〈◊〉 contigisset. & Londini lucs illa multum grassaretur, iustiti∣um ibidem indictū est, & Rex cum paruo Comitatu nunc has, nunc illas regiones obequitans contagionis metu, habitationis loca subinde mutare coactus est. Sed haec anno sequenti.

ANNO CHRISTI 1528. REGN. 20.

LENTVM suâpte naturâ Clementem Pontificem, rerum porrò suarum ratio, ad nectendas moras persuasit, quo* minus aliquid in vtramuis partem de matrimonio regio hucusque 〈◊〉. Dum medium se inter Caesarem & Gallum tenere, inque neutram partem vult videri inclinare, vtrique fit suspectus, & bello inter eosin. Italiâ redintegrato, victori se rursus praedam futurum verebatur, nisi Regis nostri patro cinio innitiliceret, quem promptissimè sibi affuturum quamdiu lis 〈◊〉 incerta penderet, multis iam experimentis pro certo didi∣cerat. Atqui vtrùm, pro animi sui sententià re composità, eosdem fructus gratitudo esset exhibitura, quas spes (ne dicam offensionis metus) expresserat, id verò plurimùm nec sine causà dubitabat. His cogitationibus Pontifice distracto, ver∣gere paulatim coeperunt in Italiâ res Caesaris, nutante regno Neapolitano, cuius populares taedere coeperat insolentiae His∣panorum, vt Gallorum potius imperio se malle regi palàm profiterentur, & praesidia Gallica in vrbes suas passim recipe∣rent. Caesaris proinde offensionem iam minus metuens, exo∣rari se passus est, vt legatum mitteret in Angliam Laurentium Campegium Cardinalem Episcopum Sarisburiensem, (multum 〈◊〉 Caesare) qui causam hanc tam diu agitatam, adiuncto sibi Cardinale Eboracensi, coram cognosceret & dijudicaret. Deinde, vt studium suum erga Regem ampliùs declararet, de∣cretali (vt vocant) bullâ, quam fieri potuit occultè confectâ, matrimonium Regium cum Catharinà irritum pronuntianit, 〈◊〉 rei tabulas legato cum huiusmodi mandato dedit, vt ijs Regi atque Eboracensi ostensis, se illarum promulgandarum facultatem habere diceret: tempus verò quantùm posset pro∣traheret, neque sententiam ferret, priúsquam nouum manda∣tum à se accepisset: Placere quidem dicens vt Regi tandem Page  64 traderetor ea bulla, (& verisimile est eo animo tunc tempo∣ris [ 1528] ipsum fuisse) verùm sua 〈◊〉 negotium 〈◊〉, donec se contra Caesaris iram satis 〈◊〉. Haec in speciem legato, ve∣terator egregius & ad simulationem vnicè comparatus; cum ille nihil aliud spectaret, quàm vt occasiones integras sibi re∣seruaret, quibus pro ratione temporis vteretur. Londinum igi∣tur venit Campeius 9. die mensis Octobris, 〈◊〉 satagen∣te* Rege, vt à 〈◊〉 magnificè exciperetur: sed eum omnem conatum illusit senis infirmitas, qui podagra grauissimè labo∣rans, in domum sibi praeparatam clanculum inferri voluit. Paucos ibi dies postquam quieuisset, ad praesentiam Regis, baiulis deportantibus adductus est. à quo humanissimè acceptus, per amanuensem quendam suum, siue (vt nunc vulgò loquimur) secretarium, orationem latinè habuit, in qua quan∣ta crudelitate Caesariani milites in dirptione vrbis Romae grassati fuerint, prolixe conquestus; piam Regis nostri benig∣nitatem, quòd rebus eorum afflictis tanta 〈◊〉 voluerit succurrere, Papae & vniuerso Cardinalium coetui acceptissimam fuisse pluribus disseruit. Huic orationi Edwardus Foxius (Herefordensis posteà Episcopus) latine itidem respondens, cam Pontificis calamitatem, magno Regem dolore affecisse pronuntiauit, humanum quippe esse humanis casibus inge∣miscere. Caeterùm sibi curae fuisse, vt non solùm illud prae∣staret, quod homo ab homine iure posset expectare, sed quod amicum amico & Christianum principem CHRISTI in teris Vicario aequum esset exhibere. Optare proinde sese, (nrecnon sperare) postquam erga sanctam sedem, obsequen∣tissimi filij officio ipse non defuisset, si quando vsuveniat, vt eius operâ & authoritate indigeat, ea non illibenter largiatur, quae filium à communi matre, haud difficulter impetrare de∣bere, existimarint. Haec publice. Priuatim deinde collocuti Rex & legati, de Papae in Regem voluntate nihil non polli∣cetur Campeius, homo minime malus, quique non aliter ea de re loquebatur, quàm sentiret. Nam Papa haud ignarus, 〈◊〉 difficile sit hominem non stupidum fallere, per nunti∣um conscium doli, quique ipse priùs perductus in errorem non fuerit: 〈◊〉 sibi fecerat reliquum, vt se Regis causa omnia facturum propensislimè quae peterentur, legato esset persuasissimum.

Page  65

HIS rebus ita perfectis, de ratione cognoscendi, 〈◊〉 [ 1528] in causa diuortij regij instituendi, sex totos menses à legatis consultatum est, nec 〈◊〉 quicquam gestum, nisi quod Rex, se 〈◊〉 fama laborare intelligens apud sub∣ditos, praesertim verò mulieres propter hanc actionem, (qua∣si insano percitus amore haud perinde conscientiae pacandae gratia, ac 〈◊〉 explendae cupidine ista moliretur) vt 〈◊〉 iret obuiam, omnes regni proceres, iudices 〈◊〉 & iurisconsultos & de ingenua plebe quotquot adesse poterant iussit conuocari, cósque 8. die Nouembr. huiusmodi vsus o∣ratione, 〈◊〉 est, Anni iam 〈◊〉 plus minus 20.* charissimi fidissimique populares, à quo inter vos regnare coepi: In eóque toto temporis spatio per DEI bonitatem ita me gesli, vt neque vos habere quod queri, nec hostium quenquam quod 〈◊〉, existimem. Neque enim extero∣rum quisquam vim vobis inferre conatus est, nisi frustra, suó∣que magno cum malo; nec illorum cuiquam a nobis bel∣lum illatum est, quod victoria clarissimisque trophaeis non sit terminatum. Adcò vt, siue pacis opulentiam spectetis, siue rerum bellicarum gloriam, cum nemine maiorum no∣strorum (dicto absit inuidia) foelicius actum fuisse, ausim e∣quidem idque fidenter pronuntiare. Quoties verò ad mor∣talitatis huius exitum conuerto oculos, quàm malè metuo ne 〈◊〉 temporū clades, praesentis soelicitais splendorem & memoriam coúsque obliterent, vt sicut Romani sublato tum nuper Augusto; lic vos me quandoque aut nunquam natum, aut semper inter vos victurum cum lachrymis optare cogamini. Praesentes hic video complurimos quorum ca est 〈◊〉, tas, vt bel∣lorum potuerint esse spectatores ciuilium, 〈◊〉 per annos circiter 80. 〈◊〉 nostra Anglia exercita & 〈◊〉 est, incertis omnibus quem pro legitimo principe agnoscerent donec per soelicissimum parentum meorum connubium haec omnis dubitatio sublata est. Cogitetis enim verò apud vos, si quid mihi nunc humanitùs acciderit, 〈◊〉 meliori lo∣co res 〈◊〉 sint futurae, quam quo tempore Eboracensium & Lancastrensium sactiones 〈◊〉 vigerent. Est mihi quidem filia, quam co arctiori paternae charitatis affectu com∣plector, quod aliam sobolem non habeo. Sed nolim quenquam Page  66 vestrum latere, agitatum nuper esse 〈◊〉 me, charissimumque [ 1528] fratrem Franc 〈◊〉 Gallorum Regem, de matrimonio inter 〈◊〉 illam meam, & Henricum Ducem 〈◊〉 (fili∣um eius 〈◊〉 natu) celebra do; camque affinitatem u∣trisque 〈◊〉〈◊〉, donec per Gallum quendam Regi ab intimis consilijs scrupulus 〈◊〉 de filiae meae natali∣bus; vehementer quippe dubitare se 〈◊〉, ne spuria cen∣senda esset, vtpote me patre genita, ex illa matre, quae fratri meo germano antea denupsisset: Apertis sacrae paginae verbis 〈◊〉 dictitans, ne quis fratris relictam ducat; vereri p oinde sese, ne incesta 〈◊〉 censenda sit mei cum con∣iuge illà meà certe 〈◊〉 dilectissimà. Haec mihi cum essent nunciata, nouit DEVS cordium inspector, quàm graui dolore animum meum perculerint. Siquidem eis verbis, vide∣bar mihi quasi in ius vocari, non solum de vxore, & filià, sed etiam de anima, cui post mortem sempiterni & ineuita∣biles eruciatus debebuntur, si de tam horrendo incestu admo∣nitus, emendationis viam non ingrediar; vt de vobis interim taccam amicis, & liberis vestris, quibus quantum creatur pe∣riculum ex huiusmodi dubitatione, nemo vestrum opinor tam hebes est qui non intelligat. Ego 〈◊〉〈◊〉 exi∣mendi (sicut res flagitabat) cupidissimus, cum 〈◊〉 pri∣mum rem contuli, deinde cum vtriusque 〈◊〉 (diuini scilicet & humani) peritissimis; qui me postquam incertiorem red∣didissent quàm 〈◊〉: 〈◊〉 mihi reliquum non putabam, quam vt sanctae sedis Apostolicae 〈◊〉 implorarem, cui me caeterosque omnes aequum censeo acquiescere. Hunc ip∣sum, neque alium in finem (DEVM testor immortalem) venerabilem 〈◊〉〈◊〉 accersendum curaui. Nam ad Re∣ginam confortem meam longe charissimam quod 〈◊〉: Quicquid domi gartiant muliercu'ae, aut 〈◊〉 in angulis 〈◊〉, libenter 〈◊〉 profiteor, sicut nobilislimis 〈◊〉 parentibus ortam sic multò nobil oribus animi virtutibus praeditam, ad ovt, si hodiè vxor esset ducenda, inter totius mundi 〈◊〉 (ita DEVM habeam propitium) non aliam mihi dari magis exoptarem, (modo iure id fieri 〈◊〉) quam hanc ipsam, cui, pietate erga DEVM, in 〈◊〉 amore, 〈◊〉 omnibus 〈◊〉, prudentià denique, Page  67 humilitate, animi mormque sanctitate, parem nusquam [ 1528] inueniri posse, mihi equidem habeo persuasissimum. Verùm cum nobis solum nati non simus, ut nostris cupidi au∣bus obsequamuri aequius esse putavi, haec omnia iudicij aleae sub∣ijcere, quam DEO videri impius cunctorum bonorum largi∣tori, patriaeque ingratus, cuius incolumitatem vitae quilibet bo∣nus, omnibusque fortunis anteponit. Haec me ipso 〈◊〉, postquam audivistis, spero futurum, ut seditiosorum obtrectati∣onibus & susurris, aut inanibus vulgi rumusculis aurem post∣hac non adhibeatis.

Vario animorum affectu haec oratio excepta est: Regis vi∣cem alijs miserantibus, sed multò pluribus reginae, anxijs om∣mbus & metuentibus, quò demum haec res esset evasura. Pauci erant rerum novarum cupidi, quibus praesentia displicebant, quae mutari malebant vel in deterius, quam in quo essent statu per∣manere. Hi conatū Regis (vulgo parum favorabilem) ut pium, sibique reique publicae necessarium, ad coelum laudibus tollere.

ANNO CHRISTI 1529. REGN. 21.

APRILIS tandem mensis sub initium, coeptum est de* causà matrimonij Regij publicè cognosci. In Coenobio Dominicanorum Londini, tribunal ad id ipsum extructum est, Rege interim, in aedibus vicinis quae à Brigidae fonte nomen ha∣bent, moram trahente. Visebatur ibi, quod nullibi vnquam genitum factum comperi. Monarcham potentissimum impe∣rijque sui compotem, die sibi dicta, intra ditionis suae limites, praeconis voce citatum, coram iudicibus iussum comparuisse. Restam inusitata & alioqui maximi momenti, accuratius paulò enarrari postulat, quam pro ea quam institueram breuitate. Re∣gi in sublimi, solium collocatum erat, ita ut gradibus aliquot ad id ascenderetur, & iuxta id, (sed paulò humilius) aliud item Re∣ginae. Coram Rege sedebant legati quasi ad quartum gradum, sed ita, ut vnus dextram, alius sinistram tenere videretur. Iuxta eos stabant apparitores & alij curiae ministri, interque eos Gardinerus (paulò posteà Wintoniensis Episcopus) actorum in eo nogotio scriba. Ante Iudices, & intra curiae cancelios, se∣debat Archiepiscopus Cantuariensis, cum caeteris totius regni Episcopis. Ad extremos deinde angulos erant vtriusque partis Page  58 advocati & procuratores: 〈◊〉 Rege videlicet Sampsonu & [ 1529] Bellus (quorum 〈◊〉〈◊〉, ille 〈◊〉 Episcopus postea evasit) 〈◊〉 item & Petreus (Baronis Petrei, qui 〈◊〉 pater) omnes legum 〈◊〉. Pro Regina aderant Ep scopi, 〈◊〉 Fisherus & Assaphensis Standicius, 〈◊〉 cum Ridlaeo quodam (〈◊〉 nescio diviai an humani Doctore) sed qui 〈◊〉〈◊〉 famam 〈◊〉. Omnibus ita rebus or∣dina is, bulla papalis recitata est, in qua legatis ius cognoscendi attributum: deinde praeco, monitus a scriba ut Henricum Ang∣liae regem citaret, Henrice (inquit) Anglorum Rex adesto in Curia, respondente illo, Adsum. Regina verò similiter vocata (Catharina Angliae Regina adesto in Curia) ne verbo quidem edito, surrexit è loco, & regem recta petens, ad genua 〈◊〉〈◊〉 huiusmodi oratione vsa 〈◊〉, vocem ita intendens ut à plurimis exaudire velle 〈◊〉. Maiestatem tuam Dne. quam*〈◊〉 oro, 〈◊〉 mecum hoc in tempore agatur, ut neque de iniustitia queri, neque clementiam tuam solitam desiderare co∣gar. Mulier ego 〈◊〉 hic loci peregrina, amicorum & 〈◊〉 in∣ops, ut non sit quod aut meo 〈◊〉 aut alicrum ingenijs 〈◊〉. Qui mihi sunt 〈◊〉 aut propinqui procul degunt, neque hic quenquam habeo cui in tanti momenti negotio ausim fidere. Nam qui hic mihi adesse videntur, haud alij sunt quam quos tibi visum est meo nomine constituere, tui subditi, quique vt recte facere velint (quod tamen nemo ausurcs crediderit) non possunt hîc quicquam quod tuae voluntari adversetur. At ego misera quid pecavi, quid 〈◊〉, ut iam tandem post vigintiannos in hoc coniugio concorditer transactos & tot liberos susceptos, de me repudianda cogitares? Viduam duxisti fateor Germani tui, si forte vidua censenda est quam maritus intactam relique∣rit, nam virginitate integra ad te me accessisse DEVM omnipo∣tentem 〈◊〉 testem, teque ipsum latere non puto. Ab eo autem tempore quo pacto me gesserim, utinam iam loquantur vel ij ipsi qui rebus meis pessime consultum cupiunt. Quicquid certe illi 〈◊〉, 〈◊〉〈◊〉 me per omnia 〈◊〉 aut potius dixerim ancillam obsequentissimam, voluntati tuae nunquam sciens ne vultu quidem aut nutu repugnavi. Eos om∣nes dilexi quos te a 〈◊〉 perspexerim, de meritis corum haud curiosa; studia tua, ne dicam voluptates sollicite adeo procuravi, Page  63 ut magis metuam ne iram DEI in me concitarim nimia tibi [ 1529] complacendi cupiditate, quam quod officio meo in ea parte vel minimum 〈◊〉. 〈◊〉 hanc talem meam in te obseruanti∣am si vnquam ea grata fuit, per communem filiam, 〈◊〉 memoriam parentis mei 〈◊〉 olim charissimi te 〈◊〉 & ob∣testor, vt causae huius cognitionem tam diu sistere non graue∣ris, 〈◊〉 misso in Hispaniam nuntio ad propinquos meos, de sententia amicorum facta certior, in hac re quid mihi sit statuendum 〈◊〉. Si tum 〈◊〉 iustis iudicibus aequum videbitur, vt matrimonio exigar in quo tantum 〈◊〉 transegi, quanquam morte hoc mihi grauius 〈◊〉 est, parcre tamen non recusabo. Sed quoties sapientiam recordor parentum nostrorum, quibus authoribus hoc coniugium co∣aluit, non 〈◊〉 non optimè de causa mea sperare. Pa∣ter ille tuus alter Salomon habitus est ob mentis perspica∣ciam admirabilem, nec quisquam per 〈◊〉 iam 〈◊〉 seculis rerum fertur potitus prudentiae laude cum Ferdinan∣do genitore meo conferendus: & quosnam consiliarios hos tales viros sibi 〈◊〉 putabimus, vt quasi conspiratione 〈◊〉 in nuptias incestas nos vno consensu praecipitarent? Ne{que} enim vel 〈◊〉 tune temporis scrupulum iniecit quis∣quam, cui minus ritè confectum hoc matrimonium videre∣tur; habuerunt tamen & illa tempora viros doctrina prae∣stantes; Vitae porro sanctitate & veritatis amore nostrati∣bus (quod ego misera meo malo edocta didici) multis 〈◊〉〈◊〉. (Hoc ideo 〈◊〉 quod omnes to∣tius regni episcopos communi decreto matrimonium suum cum Rege initum 〈◊〉 inaudierat. Et huiusmodi reue∣ra decretum 〈◊〉 sigillis ac subscriptionibus munitum in ipsa Curia publicè postea recitatum est, ipso rege praesen∣te, quamuis 〈◊〉 Fishero 〈◊〉, qui nunquam 〈◊〉 à se probatum contendebat, & 〈◊〉 falsi insimula∣bat, quasi 〈◊〉 inuito & repugnante sigillum nescio quod pro suo apposuisset, ascripto etiam aliena manu nomine.) Ista vero totidem fere verbis Regina cum dixisset, exurgens,*〈◊〉 corporis regem pro more venerata est, cumque ad pri∣stinum locum redituram praesentes expectarent, exire pro∣perat è curia, & dum omnes attoniti mirarentur quid pa∣raret, Page  70 aliquantum iam 〈◊〉, cum praeconem Rex iubet [ 1529] abeuntem denuo arcessere: quod cum ille sublata voce face∣ret, Reginae nomen inclamando, & 〈◊〉, cuius humero illa nitebatur, vocatam se admoneret: Audio (inquit illa) tu nihi∣lominus pergas: non habeo cur sperem in hac curia mecum 〈◊〉 actum iri: 〈◊〉 ipsi quod videbitur, 〈◊〉 vero non manebo. Ita 〈◊〉 illa, neque vnquam postea 〈◊〉 potuit, vt in 〈◊〉 Curia, vel ipsa, vel 〈◊〉 quisquam 〈◊〉 no mine compareret. Rex 〈◊〉〈◊〉 videt, absentem ad coelum laudibus 〈◊〉, de cupiditate sua in eo coniugio permanendi multa professus, modo sine 〈◊〉 iactura Reipublicaeque damno id 〈◊〉 possit. Loquentem 〈◊〉 Cardinalis interpellauit, multis esse in ore conquerens, ipsius consilium 〈◊〉 Regem, de repudianda vxore primum cogitasse. Quod quatenus verum esset, vt populo 〈◊〉 prae∣senti suo testimonio fidem facere dignaretur magnopere ob∣testatus est. Et rex quamquam optime gnarus haud 〈◊〉 esse quae ea de re vulgo 〈◊〉; tamen quo ab homi∣ne amico tantam muidiae molem vtcumque auerteret, ei gratificatus est cousque, vt Episcopum Baiocensem talis con∣silij 〈◊〉 authorem testaretur, ac post illum Lincolnien∣sem confessorem suum, deinde alios Episcopos, quos ea de re consuluisset. Haec fere primo actionis die facta 〈◊〉. Mensem deinde vnum aut alterum haec lis agitata est, contendentibus Regijs, non esse in potestate Papae illud coniugium ratum facere, quod 〈◊〉 scriptura tanquam iure naturae 〈◊〉 vitiosum pronuntiasset: Inter Cathari∣nam Reginam & Arthurum principem Regis fratrem natu ma∣iorem matrimonium legitime 〈◊〉, publiceque celebra∣tum 〈◊〉〈◊〉 negare, consummatum porro per copulam carnalem multis argumentis probare nitebantur. At qui re∣ginae causam propugnabant, iudicialem eam esse legem non moralem asserebant, qua fratis vxorem ducere Iudaei prohi∣bebantur, & 〈◊〉 per CHRISTVM abrogatam; quatenus vero ab ecclesia retenta suerit, eiusdem ecclesiae authoritate dispensabilem esse, praesertim cum vltimam matrimonij con∣summationem nullo modo posse probari confiderent. His altercationibus postquam aliquandiu certatum est, ad pro∣missam Page  71 & tam diu expectatam 〈◊〉 ferendam, solito [ 1529] srigidius, 〈◊〉 properare Rex 〈◊〉. Nam po∣tentia*〈◊〉 in Italia iam multum aucta, cum 〈◊〉 Papa non modo non offendere deinceps 〈◊〉, sed potius offen∣sionem illatam abolere cuperet; Franciscum quendam Cam∣panam in Angliam miserat, alio quidem praetextu, sed 〈◊〉 praecipue habentem in mandatis, vt Cardinalem 〈◊〉, 〈◊〉 illud iudiciale, quo 〈◊〉 matrimonium regium iam olim pronuntiarat, igne protinus 〈◊〉, & 〈◊〉 quantum posset maturare. Cum vero simul cum 〈◊〉 mandato aegrotare 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, rem 〈◊〉 distulit 〈◊〉 Campeius, vt 〈◊〉〈◊〉 moriente illo, facul∣tatem vllam posset nancisci, Regi gratificaretur, a quo 〈◊〉 Episcopatum 〈◊〉〈◊〉, ipsique spem certam 〈◊〉 omnia pro voluntate successura; verebatur ne non solum 〈◊〉, sed etiam perfidus 〈◊〉, si regem ita 〈◊〉 permitteret. Postquam 〈◊〉 convaluisse Clementem audiuit, non 〈◊〉 reniti, 〈◊〉 obtemperauit, ac bullam in focum coniecit. Rex interim, qui Boleniae suae potiundae cupidine 〈◊〉, & moram omnem vel minimam molestissimam habuit, mutationem cito 〈◊〉, 〈◊〉 non destitit, donec rem prout gesta est totam ordine resciuit. Ac tum primum omnem iracundiae vim in Wolsaeum 〈◊〉, cuius* ingenio cum nihil non 〈◊〉 huc usque: per illum solum 〈◊〉 voluit credere, quo minus pro animi 〈◊〉 hoc negotium 〈◊〉〈◊〉 consectum. Non 〈◊〉〈◊〉 mihi temperare 〈◊〉〈◊〉 cum Comoedo,

〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉;
Totos viginti annos in obsequio Regis hic Cardinalis ab∣sumpserat, in 〈◊〉 ita se 〈◊〉, vt sibi magnam sane po∣tentiam & ingentes opes, Regi vero optimi principis famam comparaverit. Quoties enim quanta cum 〈◊〉 Rempubli∣cam hucusque administrarit Henricus octauus, apud animum meum perpendo, ac deinde in sequentium temporum 〈◊〉 oculos 〈◊〉, 〈◊〉 facile inducor vt illis 〈◊〉, Page  62 qui Wolsaei consilijs ascribant, quod ab omnibus Eu∣ropae [ 1529] Monarchis huc vsque suspiceretur, ne dicam metueretur. Et cui sit imputandum, quòd post eum sublatum duas vxores obtruncarit, duas repud arit, tot mortales (interque cos 〈◊〉 egregios 〈◊〉) ob solam religionis causam capitali supplicio affecerit, suspendio simul in Papistas saeuiens & 〈◊〉 in 〈◊〉: (nam haec suerunt corum temporum vccabula) 〈◊〉 quod ecclesiae patrimonium, 〈◊〉 si mauis Reipublicae, tam horribiliter deuastarit & dilapidarit, ego mihi tantum non sumo vt pronuntiem: hoc solum dico, Wolsaeum si ad gubernaculum consedisser, nunquam permis∣surum, vt rex tanquam nauis gubernatore destituta tam con∣trarijs & 〈◊〉〈◊〉 fluctuaret. Ille vero magnitudine 〈◊〉 iamdudum laborans, & plurimorum pressus inuidia, quam diuturna foelicitas & potentia in se concitarat, nutare 〈◊〉 coepit simul ac infensum habuit regem, & ad primum eius fremitum tanquam ad leonis rugitum (non expectato impetu) adeo corruit prostratus, vt caput quamuis leuare 〈◊〉 videretur, surgere tamen deinceps suisque niti viribus nunquam postea 〈◊〉. Neque enim Rex postquam ab eo semel alienatus est, in conspectum suum eum vnquam postea voluit admittere. Plus adeo potuerunt obtrectatorum calum∣niae (ne dicam opum quas 〈◊〉 ingentes splendor & cupiditas) quam tantorum laborum recordatio & tot anno∣rum fidele obsequium, ad magnam vtriusque gloriam diligen∣tissimè praestitum. Haud me quidem latet qualia ipsi crimina 〈◊〉 fuerint. Ea vero mihi adeo non 〈◊〉 videntur, vt parum nasutum existimem, cui primo 〈◊〉 intuitu ab inimi∣cis conficta non appareant. 〈◊〉 enim aduersus eum accu∣sationem vllam instituit quisquam, priusquam regem constitit 〈◊〉〈◊〉 flagrantē, quòd 〈◊〉 negotium ex animi sententia non successisset minas & uindictā dies noctes{que} anhelare. Quā∣ptimum enim 〈◊〉〈◊〉, aut si mavis perfidia Regi prodita 〈◊〉; labyrinthi Romani pertaesus (in quo annos plus mi∣nus 5. erraverat, neque exitus spem vllam invenire potuit) septa quouis 〈◊〉 decrevit, & vi perficere, quod aliter ob∣tineri non posse vi debat, ac tanquā alter Alexander, nodū hunc Gordium ingenio non solubilem; gladio discindere. Wolsaeum Page  73 taque accersens consilium aperit novi matrimonij, pontifice [ 1529] quantumvis invito & refragante incundi, simul{que} petit, ut ratio∣nem aliquam inveniat, quomodo Campeius collegaijs non ob∣stantibus quae nuper accepisset in mandatis, ad sententiam pro se ferendam possit adduci. In eius facti excusationem multa di∣cens obtendi posse, ac in primis, metum iracundiae regiae cuius fortassis causam habiturus esset non inanem, nisi Regi tam iusta petenti obsecundaret. Quid his Wolsaeus responderit 〈◊〉 habeo compertum. Illud constat, hominem, sive quod pri∣mam eiusce rei mentionem aversaretur, ut coepti temerarij ni∣misque audacis sive quod de collega in cam sententiam pertra∣hendo nullam spem facere vellet: sive (quod Sleydanus nescio quo authore tradit) comperisset Rex, monuisse cum Papam ne divortium cum Catharina approbaret, quòd successuram videret aliam Lutherana haeresi infectam: minis certè & con∣vitijs adeo exagitatum à Rege, ut animi valdé consternati pluri∣ma mox dederit indicia. Nam cum à Regia revertenti Epis∣copus Carleolensis (qui secundo fluvio iter facienti in cymbâ vna aderat) de aestu (qui tum forte plus solito feruebat) conque∣reretur: tu (inquit) Cardinalis, si meum locum modo obtinu∣isses, revera estuares. Domum deinde quamprimum reversus est exutis vestibus, aeget cubitum discessit. Ibi vix 〈◊〉 quieverat quando accurrens Bolenius (Wiltoniensis mox Comes creatus) hoc velle regem nuntiat, ut 〈◊〉 & collega, Reginam extemplo adeuntes, hortentur eam ne lite amplius contendere velit, rei suae & vtriúsque honori melius consultum* fore admonentes, si 〈◊〉 voluntati se permittat, neque ad dam∣nationis 〈◊〉 inferendam, ipsum adigat. Eo siquidem peruentum, ut differre amplius iudicium non possit. Cognita regis voluntate, surrexit è strato Cardinalis, & vocato collegâ, simul cum eo Reginam petijt, quae de adventu legatorum certi∣or facta, prodijt illis obviam. Post mutuam salutationem, se∣cretum petunt Cardinales, abnuente illâ colloquium 〈◊〉〈◊〉 testes esse non possent. Exorsus tum orationem 〈◊〉 Wolsaeus, sed vernaculâ 〈◊〉 Anglicanâ uti iubet Regina, illam satis probè 〈◊〉 callere dictitans, quanquam etiam latinae non ig∣naram, Anglicè igitur sermonem 〈◊〉, utriúsque 〈◊〉, de observantiâ erga eam suâ, multa comminiscitur, & ut con∣silium Page  74 daturi fidele, nec aliam ob causam ad eam tunc temporis [ 1529] accesserint. His illa ad hunc fermè modum respondit, Benevo∣lentiam* ego vestram aequi bonique facio, & consulentibus au∣rem adhibebo: sed (quantum auguror) res magna est quam tra∣ctabitis, quaeque priusquam de 〈◊〉 statuatur, non solum spatium 〈◊〉, sed etiam ingenij vires vltra captum muliebrem 〈◊〉. Meas ecce occupationes (sasciculum simul monstra∣bat fili candidi a collo dependentem) his rebus intentam me 〈◊〉 inter ancillas, quae consiliariae mecastor haud sunt optimae: neque verò in Anglia alias habeo, & Hispania (vbi suntij quibus fidere ausim) procul abest: Audiamus attamen* quod dicturi estis, responsurae quando 〈◊〉 commodum. His 〈◊〉, manum Cardinalis prehendit & in conclave quoddam eos deduxit, vbi verba facientes secundum mandata regia atten∣tè audivit & ad postulata eorum sic respondit. Quod 〈◊〉 tan∣dem post 20. annos in hoc coniugio transactos, an ritè illud confectum fuerit quaeratur, satis equidem mirari non possum: praesertim cum 〈◊〉 viros cogito quibus authoribus id coaluit. Eorum multi adhuc vivunt tam in Anglià quam Hispaniâ, & caeteri quales fuerint qui iam mortem obierunt omnibus satis notum est: Henricus & Ferdinandus parentes nostri (princi∣pes aetatis suae prudentissimi) cum ijs qui sibi erant à secretis, ut nihil de Pontifice dicam Rom. cuius diploma dispensatori∣um penes me est plumbo signatum, & magnis sumptibus à pa∣tre meo comparatum. Quid verò tam firmum quod invidia non ausit oppugnare? De his tantisaerumnis & molestijs non habeo alium quàm te, te, Eboracensis, quem incusem. Quoniam superbiam tuam portentosam, luxuriam foedam, scortationes & tyrannidem intolerandam odio me habere nunquam dissimula∣vi, his 〈◊〉 me telis petijsti, quanquam huius 〈◊〉 in me invidiae partem nonnullam 〈◊〉 nepoti acceptam ferre debes, quem cane peius & angue odisti, non aliam vero ob causam, quam quod ambitioni tuae in xhaustae non satisfecerit, per vim & ne∣fas 〈◊〉 tibi comparando Hanc scilicet iniuriam ulcisci & tam 〈◊〉〈◊〉 eius quam de ipso vindictam sumere non semel 〈◊〉 es: nec verò 〈◊〉 sefellisti, nam omnium bello∣rum 〈◊〉〈◊〉〈◊〉〈◊〉, tu solus fax & in∣centor extitisti. Et 〈◊〉 amitae eius quantas exhibueris mo∣lestias, Page  75 hunc novum scrupulum inijciendo, novit DEVS, cui [ 1529] soli, nec alteri cuiquam causam meam dijudicandam commen∣do. Haec magno animi fervore, Gallicè disseruit, & excusantem se Woisaeum, audire vix sustinuit, Campeium satis humaniter dimisit. Erat iam mensis Iunius, & instante messe, legati ut ad huius cognitionis Catastrophen properarent, tempus esse cense∣bant. Die itaque praestituto, 〈◊〉 procerum multi, & de plebe numerus ingens, in Curia adfuerunt, sententiam pro Rege ferendam sibi certò persuadentes. Rex etiam ipse (qui de lega∣tis nescio vnde spem bonam conceperat) solium sibi constitui fecerat pone aulaeum, vbi audire 〈◊〉 quae dicerentur, ipse autem videri posset à nemine. Postquam 〈◊〉 Cardi∣nales, & advocati regij pro sua parte ferri sententiam instanter (ut mos est) postulassent: Campeius legatus, oratione fertur* vsus quae constantiam deceret viri tanto munere non indigni, in hanc videlicet sententiam. Quae, à vobis in causa regia alle∣gata sunt audivi omnia, diligentérque 〈◊〉 perpendi: & sunt ea 〈◊〉 talia, ut secundum regem pronuntiare & potuerim & debuerim, nisi duo essent quae me in rem regiam meâpte sponte propensissimum, impedirent. Regina (vt videtis) se Cu∣riae nostrae iudicio subtrahit omnino, de loci iniquitate coram nobis multum 〈◊〉, quippe vbi nihil statui posse dicit praeter actoris voluntatem. Deinde Papa (qui authoritatis nostrae fons est & vita) misso nuntio, causae 〈◊〉 ad se vnum 〈◊〉: vt progredi vlterius etsi maximè velimus, tamen fortassis non possimus, debeamus certè nequaquam. Quocirca (quod vnū restat) ab vlteriori huius causae cognitione deinceps supersedendum denuntio. Aliter (ut res se habet) à me statui non potest: & opto ut ij ad quos spectat hoc negotium aequibonique consulant quod facio. Id si pro voto non succedat, 〈◊〉 futurū est, ut iniquo animo feram, haud tamen certè tam molestè, ut cuius∣quam minis multum commoveri possim. Soni mihi imbecillo & invalido mortem video propinquiorem, quàm ut in tanti mo∣menti negotio, sive spe, sive metu me duci sinam, aut alio quovis respectu. praeterquam summi illius 〈◊〉, cuius tribunali me propediem sistendum 〈◊〉. Ferunt in 〈◊〉 coetu tunc inter∣fuisse Suffolciae Ducem 〈◊〉 gnarum, & adesse Regem & 〈◊〉 ferre quod liti tam 〈◊〉 iam tandem finis non suisset impositus, tanquam furentem èsedesua exilijsse, omnia Page  76 dira legatis imprecantem, cum Anglia nunquam bene actum [ 1529] essetestantem postquam cum Cardinalibus rem habuisset. Ad 〈◊〉 paucis Cardinalis noster (Wolsaeusinquam) in potestate suâ non esse sine Papae authoritate ulteriùs progredi, nec debere quenquam cos incusare quod illa non 〈◊〉 quae face∣rent nécne, in alienâ manu situm esset. Multum enimverò ab∣fuit ut haec responsio iracundiam regis leniret, quae in tantum exarsit, ut nunquam placari is potuerit donec Wolsaeum ever∣tisset. Quod ad Campeium attinet, commeatu petito non ir∣remuneratus discessit. At Caletum vsque 〈◊〉, missi sunt qui persequerentur, & loculos eius scrutarentur. Huic rei causa praetexebatur, quòd Wolsaeus Cardinalis 〈◊〉 adornans, in∣gentem pecuniam Romam praemisisse diceretur Campeio as∣portante. Haec utcúmque in speciem, non 〈◊〉 credo hoc co∣natu petitum, quàm ut diploma Pontificium, quo (〈◊〉 dictum est) matrimonium regiū irritum fuerat pronuntiatum, in scrinijs 〈◊〉 (neque enim exustum credere voluerunt) no∣vo coniugio, ad quod tantâ cupiditate Rex anhelabat, authori∣tatem dare videretur. Frusta sudatum est: neque enim diploma vsquam apparuit, & pecuniaevix tantum inter impedimenta* legati 〈◊〉 est, quantum à rege pro munere honorario is accepisset. 〈◊〉 posthac coepit Wolsaeus, honoratissimo Cancellarij munere exactus paulò post quàm Collega discessit. Octobris 〈◊〉 decimo octavo venerunt ad cum Norffolciae & Suffolciae Duces magnum Angliae sigillum Regis nomine de∣poscentes, quibus ille diplomateregio, eius sibi custodiam con∣cessam respondit, ut Cancellarij dignitate quam diù viveret fru∣eretur, abdicaturum nihilominus haud grauatè si Rex ipseiu∣beret. Neque verò par esse, ut sigillum quod a rege acceperat; cuiquam alteri traderet, nisi cognitâ 〈◊〉 & perspectâ regis voluntate. Windesoram ita reversi (vbi tunc temporis Rex agebat) rediêrunt postridièliteras à Rege afferentes, quibus per∣lectis, mandato protinus obtemperavit. Eiuranti successit Octo∣bris* 26. Thomas Morus, cuiusin 〈◊〉 bonarum literarum genere excellens eruditio notior est quam ut à me opus sit enar∣rari. Wolsaeo verò à Cancellariatus munere amoto, accusatio* paulò post intenditur Maiestatis laesae, idque (quod raro fit) in ipso Parliamento, vt lege latâ inauditus damnet ur. Caeterum Page  77 ille conatum hunc inimicorum nescio vnde praesentiens, fa∣mulum [ 1529] quendam suum Thomam Cromwellum (virum mox magni nominis & potentiae) in album eorum curauerat legen∣dum, quibus ius erat suffragium inter ordines ferendi. Ab eo edoctus quotidiè Cardinalis quid obijceretur, monuit vicissim per literas quid esset respondendum: quod ille (homo diser∣tus quanquam indoctus fere) eâ & 〈◊〉 & facundiâ retulit ad consilium, vtherum curarit absoluendum, & ingentem sibi glo∣riam comparauerit, aditum{que} simul patefecerit sibi ad magnos illos honores quos deinde paucorum annorum curriculo a∣deptus est. Nemo enim erat Cardinali tam infensus, qui saga∣citatem & industriam, praecipuè verò fidelitatem Cromwelli laudibus magnopere non extolleret, quòd Dominum deiectum non tantùm non desereret, sed defendere à maleuolorum iniu∣rijs tam probe sciuerit, tam nauiter diligenterque voluerit. Hâc igitur non succedente, aliâ aggressi sunt viâ. Poenam culusdam legis incurrisse Cardinalem contendunt, vnde omnibus fortu∣nis exciderit. Huius legis 〈◊〉 hominem quasi nudum 〈◊〉 domo suâ eijciunt, & opibus ingentibus per ministrosregios ex∣poliant, vt ab amicis non tantum suppellectilem sed pecuni∣am etiam vnde alteretur mutuo sumere necessum habu∣erit. Tom missi iudices qui praesentes quaererent in domo vbi iussus est manere de delicto cuius eum fecerantreum, nempe quod legati potestate fungi tot annos ausus fuerit regiâ non impetratâ licentiâ. Ad hanc aduersariorum 〈◊〉 seu mauis calumniam (neque enim quisquam erat tam hebes 〈◊〉 visa fuerit aut verisimilis) in hanc ille 〈◊〉 sen∣tentiam respondisse. 〈◊〉 cine verò illud 〈◊〉 atrox crimen est ob quod omnibus derepent fortunis 〈◊〉, & victum quasi ostiatim emendicare cogerer, homo iam sexagenarius, qui totam aetatem in obsequio Regis consumpsi, nullis par∣cens laboribus, neque aliud spectans post DEVM, quàm vt* illi vsui esse possem? Expectabam equidem vt perduellionis aut Maiestatis 〈◊〉: non quod talis mihi delicti con∣scius essem, sed quod regem noram tàm sapientem, vt satis in∣telligeret, non decere constantiam & magnanimitatem regiam ob leuius aliquod delictum veterem amicum & summae apud illum tot per annos authoritatis inauditum damnare, & poenâ Page  78 morte longe grauiori plectere. Quis enim animi tam pusilli est [ 1529] & 〈◊〉, vt millies non malit perire, quàm mille 〈◊〉 (tot mea alit familia) quorum opera fideli (de plerisque lo∣quor) iam diu vsus 〈◊〉, quasi ante oculos pereuntes videre? lam vero postquam nihil 〈◊〉〈◊〉 afferri quàm quod à vo∣bis obijcitur, in summam spem erigor, nihiló{que} melius cessu∣rum hunc inuidorum conatum confido, quam de perduellione in Coetu Parliamentario nuper intentataaccusatio. Ipsi siqui∣dem Regi (de cuius aequitate non possum non optime sperare) notislimum est, legati munus me non ausum attingere, pri∣usquam diplomate suo eius rei 〈◊〉 is mihi dedisset. Istud vero diploma si vt proferam 〈◊〉, non possum fateor, & hoc & alia quae possidebam omnia mihi erepta, probe 〈◊〉. Caeterùm neque proferrem certe si haberem. Ego e∣nim cum Rege quorsum iure contendam? Agite proinde ac Regi 〈◊〉 me omnia quae habeo (quid dico habeo, cum nihil mihi relictum videam?) quaeque vnquam habui, ipsius liberalitativnice ferre accepta, & non iniquum censere vt re∣poscat, qui contulerit, si is me indignum illis existimet. Quidni igitur ipsi Regi hanc causam dijudicandam relinquo, vt ille pro voluntate me aut damnatum aut absolutum pronuntiet? huic si placet vt obiectum crimen fatear: en fateor, nec vobis vltra negotium facesso. Cum Regi satis constet de innocentiâ meâ, vt neque propria confessio, 〈◊〉 aduersariorum calum∣nia in errorem possit 〈◊〉 perducere, equidem non abnuo quo minus confitentem reum habeatis. Is qui peccantibus pro insitâ clementiâ non raro solet ignoscere, innocentem (sat scio) vel nolentem absolvet. Hâc editâ confessione, poena legis protinus irrogata est, 〈◊〉 vno dempto, quod car∣ceribus perpetuis mancipando libertas non est imminuta. 〈◊〉 pretiosissimam immensi 〈◊〉, auri & argenti coelati copiam incredibilem, pecuniae etiam numeratae quan∣tum 〈◊〉〈◊〉 reperiri, ministri regij iam pridem eripue∣rant. Restabant solum 〈◊〉 collegijs à se extructis destina∣ta & suâ pecuniâ magnâ ex parte coempta, quamvis multa etiam erant quae monasterijs aliquot à se demolitis abstulerat, prout antea retulimus. Ex his praedijs colligebantur in singulos annos (〈◊〉 coniectura assequi possum) circiter 4000. li∣brarum Page  79 nostratium, quae faciunt 〈◊〉 Gallicorum 12200. [ 1529] haec porro omnia fisco regio adiudicata. Noluit tamen DEVS* opus tam egregium omnino perire: Ex suo postea Rex con∣tulit, vnde Decanus, 8. praebendarij, studiosi centum, pau∣peres 24. & ministri sacrorum XII. in eo collegio alerentur, quod nunc aedis CHRISTI nomen habet, in Celeberrimâ Oxoniensi Academiâ, & Regem praedictum agnoscit patro∣num, sive (vt vulgò loquimur) fundatorem. Quod ad Cardina∣lem attinet tanti 〈◊〉 Academiae nostrae verum authorem, non potuit Rex, etsi id maxime cuperet, ita omnes amoris quo illum haud dubie amplectebatur, tàm synceri quàm magni, scintillas extinguere, vt non paulo mitius cum tractauerit quàm murem deuorandum famelica felis. Nam annum 〈◊〉 permisit viuere, de cujus pernicie certissime 〈◊〉, sed ita viuere, vt nunquam posset vel cuadere, vel de 〈◊〉〈◊〉 desperare. Quamuis enim vix vlla dies praeterierit per 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, in quâ non aliquid 〈◊〉 miser, quod animum quantumuis ferreū ad iracundiam 〈◊〉: homo tamen suâpte naturâ ad perferendū aduersa parùm fortis, nun∣quam desperatione fractus est, quod tristibus laeti semper aliquid admixtū suerit, crebris à Rege nuntijs (sed fere noctu semper & clanculum) aduentātibus, qui de 〈◊〉 cius affectu fidem fa∣cerent, monile nonnunquam (aut tale quippiam) 〈◊〉 symbo∣lum afferentes, animū ne despōderet monentes, 〈◊〉; breui asseverantes, vt pristinum gratiae & potentiae locum rursus* obtineret. Praeualentibus tandem adversis, incidit in morbum quo omnes periturum existimabant. Ad laborantem vocatus est Medicus quidam regius, a quo memorant Principem 〈◊〉 postea, qu d morbi haberet Cardinalis. Cui ille, Quicquid id est morbi quod habet, si mortuum cupis, tu 〈◊〉. scas & haud totum 〈◊〉 supervicturum spondeo. Ad ea Rex men∣sam percutiens, malim vero inquit 20. millium librarum iactu∣ram 〈◊〉, quàm vt 〈◊〉 moriatur: Abite igitur ociùs 〈◊〉 & quotquot alij medici in Regiá possunt reperiri, hominémque quàm potestis diligentissimè 〈◊〉. Deinde cum animo eum laborare non corpore is retulisset: amandauit ad 〈◊〉 no∣bilem quendam cum annulo quo Regem ipse 〈◊〉 olim 〈◊〉, & nuntiare iussit, deferbuisse iam iracundiam Page  80 suam, poenitere quod obtrectatoribus invidis tam diù 〈◊〉 [ 1529] accommodaverit, perspecturum brevi, haud minori se illum beneuolentia amplecti, quam quo tempore gratia apud eum plurimum pollere 〈◊〉. Ista cum rursus ab alio atque itidem alio afferrentur; recreatus ille, paucorum herclè die∣rum spatio 〈◊〉 sanitati restitutus est. Aulici igitur proce∣res qui singuli proximum sibi potentiae locum euerso Wolsaeo, spondebant, metuentes vehementer ne reuera Regi reconcilia∣tus spem 〈◊〉 cluderet, & iam laesus 〈◊〉 ceruices mul∣to quàm ante premeret grauiùs: omnibus ingenij neruis in hoc incubuêrunt, vt Londini adhuc haerentem, aut alibi in∣fra pauca milliaria, procul amandandum curarent. Neque vero 〈◊〉 (cuius Episcopatum Administratoris titulo tenebat) degere eum permiserunt (Londino ea Ciuitas 40.* circiter 〈◊〉 distat) Eboracum ad Archiepiscopatum suum regendum, quidni abeat dictitantes, postquam Cancellarij munus Londini eum amplius non distineret? Itaque con∣cesso 〈◊〉, 〈◊〉 longè copiosiori quàm consiliarij regij assigna 〈◊〉, videlicet pro mille Marcis, totidem libris, 〈◊〉 partem Rege vltrò adijciente, iter coepit Eboracum versus (vrbem a Londino 150. milliaribus in boreali regni parte sitam) sub finem mensis 〈◊〉 anni proximè sequentis. Ex tot vero sacerdotijs, nihil 〈◊〉 relinquunt ad victum quotidia∣num praeter fructus praedicti Archiepiscopatus: Valebant ij 〈◊〉 ad 4000. librarum in singulos annos. Quod de Api∣cio Romano 〈◊〉, cur non 〈◊〉 hîc nos de Wolsaeo? Quanta 〈◊〉〈◊〉 cui census aureorum 13000. egestas fuit? Tempus iam postulat vt ad annum 1530. transeamus. Sed ab∣soluamus semel magni istius 〈◊〉〈◊〉. Hicigitur non Eboraci, sed Cawodiae (vbi domum habet Archiepisco∣pus & in limite Dioecesis Londino proxima sita est) per to∣tam illam aestatem moram traxit, ea comitate, iustitia, libe∣ralit atéque erga dioecesanos vsus, vt ingentem sibi amorem apud omnes hominum ordines conciliarit, videbaturque ea quasi secessione magnopere 〈◊〉, nunc demum 〈◊〉 temp statibus 〈◊〉 diu iactatum non tanquam in scopulum e naufragio euasisse, sed portum exoptatum nactum esse, vbi tandem quiesceret. Si qua nihilominus velminima spes vspi∣am Page  81 affulgeret veterem potentiam recuperandi (homo qui [ 1529] mundi vanitatibus valedixisse videri voluit, ab Anachoreta quodam 〈◊〉, vt dixit, nuper conuersus) celare ta∣men non potuit quanta voluptate perfunderetur. Quod ea spe (〈◊〉 non leues aut inanes causas habebat) falsus demum fuerit, multi inuidorum potentiae & importunitati ascribunt, quod apud me neutiquam habet fidem. Quorsum enim tam 〈◊〉 missitationes gratiam & reconciliationem 〈◊〉, sed grauissimis indies contumelijs intermixtae vltimam indig∣nationem minitantibus, nisi vt hominem Rex aut blanditijs pelliceret, aut terroribus ac minis propelleret, ad ferendam pro diuortio sententiam, eo saltem modo quo posteà Cran∣merus Cantuariensis Archiepiscopus? Qua de re efficienda* postquam coepit Rex desperare, initum videtur consilium de grauissimo perduellionis crimine intentando, quod mortis poena iuxta leges luendum erat. Missus ergo Northumbriae Comes qui comprehenderet, & co casu vehementer conster∣natum Londinum versus captivum ad causam ibi dicendam deduceret. In ipso vero itinere incidit in morbum, quo indies ingrauescente, in coenobio tandem Leicestrensi extinctus est. Ferunt Kingstonum quendam (qui illue tum nuper venerat satellitibus aliquot Regijs 〈◊〉) morti vicinum Car∣dinalem hortatum, ne animum desponderet, Regem (〈◊〉 nomine multam illi dixit salutem) non aliam ob causam ar∣cessendum curasse asserens, quam vt à criminum labe se pur∣garet ab inuidis & 〈◊〉 obiectorum: 〈◊〉 igitur du∣bitare sese, futurum breui, vt multo sit quam vnquam hactenus in gratia principis validior, nisi propter animi mollitiem maero∣ri interim sese conficiendum permittat. Ad 〈◊〉 Cardinalis vltimam hanc vocem 〈◊〉 sic dicitur respondisse: De salute Regis tam audio libenter, quam meam ipsius pro certo deplo∣ratam* cognosco. Nam quod ad me attinet, octauus iam agitur dies a quo primum dysenteria laboraui, cui semper febris ad∣iuncta fuit, quod genus morbi, si infra octo dies nihil remit∣tat, aut mortem aut morte grauius incommodum (mentis vi∣delicet alienationem) 〈◊〉〈◊〉 omnes vno consensu asseverant. Sed viribus iam destitutus, & morbo magis magis∣que saeuiente, expecto ad singula momenta quando DEVS Page  82 hanc peccarricem animulam ex corporis ergastulo ad se evocet. [ 1529] Quòd sifuturum esset vt paulisper adhuc viuerem, anne me tam parùm nasutum existimas, vt 〈◊〉 fugiant intentatae mihi casses? Tu nisi fallor, Kingstone, Turris Londinensis es Connestabilis, nec igitur dubito ad quid veneris. At hoc meritò praemium fero, quòd officij erga DEVM parùm me∣mor, Regi placendi vnicè studiosus, ad hunc scopum omnes meas cogitationes direxi. O me miserum & insensatum, qui DEO summo Regi adeo extiterim ingratus, quem si pro officio sic vt Christianum decuerat debitâ obseruantiâ coluissem, ille, ille, me canis aspersum iam tandem non deseruisset. Vtinam ex me caeteri omnes (aique adeo in primis Rex ipse) exemplum capiant, quàm lubrico in loco stetur in hoc mundo ab ijs, qui DEI super omnia fauori & prouidentiae tanquam baculo fir∣missimo non innituntur. Maiestatem proinde regiam meo no∣mine salutes plurimùm, & hoc vnicum ab illo me rogare nuncia, vt examinis coram summo tribunali olim subeundi, cui iam 〈◊〉 me sistendum video, non immemor vivat: Ita futurum est, vt noxae quam mihi impingunt aduersarij, secreto conscientiae suae testimonio me eximat. Plura dicturum vox defecit, & mors continuo insequuta est. Defuncti cadauer Pon∣tificalibus ornamentis indutum, postquam totum 〈◊〉 diem (nam primâ luce expiravit) iacuisset in propatulo omnibus* qui id vellent conspiciendum, sine pompâ funebri, nocte intem∣pestâ tumulatū est 〈◊〉 ecclesia dicti mōasterij, videlicet in medio Capellae Beatae Mariae. Vitam ita diù actam soeliciter satis in∣soelici clausula terminauit Wolsaeus Cardinalis: quo Clericum* potentiorem nunquam vidit Anglia, imò ne vniuersa Europa, (quantum 〈◊〉) demptis solum Pontificibus Romanis. Aluit semper in familia sua plus minus mille homines, inter quos numerantur, Comes vnus, Barones plerunque. 9. Equi∣tes aurati & spectatae 〈◊〉 permulti, ac aliorum, quorum vnicuique suum 〈◊〉 assignatum fuerat plus quam 400. prae∣ter istorum famulos, qui eum numerum longè superabant. Ministros deinde sacrorum semper habuit ad 63. videlicet Ca∣pellae suae Decanum, Subdecanum item, Symphoniacum & Cantores 35. clericos 〈◊〉 13. laices 12. & pueros 10. aedituos porro 4. praeter sacellanos (viros 〈◊〉 per to∣tam Page  83 Angliam praestantissimos) 16. atque crucigeros 2. Co∣lumniferosque [ 1529] 〈◊〉. Sed 〈◊〉 est quod magnitudinem o∣pum & potentiae eius perinde osten dat, ac structurae, quas re∣liquit magnificentissimas & plus quam regias. Vt collegia 〈◊〉* (de quibus antea) Palatium Westmonasterij (〈◊〉 Eboracense dictum, quod ad Archiepiscopum spectaret, & nunc praecipua Regum nostrorum sedes 〈◊〉) illius sumptu fere totum extructum est. Hantoni vero 〈◊〉 in∣ter regias nostras omnium longe elegantissimam, à funda∣mentis ipse excitauit, & opulentissimâ supellectile instructam Regi (munus vere regium) donauit. Haec enimverò omnia imperitorum quorundam iudicio superauit vnius structurâ Mausolei, Regi munus destinatum. Ex aere solido imperfectum adhuc id 〈◊〉 visitur in Capella quadam ecclesiae Windesoriensis Henrici octaui nomen praeferens. Quòd libe∣rorum eius ex tribus qui post cum regnauerunt, 〈◊〉 id per∣ficiendum 〈◊〉, patre adhuc quasi insepulto iacente, quid aliud putemus, quàm sumptus magnitudine deterritos? nisi fortè dicamus iusto 〈◊〉 iudicio & speciali prouidentia eue∣nire, vt qui ecclesiam tàm horribiliter deuastarit, hunc honorem singulis 〈◊〉〈◊〉 in 〈◊〉 exhibitum solus ipse non consequatur. Sed Wolsaeum iam tandem 〈◊〉, qui obijt Nouembr. 30. 1530. Interim vero mense Iunio, huius anni 1529. per intercessionem Aloysiae Gallicae 〈◊〉 matris, & Margaretae Caesaris amitae, post multam disceptatio∣nem* pax inter eos principes firmata est, quae à loco vbi con∣uentum est Cameracensis pax plerunque appellatur, sed à nostris pax mulierum, quòd ijs mediatricibus conciliata fue∣rit. Eius conditiones omnes recensere longum esset: praeci∣puae & nos aliqua ratione spectantes, hae fuerunt: Caesar vt liberos Gallo restitueret obsides in Hispania pro patre ante 3. annos relictos, & Gallus Caesari 〈◊〉 nomine vicies cen∣tena aureorum millia dependeret, qui 〈◊〉〈◊〉. regi nostro sororique suae Mariae à Caesare debita 〈◊〉 foedere anno 1522. facto exolueret, cautum est. Praeter quam tam grandem pecu∣niam, alia etiam 550000. Henrico nostro ab 〈◊〉 Caesare debita Gallus tenebatur numerare, 500. videlicet millia quod Mariam Regis filiam sibi olim desponsatam non duxisset vxo∣rem: Page  84 & 50. itidem millia, quae Philippus Caesaris pater ab [ 1529] Henrico septimo mutua 〈◊〉, quo tempore a ventis 〈◊〉 in Angliam delatus, pignori reliquit lilium aureum gem∣mis 〈◊〉, cui frustum Dominicae Crucis inclusum cre∣debant. Hoc lilium à Philippo (〈◊〉 re quam cognomento Bono) Burgundiae Duce per manus transmissum, ut iam Gal∣lus repignoraret & Caesari restitueret, constitutum est. Summa itaque pecuniae Regi à Gallo persolvenda, erat aureorum 950000. praeter alia 1600. millia Caesari eo ipso articulo re∣praesentāda, quo liberos regios tradidisset. Totius vero lytri sum∣ma 2550000. Coronatorum, nostraeque pecuniae 765000. li∣brarum, 〈◊〉 videlicet in singulas libras 〈◊〉 10. Gal∣licis. Hanc tam immanem pecuniā quomodo conficeret Gallus in primis anxius cum nostro coepit per legatos agere, ut oppe∣riri paulisper non gravaretur, tantámque pecuniam confestim pendi ne postularet. Rex autem qui se inconsulto haec pacta inita molestissimè ferebat, aequis auribus huiusmodi petitionem non accipiebat, donec admonitus, operam Galli ad id sibi fu∣turam vtilem quod parabat: plus etiam quam petebatur incre∣dibili liberalitate largitus est. Nam quingenta illa millia pro sponsalibus filiae debita condonavit; lilium oppignoratum pro 50. millibus Henrico Galli filio (cui ipse fuerat in baptismo susceptor) dono dedit; ac 400. millia reliqua, si aequis pensio∣nibus in 5. annis solverentur, satis habuit. Tantae vero Regis nostri erga Gallum benignitatis haec quidem causa ferebatur. A Papa se delusum per Cardinales tum nuper senserat, vehe∣mentérque ob id animo angebatur, nescius omnino quo se ver∣teret, quódve caperet consilium. Accidit tum forte ut Rege Waltoniae venationibus indulgente, Gardinerus Amanuensi∣um* regiorum princeps, & Foxius ab eleemosynis, (quorum iste Herefordensis, ille Wintoniensis postea fuerunt Episcopi) in domo hospitarentur nobilis cuiosdam 〈◊〉 Crellaei, qui filies duo siam 〈◊〉 non ita pridem ad Cantabrigiensem A∣cademiam miserat in bonis literis 〈◊〉, idque sub cura & 〈◊〉 Thomae Cranmeri sacrae Theologiae Doctoris viri docti cum 〈◊〉, & vitae morúmque gravitate laudatissimi. Hic forte quadam fortuna tum nuper discipulos suos ab 〈◊〉 ad domum paternam deduxerat, propter metum pestis ibi Page  85 grassari incipientis. Et in convivio facta ab hospitibus menti∣one [ 1529] actionis regiae in causa divortij, quae tot 〈◊〉 in Curia 〈◊〉 pependerat indecisa: Ego vero miror (inquit Cran∣merus) Regem potius doctissimos, qui usquam reperiri possunt, Theologos de hac re non consuluisse, & illorum iudicia (quo∣rum multos habeat mundus quam Papa multis gradibus docti∣ores) non sequutum. Hoc Cranmeri dictum (quod fortè qua∣si fortunâ effutierat) 〈◊〉 confestim detulerunt ad Regem, qui amplexus 〈◊〉, hic vero (inquit) quisquis est, rem acu tetigit, & nomen authoris percontatus, iubet hominem accersi, lauda∣tóque quod consilium dedisset 〈◊〉, quodque si ante annos 5. sequutus 〈◊〉, iam (sic enim aiebat) 100. millia li∣brarum haberet in loculis, quas in hac lite Romae inutiliter ex∣penderat: dat ipsi in mandatis, ut scripto libello, hoc suum consilium rationibus undique conquisitis confirmet, 〈◊〉 interim suam de causa controversa interponens. Id ille cum fecisset promptè, legatum 〈◊〉 Romam destinat cum Bolenio Annae 〈◊〉 (Wiltoniae Comite 〈◊〉 creato) Carno, Sto∣kesleio, Benetto, legum Doctoribus & alijs. Hic liber ad Pon∣tificem deferendus traditus est, & simul imperatum, ut ad dis∣putationem Pontificios provocarent, in qua libri argumentum tuerentur, quo nimirum, sacrae scripturae, antiquorum item patrum & consiliorum authoritate probatum dicerent, non licere cuiquam fratris relictam ducere, neque fas esse Pontifici per quamlibet dispensationem huiusmodi matrimonij copiam 〈◊〉. Quod postquam ij 〈◊〉, consilium Regis tum erat, omnium per Europam Academiarum sententias exquirere de hac re: atque si ab illis suum matrimonium priùs initum 〈◊〉 comperisset, ad secundas nuptias (〈◊〉 quantumvis invito & refragante) protinùs convolare. Cum vero ad hoc quod parabatur magnopere conducere videretur Galli amici∣citia, liberalitate praedicta hominem demereri decrevit. Lega∣ti igitur Romam prout constitutum erat profecti sunt; vbi postquam auditi, promissam disceptationem, de die in diem prolatatam, tam diu expectarunt, ut tandem tempus ibi loci srustrateri animadverterent; domum omnes discellerunt, 〈◊〉 vnum Cranmerum, qui 〈◊〉 petere iussus est in Ger∣mania degentem, cum ijsdem mandatis quae 〈◊〉 Pontificem Page  86 antea detulerat. Ibi homo & bonus & eruditus, sed in causam [ 1529] Lutheri huc vsque iniquior, dum apud doctissimos tam Pro∣testantium quam Pontificiorum causam regiam probare niti∣tur, semina putatur hausisse illius doctrinae, quam postea aper∣tis (quod aiunt) vlnis amplexus, cum annos 20. Cantuari∣ensis fuisset Archiepiscopus morte luit crudelissima impositus rogo & vivus crematus. Hic ita provinciam demandatam dum obit strenuè, cum Langaeo Galli legato Rex agit sedulò: ut pro ea qua gratia & authoritate valeret apud eruditos in scholis Galliae, Germaniae & Italiae, sententias eorum eliceret de coniugio suo: id quod ab eo affatim praestitum est, impetratis (non sine Angelorum ut quidam loquitur Anglicorum mini∣sterio) diplomatis, à Lutetiana & alijs Galliae Academijs, Pa∣piensi item, Pataviensi, Bononiensi, & nonnullis alijs, in qui∣bus singulis pronuntiatum est, Papae (cui in leges divinas ni∣hil iuris sit) nefas esse concedere, ut frater fratris defuncti vx∣orem ducat, cùm apertis sacrae paginae verbis id prohibeatur. Sub finem istius anni, Decembr. videlicet 8. tres nobiles & e∣gregios viros, novis honorum titulis Rex insignivit: Thomas Bolenius Vicecomes Rupefortius & Regis mox socer futurus Comes creatus est Wiltoniensis: Rob-etiam Ratlivius Viceco∣mes* Fitz-Walterus, ex nobilissima Fitz-Walterorum familia o∣riundus, Sussexiae Comes renuntiatus, cui in eo honore suc∣cesserunt, filius Thomas, nepotes primo Thomas, (nuper E∣lizabethae Reginae à cubiculis) deinde Henricus frater eius, ac tandem Robertus qui nunc vivit praedicti Henrici filius. Ge∣orgius porrò Baro Hastingius Huntingdoniae comitatu auctus* est, quem filio reliquit Francisco patri Henrici ac Georgij, quorum ille 〈 in non-Latin alphabet 〉: decessit, iste honoris fraterni haeres eum ad Henricum transmisit ex filio Francisco (ante patrem de∣functo) nepotem.

ANNO CHRISTI 1530. REGN. 22.

NOVVM CHRISTI Domini Testamentum Guliel∣mus* quidam Tindallus nuper in vernaculum Anglicum converterat, & Antuerpiae typis excusa exemplaria, in Anglia clanculum evulganda curaverat, id quod Episcopos & caete∣ros Page  87 è clero (Pontificiae praesertim doctrinae addictiores) pes∣simè [ 1529] habuit, mendis quippe dicebant & erroribus infinitis scatere eam translationem, & in prologis alibique multa sa∣crae Doctrinae contraria 〈◊〉. Rex vero qui Papae infen∣sissimus iugum Romanum iam primo quoquo tempore ex∣cutiendum decreuerat, hâc de re conquerentes admonuit, vt mendas repurgarent, neque supprimere conarentur opus v∣tilissimum, & ad detegendas fraudes Pontificis Romani (cuius onus tyrannidis principibus cunctis iam coeperat esse intolerandum) apprimè 〈◊〉. Convocatis igitur* episcopis, & aliquot alijs è doctissimis regni sui viris, ne∣gotium illis dat nouam translationem edendi, quam & tuto & cum emolumento subditi sui legere valerent. Hoc 〈◊〉 anno, cum iterùm adhuc placuisset pertentare, si forte missis legatis & adiutante Gallo, aliquid aequi posset à Pontifice impetrare, Wiltoniensem Comitem, 〈◊〉 electum Londinensem, & Edwardum Leum Eboracensem (postsublatum Wolsaeum) Archiepiscopum, in 〈◊〉 amandauit. Papam ij Bononiae cum offendissent congressurum modo ibidem cum Carolo Caesare, mandata exposuerunt, quibus nihil aliud re∣sponsum* a Pontifice, quam Romam se reuersum daturum operam, vt secundum iustitiae normam cum Rege agatur. A∣liud interim non habere quod statuat. Rex itaque qui blandi∣tijs nihil apud eum profici satis cernebat, ad vim conuersus, publicâ praeconis 〈◊〉 per vniuersum regnum edici curavit sub magnâ poenâ, ne quis subditorum suorum aliquid om∣nino commercij haberet cum Pontifice Romano; néve ali∣quid acciperent ab eo aut ad illum mitterent, praesertim pe∣cuniarum, siue per Collybum ceu alia quauis ratione, tyran∣num eum vocans & praedonem orbis terrarum, bellorum incentorem, & quovis potiùs alio nomine dignum quàm Vi∣carij CHRISTI, quem titulum 〈◊〉 haud bono iure & per∣peram* arrogauit. Mense haec Septembri. Paulo deinde post, vt potentiam cleri iam valde opulenti retunderet, à quibus non nihil sibi metuebat propter Pontificis authoritatem hoc modo conculcatam: vires eorum diminuere decreuit pecunia, eos quanta potuit emungendo, vniuersos itaque ad tribunal citatos eiusdem noxae reos faciendos 〈◊〉, 〈◊〉 paulo ante Page  88 Wolsaeum; nempè, quòd Pontificiae authoritati paruissent [ 1531] legatum Wolsaeum agnoscentes, non expectato prius mandato regio. 〈◊〉 Cantuariensis prouinciae in synodo con∣gregatus, poenam 〈◊〉 leges irrogandam pecuniâ redimen∣dam 〈◊〉, centum librarum millia Regi pendenda de∣creuerunt,* modo poenae praedictae eximerentur. Ille vero hoc non contentus, co amplius poposcit, vt Ecclesiae Anglicanae se caput (sub CHRISTO) supremum declararent autho∣ritati cuicumque exoticae renuntiantes. Huic etiam postulati∣oni (quamuisaegre) consensum est, ab 〈◊〉 provinciae Clero, & Eboracensibus imperatum super 840. vt ij 18. libra∣rum millia conficerent. Ita vniuerso Clero Anglicano minis 118840. (quod facit aureorum Gallicorum millia 〈◊〉 400.) hocvnum peccatum constitit, si peccatum id dicendum est, cum certo sit certius, diplomate regio potestatem Wolsaeo factam authoritatem legatinam exercendi.

ANNO CHRISTI 1531. REG. 23.

DE publicis rebus hoc vnicum habet hic annus memo∣rabile, quod convocato summo regni consilio (Parla∣mentum appellamus) lata lege, venia data est laicis, 〈◊〉 plerique omnes, crimini ob quod tam grauiter nuper mulctati sunt Clerici, obnoxij censebantur aut affines. Multis porro disseruerunt in eodem 〈◊〉 Morus Cancellarius & alij homines 〈◊〉, de diplomatis Academiarum in quibus Matrimonium Regis cum Catharina Regina damnatum est, prout antea retulimus. Hoc etiam 〈◊〉 memoratu non* est indignum, Quod coquus quidam nomine Richardus Rosus, ollam in qua pulmentum coquebatur veneno in∣ficiens, vniuersam 〈◊〉 familiam Episcopi Roffensis enecauit, ad numerum nempe 16. virorum. Episcopus ipse (cuius prae∣cipuè caput petebatur) eo forte die praeter consuetudinem pulmento abstinuit, & 〈◊〉 est. 〈◊〉 lebeti feruen∣tis aquae impositus (secundum 〈◊〉 in lege quadam nu∣per sancita constitutam) pro atrocitate sceleris haudquaquam punitus videtur.

Page  89

ANNO CHRISTI 1532. REG. 24. [ 1532]

AVGVSTI 23. Gulielmus Warramus Archiepiscopus* Cantuariensis mortem obijt: Cui 〈◊〉 substitui placuit Thomam Cranmerum in Germania tunc temporis negotia regia procurantem. Eum vero quo minus clarissimae dignitatis fastigium avidus 〈◊〉〈◊〉, res duae retardare videbantur. 〈◊〉 Romano Pontifici prae∣standum* nouerat antequam Episcopalibus sacris posset ini∣tiari, idque tale, vt 〈◊〉 suscipi non posse in∣telligeret. Deinde 〈◊〉 valdè istud tam abruptum ab authoritate Papali diuortium, quonam esset cuasurum, Haud ignarus Regis ingenium violentum, mutationem tàm repen∣tinam periculosam, aulamque (cui nondum assueuerat) frau∣dibus ac simulationibus plenam esse: Regiae voluntati sibi ne∣cessario per omnia obsecundandum, & sicubi titubaret, tantae 〈◊〉 nunquam non adesse inuidiam, quae cadentem per praerupta praecipitem agat. His quidni adijciamus quòd vxore iam dudum orbatus, quam adolescens duxerat, puellae cuius∣dam amore irretitus tenebatur, (haec 〈◊〉 neptis vxoris Osi∣andri) quam etiam secundo sibi connubio iungere omni∣modo decreuerat, quamvis legibus ecclesiasticis vetitum non ignoraret, aut 〈◊〉 maritum fieri, out sacris quenquam initiari qui uxori quamuis 〈◊〉〈◊〉 superduxisset. Haec itaque perpendens secum, cum accerseretur a rege, vt primo quoque tempore domum rediret ad tantam dignitatem sibi iam paratam capessendam nectebat moras; vltra praestitutum tempus sex integros menses in Germania desidens; euentu∣rum sperans, vt alius quispiam interea cum praesulatum in absentia sua praeriperet. Sed ea suerunt tunc tempora, vt ne∣mo esset tanti muneris capax, qui lubricitatem loci non horreret: multi in alto collocati ad humiliora descendendi copiam ac facultatem vehementer exoptarent. Inter alios namque Thomas Morus Cancellarius Regem precibus assi∣duis* obtundere non desijt, donec abdicandi veniam impe∣trasset: quod cum Maij 15. fecisset, Tho. Audleius eques id munus sub alio nomine assequutus est, magni sigilli custos re∣nuntiatus Page  90 Iunij 4. sequenti. Cranmerus vero postquam No∣rimbcrgae [ 1532] ducta clanculùm vxore domum 〈◊〉, Regis importunitate omnes difficultates 〈◊〉, Archiepisco∣pus Cantuariensis quantumuis inuitus & renitens lactus est: Papa etiam per diploma suum electionem ratam habente. Nam cum ideo se dignitatem oblatam recusare diceret, quod Pontifici contra ius 〈◊〉 Sacramento erat obstringendus, diploma Pontificium Regi traditit in manus, nunquam sutu∣rum asserens, vt ab alio quam ipso, qui caput 〈◊〉 ecclesiae Anglicanae, Episcopatum Anglicanum acciperet, aut iusiuran∣dum aliquod authoritari regiae derogatorium praestaret. Huic tandem malo 〈◊〉 ingenio remedium hoc inuen∣tum est, vt protestantione nescio quâ praeviâ caueret, ne iusiurandum huiusmodi (quod pro more suscipi oportebat) sibi iuranti quovismodo fraudi esset. Fastigium ita Archiepi∣scopale Cranmerus conscendit, tenuitque foeliciter annos plus minus 20. donec rerum potita Maria Regina 〈◊〉 modo repudiatae filia sede illa deturbatum virum innocen∣tissimum, grauissimum, doctissimum, crudelitate inaudita flam∣mis tradidit vstulandum, quod posteà DEO volente pluri∣bus narrabitur. Inter regem intereà & Gallum de foedere ad∣huc* arctiori percutiendo actum est, de quo vt transigeretur, colloquium placuit haberi. Octobris igitur vndecimo Ca∣letum Rex 〈◊〉 nobilium ingenti turba comitatus. Inde decimo post die Boloniam profectus, a Gallo & filijs 〈◊〉 medio in itinere exceptus, & post amicissimos com∣plexus in Coenobium Boloniense deductus est, cuius partem dimidiam vterque tenuit. Totum ibi quatriduum Rex man∣sit, & discedens Gallum (in cuius comitatu praeter Regem Nauarrenum aliquot erant Duces & Cardinales, procerum magnus numerus, & caeterorum haud pauciores 1200.) Ca∣letum deduxit, excipiente cos ad Sanioquebertum Duce Richmondano notho Regio, qui Boloniae cum patre non 〈◊〉. Nullo deinde humanitatis officio praetermisso, post multos congressus, Epulas vtrobique lautissimas 〈◊〉 & periscelidis nostri honorem Nauarreno imperti∣tum (aut vt Gallici scriptores tradunt Duci Mommorentio & Chaboto Admirallo) 〈◊〉 itidem torquis Norfolcio Page  91 & Suthfolco ducibus: ita discessum est, vt amicitiam, quam [ 1532] Caesareae 〈◊〉 metus iunxerat, & morum vtriú que prin∣cipis mira congruentia firmauerat, sinceri amoris qui acule∣os non 〈◊〉 extrahendos 〈◊〉 infigit indicia plurima ab 〈◊〉 prodita indissolubilem & caeterorum omnium & 〈◊〉 ipsorum opinione praestiterint, prout reuera praesti∣tissent, si 〈◊〉 ij fuissent, non Reges, in quorum amicitijs vel conciliand is vel conglutinandis non tam 〈◊〉〈◊〉, quam publicae vtilitatis ratio pondus habere debet. In 〈◊〉 congressu decretum est in primis de excercitu 80. 〈◊〉 bellatorum communi vtriusque sumptu con∣scribendo, qui rem gereret aduersus Turcam (Vngariam tune temporis devastantem) donec mutuo consensu ex copiae dimitterentur. Haec palam: specioso scilicet praetextu, cum copias Turcicas domum 〈◊〉 pro certo cognouissent. Illud enim verò 〈◊〉〈◊〉 petitum est à Rege nostro, vt Gallum erga Pontificem non optimè animatum omnino ab eo alienaret. Grauissimam igitur querimoniam primum in∣stituit, de iniuria quam sibi fieri in negotio diuortij conten∣debat, totos sex annos dicens in cognitione illius 〈◊〉 ab∣sumptos, & iam 〈◊〉 post varias ludificationes, co 〈◊〉 conari, vt aut ipse relicta regni administratione, Romam 〈◊〉, aut in re tanti momenti procuratorem consti∣tuat, qui suo nomine (ipso tàm procul absente) litem per∣sequatur iniquissima planè ratione, & sine exemplo iniuriâ, quaeque ad ipsum Gallum aliosque adeo omnes principes Christianos pertineret. 〈◊〉 quippe semper alios pon∣tifices in similibus negotijs ad Regum & Magnatum causas cognoscendas ludices ad ipsorum ditiones mittere. Exactio∣nes deinde intolerandas cominiscebatur, quibus Clerum & po∣pulum Anglicanum Papa indies expilabat, quibusque iugum semper graue, nemim iam amplius ferendum reddiderat: haud dubitare sese inquiens, quin eadem avaritia etiam in Gallia 〈◊〉. Quidni igitur expergiscantur iam tandem principes Christiani & viam ingrediantur a Germanis pulchre 〈◊〉, qua tyrannidem hanc excutiant? optare proinde sese vt legatos ambo 〈◊〉 ad Papam, qui eum ad totius 〈◊〉 concilium quasi vadimonio denuntiato vocarent, vbi Page  92 quae praeter ius & fas per summam iniquitatem ipse ministri∣que [ 1532] sui perpetrarent, concilij authoritate & 〈◊〉, emenda∣ri atque reformari possent: vix vllam esse gentem 〈◊〉 asserens, quae rapinis & expilationibus Romanensium 〈◊〉 itum non cupiat vehementer. His 〈◊〉 Gallus respon∣dit, vt & verissima dici fateretur, & sibi tamen haud integrum esse ostenderet quae peterentur facere, quamuis pro fraterno in Regem amore, & ca qua patriam suam complecteretur charitare ad difficillima quaeque subeunda 〈◊〉 se profiteretur. Sibi herclè non deesse de 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 con. querendicausam, cum & de sede Apostolicase semper optime meritum recordetur, & de isto priuatim Papa, multis tamen indicijs exploratum habere, eum parum beneuolo erga se a∣nimo esse: Nam & existimationem suam ipso coram 〈◊〉 laesam nuperrime eo 〈◊〉, & misso non 〈◊〉 pridem Episcopo Verulano ad Heluetios necessarios suos, occultis coitionibus, tum 〈◊〉 rationibus, nihil non 〈◊〉 quo foedus, quod illis secum 〈◊〉, solveretur. 〈◊〉 deinde & extorsiones 〈◊〉 in sua Gallia sigillatim comme∣morabat, 〈◊〉 haec n 〈◊〉 consequi se 〈◊〉〈◊〉 dicebat, regnum suum pecunia exhauriri, 〈◊〉 opes (ac Cleri 〈◊〉) 〈◊〉; sacra aedificia non instaurari; egenos, vt aequum esset, non ali; & sibi, si quando vsu venerit vt pe∣cunia 〈◊〉〈◊〉 opus sit, 〈◊〉〈◊〉 la multo qui∣dem segnius 〈◊〉 esse. Sibi nihilominus videri consul∣tius, 〈◊〉 ad vim aut 〈◊〉 descendatur, leniore aliâ viâ rem aggredi, ad quam occasionem nuper oblatam 〈◊〉: 〈◊〉 namque non ita 〈◊〉 Papam per Grammon∣tium Cardinalem, vt Niceaevel Avenione secum congredere∣tur: vbi si quod aequum esset 〈◊〉 nomine non posset im∣petrare, daturum postea operam, vtinuitus & nolens adiga∣tur ad ea praestanda, quae iustis precibus non concessisset: de Colloquio inter ipsos 〈◊〉, neque igitur aliud habere quod in hoc negotio possit statuere, donec Pontificem 〈◊〉, prout constitutum crat, convenisset. Haec ille congres∣sus huius veram causam omnino 〈◊〉, quod vereretur, ne eâ regi non probatâ, ab instituto cursu is eum reuocare conare∣tur. Animo cum esset erga Caesarem infensissimo, vt sibi subsi∣dia Page  93 contra eum vndique conquireret, Papam sibi conciliare [ 1532] decrevit per affinitatem Catharinae Vrbini Ducissae, ipsius* Pontificis neptis, quam 〈◊〉 quàm semelin matrimonium dari petierat 〈◊〉 Aureliano filio suo 〈◊〉, qui 〈◊〉* regnavit. Papavero 〈◊〉 persuasum est tantum honorem sibi habitum iri à rege 〈◊〉, conditionem vero liben∣tissime acciperet, ut primo quoque tempore res conficeretur institit, & 〈◊〉 tempúsque designari, vbi de hâc re inter ip∣sos coram transigeretur, id 〈◊〉 Avenione paulò post factum est, nuptijs in praesentia Galli celebratis, & ipso Pontifice nup∣tialia verba nuncupante.

ANNO CHRISTI 1533. REG. 25.

VLTERIORIS morae pertaesus Rex, Boleniam suam* iam tandem Ianuarij 25. duxit vxorem, sed clanculum, & paucissimis testibus adhibitis. Paulò deinde posteà 〈◊〉 Regni 〈◊〉 ad Westmonasterium habita sunt, in quibus 〈◊〉 Regis & Catharinae irritum & incestum pro∣nuntiatum 〈◊〉, lata lege, ne quis sub gravi mulcta Romam dein∣ceps 〈◊〉 de causa 〈◊〉, néve Catharinam 〈◊〉*〈◊〉〈◊〉 aut alio nomine quam Walliae principis compellaret, & Arthuri Relictae, aut (utl quimur) Dotariae. Huiusce porrò legis vi & authoritate Archiepiscopus Cantua∣tiensis 〈◊〉 aliquot 〈◊〉 Dunstabliam veniens sex millia 〈◊〉 ab 〈◊〉 distantem, vbi Catharina tunc 〈◊〉 manebat, citandam eam curavit, vt coram se (sum∣mo iam 〈◊〉〈◊〉 in 〈◊〉 Cantuariensi 〈◊〉 proximè post 〈◊〉) compareret, ad reddendam ra∣tionem quare 〈◊〉〈◊〉 Regem & ipsam haud rite ini∣tum non divelleretur 〈◊〉 & lata sententia nefarium, im∣pium, incestum, adeóque 〈◊〉 dijudicaretur. Quibus illa pertinax in proposito per ministrum quendam snum re∣spondit, coram summo Pontifice CHRISTI in terris vi∣cario hanc causam indecisam adhuc pendere, neque Archie∣piscopum 〈◊〉 in alienam messem falcem 〈◊〉: de∣cretum sibi Papae solius iudicio stare, neque alium Iudicem quemcúmquese agnituram. Quindecim propterea dies conti∣nuos Page  94 vocata, cum non veniret, contumax pronuntiata, & in [ 1533] poenam 〈◊〉 a Registhoro consuetudinéque 〈◊〉 decernitur. His ita peractis, Anna, iubente Rege, Regina praeconis voce per vniversum Regnum declarata in 〈◊〉 Paschatis processit in publicum regijs ornamentis induta: ac in festo 〈◊〉 sequenti coronata est, pompa qua nulla 〈◊〉〈◊〉 splendidiori. Eius singula ut ne recense∣am, hoc nullo modo tacendum puto, quod inter arcus 〈◊〉, qui per vicos Civitatis Londinenlis vbi transitura crat magnifice passim extructi sunt, eorum vni (quod mirum vi∣deri possit) inscripti traduntur hi versiculi, a vate hercle haud∣quaquam vano 〈◊〉,

Regina Anna, paris Regis de sanguine natam, Et paries 〈◊〉〈◊〉 secla tuis.
Placentae quoquei idem loci sparsae feruntur inter promiscu∣am plebem 〈◊〉 carmineimpressae. Sic Stous antiquitatum nostrarum sedulus indagator; ego verò potiùs crediderim post partum Reginae haec carmina edita. Quandocúnque vero id suerit, qui mente perpenderit, secula illa vere aurea quibus Angliam nostram beavit huius Reginae filia per 44 annos rei∣publicae Anglicanae gubernacula tenens, non aliunde quam exipsius Apollinis tripode 〈◊〉 oraculum emanasse crediderit. Siquidem eo ipso tempore gravida quando coronata est regina praedicta, vtero gestavit infantem, quam paucis 〈◊〉 men∣sibus 〈◊〉 est (Septembris videlicet die septimo) Grenovici* & secundum nomen aviae paternae Elizabetham nuncupavit. Haec suit Elizabetha illa, quae extinctis postea fratre & sorore, successit in regno, quod ita moderata est, vt fieri non possit, qum nomen & gloria eius apud omnes posteros futura sit mul∣to celeberrima.

PONTIFEX vero Rom. de his rebus omnibus certior factus, authoritatem lata lege in Anglia sibi abrogatam, Catha∣rinam modo Reginam in ordinem redactam, Boleniam in Thorum locúmque eius admissam pro Regina se ferre, Supre∣mi Capitis in ecclesia Anglicana titulum Regem vsurpare, & Archiepiscopum Cantuariensem Pontificia munia cuncta ob∣ire, non ut legatum Pontificium, sed Angliae primatem, cui summam authoritatem ecclesiasticam per totam suam provin∣ciam Page  95 competere, proxime post Regem contenderet: Etsi prout [ 1533] par erat vehementer commotus, minas & vindictam totus spi∣rare videretur: tamen haud ignarus sua maxime culpa haec om∣nia evenisse, & metuens vehementer quonam tandem res 〈◊〉 evasura, à Rege Gallorum haud disticulter sibi persuaderi pas∣sus est, ut ab excommunicationis sulmine vibrando 〈◊〉 abstineret, donec cum Rege nostro re deliberata 〈◊〉 for∣tassis remedij via & ratio possit excogitari. 〈◊〉 igitur in Angliam 〈◊〉 Parisiensi Bellaio, regem iterum 〈◊〉 monet, hortatur, rogat Gallus, ne ab obsequio 〈◊〉 Rom. se temere penitúsque 〈◊〉; plenum periculo fore dicens huiusmodi divortium; consule re proinde sese, ut Romam le∣gatos mittat, qui se à reconciliatione haud 〈◊〉〈◊〉 de∣monstrent; hoc si fecerit, haud 〈◊〉 dubium, quin omnia bre∣vi ex animi sententia transigantur. Rex amasia sua iam poti∣tus, & de retinendo certus, quanquam tot 〈◊〉 graviter commotus, cò tamen ab 〈◊〉 adductus est, ut iu∣gum Rom. denuo recipere non 〈◊〉, si rationem aliquam Pontifex inire non gravaretur, 〈◊〉 sibi constare possit, futu∣rum, ut quod aequum esset 〈◊〉 eo postea impetraret. Bonam hinc spem Parisiensis concipiens de pace inter eos componen∣da, Romam protinus 〈◊〉 (quanquam taempore Bru∣mali) & quid 〈◊〉 Pontifici exponens, arcessere iubctur legatos, de quorum adventu oportebat regem ad tempus prae∣stitum misso nuntio fidem facere. Id Parisiensis magna cum diligentia fecit. Cum vero constituta dies 〈◊〉, nec ta∣men venisset nuntius prout convenerat: Cardinales in Con∣sistorio coacti ad 〈◊〉 intentatae irrogationem progredi coe∣perunt. Properantes rogavit impense Parisiensis, 〈◊〉 adhuc dies praestolarentur, 〈◊〉 posse dicens, ut adversis tempestati∣bus vel 〈◊〉 aliquo casu praeter spem nuntius impeditus tam citò venire non potuerit: neque vero iniquum esse sex dies Regi prorogari, qui totos sex annos Curiae 〈◊〉 opperiri non recusasset. His Episcopi verbis Cardinalium prudentissimi non illibenter assentiebantur: Plures vero amplius non ex∣pectandum contendebant: tantáque praecipitantia ad strin∣gendum terribile excommunicationis telum ferebantur, (Cae∣sari gratificari cupientes) ut quod tertio Consistorio iure non Page  96 poterat absolui, primo 〈◊〉 perficeretur. Vix biduum 〈◊〉 [ 1533] * praeterijt, à quo 〈◊〉 emanavit, quando 〈◊〉 nuncius, ampl ssima adferens mandata, qualia nimirum postu'ata fue∣runt. Qui 〈◊〉 praecipitandi 〈◊〉 extiterunt grauiter ea re turbati sune, vt habito aliquoties consistorio, resarcire 〈◊〉 conatifuerint: Verum remedij afferendi nullam unquam rationem 〈◊〉〈◊〉. Ita Regi & regno vniuerlo au∣thoritate Pontificia sacris interdictum est, & eius rei diplo∣ma Dunkerkam vsque allatum, cum propius ad fines nostros accedere nuntius non auderet. 〈◊〉 rei fama cum ad Regem 〈◊〉, ille culpam omnem in Catharinam conijciens, misit illico ad 〈◊〉〈◊〉 Ducem, qui familiam ipsi dimi∣nueret, amandatis procul omnibus de quibus aliqua esset suspicio, quasi eorum opera in praedicto negotio vsa fuisset. Reliquis imperatum, vt iuramento confirment, ipsi velut Walliae Principi, non vt Anglorum Reginae inseruituros. Iuramentum hoc recusantes facessere iussi, 〈◊〉 deinde cum ipsa repudiaret, ministris fere omnibus orbata & destitu∣ta* aliquandiu remansit. Haec sub finem istius anni. Iunij in∣terim die 23. obijt Maria Franciae Regina Regis soror, & in coenobio quod fuit ad burgum Sancti Edmundi tumulata est.

ANNO DOMINI 1534. REGN. 26.

* ELIZABETHAE cuiusdam Bartonae nesaria fraus & im∣postura inaudita sub hoc tepus detecta est, & authori brevi postea attulit perniciem. In morbum ea 〈◊〉 incidit aliquan∣do, quo non 〈◊〉 internè corpus varijs cruciatibus afflige∣batur, sed os etiam & alia membra externa adeo mirum in modum distorquebantur quoties accederet paroxysmus, vt ex nulla naturali causa id euenire posse plurimi arbitrarentur. Acci∣dit verò, consuetudine iam in naturam (vt dicitur) abeunte, vt sanitati etiamnum 〈◊〉, membra prout aegra vi morbi coacta fuerat, similiter distorquere docente morbo didicerit. Quo animaduerso, communicato cum parocho suo consilio, de e∣molumento hinc sibi parando secum coepit cogitare, & re inter eos diu multúmque deliberata, placet tandem ex sa∣cerdotis Page  97 sententia, ecllaticam se crebro fingere: cumque sen∣sibus [ 1534] 〈◊〉 huc vsque quasi mortua solita fuisset iacere, paro∣xysmo cam occupante: nunc sanctas nescio quas voces inter∣dum emittere, in nequiti 〈◊〉 eorum temporum inuehi, in hae∣reticos praesertim & nouorum dogmatum authores nescio quas ciaculari institit, & mirabiles postea visiones enarrare, sibi, quo tempore ecstatica iaceret, à DEO ipso reuelatas. His artibus non solum apud imperitum vulgus (qui sanctam vir∣ginem Cantianam appellabat) sed apud prudentiores nonnul∣los, vti Warramum Cantuariensem Archiepiscopum, & Fisherum Roffensem, aliosque ob sanctitatis opinionem, mag∣nam celebritatem consequuta est. Vt successibus facta auda∣cior, diem edixerit in quo sanitati perfectae se restituendam declarauit, modo ad statuam quandam Virginis matris in certo loco sitam, peregrinationem tunc temporis susciperet. Die igitur praedicto adveniente, cò adducta, solitis praesti∣gijs magnam vim mortalium ibi congregatam ludificauit, ac tandem, velut tum primum morbo excusso, se sanam omni∣bus derepente exhibuit: mandatum à DEO se accepisse di∣cens, vt monialis fieret, & Bockingum quendam Monachum Cantuariensem Theologiaeque Doctorem tum praesentem sibi ascisceret in consessorem, quod munus ille perlibenter suscepit; eoque praetextu cum illa Monialis 〈◊〉 de∣geret, saepe ad eam postea commeabat, non sine stupri suspi∣cione. I am vero cum sacerdotalis ordinis multos metus inces∣seret, ne si repudiata Catharina & Bolenia ducta, Regi à Papa necessario desciscendum esset, magno ecclesiae & eccle∣siasticorum periculo: consilium cepit satis stultum Bockingus iste, fecitque eiusdem participes aliquot alios, Bartonae per∣suadens, vt minis illa Regem perterrefaceret, ne in coepto curriculo perseverare vellet. Mulier proinde (prout edocta fuerat) apud omnes edicit futurum, vt Rex, si non pessima morte interiret, at regno haud dubie excideret, ante vnum mensem, postquam Catharinae viuenti aliam superduxisset. Quibus regi enuntiatis, comprehendi iussit praestigiatricem, & cum habita quaestione, de socijs 〈◊〉 qui participes fuissent consilij; ergastulis omnes concludi iussit, donec in comitijs vicinis ex ordinum sententia, de illis posset statuere. Page  98〈◊〉 autem in Parliamento congregati, ad mortem omnes 〈◊〉, [ 1534] Bartonam videlicet & Bockingum, Masterum, (pa∣rochum de quo diximus) Deringum & Risbaeum mona∣chos, ac Goldum sacerdotem. Roffensis deinde ac Adesonus sacellanus 〈◊〉, Ablius sacerdos quidam, Lautentius Archi∣diaconi Cantuariensis scriba, & Thomas Goldus laicus no∣bilis, quòd multa inaudivissent, vnde suspicari poterant quorsum haec coniuratorum consilia tenderent, nec tamen detulissent ad Magistratum, affines delicti iudicantur, bonis omnibus mulctantur, & perpetuis carceribus mancipantur. Bartona autem & socij, cum totius imposturae ordinem ad crucem Paulinam coram populo ad concionem sacram con∣gregato confessione sua singuli iam antea declarastent, 20. die Aprilis in patibulo suspensi & strangulati, capita verò cadaueri∣bus amputata, ad portas Ciuitatis (pro more apud nos in grauio∣ribus criminibus vsitato) suspensa sunt. In praedicto 〈◊〉 Par∣liamento decretum est, de abroganda synodi authoritate in Canonibus ecclesiasticis condendis, nisi quatenus Rex eos* ratos habuisset. Sancitum etiam vt Episcopatibus vacanti∣bus ipse nouos Episcopos praeficeret, neve quenquam aut eligi per capitulum, aut consecrari per Archiepiscopum iam postea fas esset, quem Rex suis literis ad id muneris anteà non de∣signasset.* Cumque multi quererentur sublatum nunc omne remedium leniendirigorem iuris ecclesiastici per dispensatio∣nes, postquam omne cum Papa commercium interdictum est:* Archiepiscopo Cantuariensi concessa est facultas ea perficiendi, quae Papa iure olim potuisset, modo in grauioribus causis regius accederet consensus: Constitutum etiam vt provocationes ab Archiepiscopo ad Papam fieri consuetae, iam ad Regem trans∣ferrentur, cui liceret, per iudices à se delegatos, omnes huiusce∣modi lites ac controuersias terminare. Postremo lex adijci∣tur, qua matrimonium Regis cum Catharina initum ince∣stum denuò pronuntiatur, regni successio soboli ex Anna natae aut nasciturae adiudicatur, & simul imperatum, vt omnes adulti per vniuersum regnum sacramento confirment, se huiusce legis decreto obtemperaturos: qui aliter fecissent, cunctarum rerum suarum iactura & perpetui carceris poena delictum luere cos oportebat. In vniuerso regno duo duntaxat Page  99 inventi sunt qui legi praedictae auderent refragari: Fisherus [ 1534] Roffensis Epilcopus, & Morus regni modo Cancellarius, 〈◊〉* herclè egregiè docti, sed sectae Pontificiae peruicacissimi defensores. Qui cum nullâ ratione sibi persuaderi sinerent, vt huiusmodi 〈◊〉 consentirent, acti sunt in carcerem, vbi integrum annum permanserunt, donec tandem vltimo supplicio affecti sunt. Ac ista postquam ita 〈◊〉 fuêre, 〈◊〉 Rex, ne religionis potiùs quam tyrannidis Pontifi∣ciae pertaesus, à Papa desciuisse videretur, vt se ab omni su∣spicione vindicaret, Luthero aut nouorum dogmatum autho∣ribus fauendi, saeuire coepit in id genus hominum quod hae∣reticos vulgus appellabat, & ignibus cremandos dedit, non solum Batavos quosdam Anabaptistas, sed etiam vera pietate 〈◊〉 viros, ac inter reliquos Iohannem Frithum iuvenem 〈◊〉 pariter & innocentissimum, qui vna cum adolescente quodam (Hewetto nomen erat) ignis cru∣ciatus constantissimè pertulerunt, Londini exusti Iulij 22. Sub finem istius anni Septembris 〈◊〉 25. excessit è viuis Cle∣mens* VII. Pont. Rom. cui post paucos dies successit Alex∣ander 〈◊〉, Paulus tertius nuncupatus, qui nihil prius habuit aut antiquius, quam Henricum Regem, coacto Car∣dinalium caetu, regio titulo & omni dignitate privatum in ordinem redigendum pronuntiare, geminato etiam excom∣municationis fulmine, quod antea Clemens inclementer satis vibraverat. Verum id fortassis anno insequenti post Fisheri nimirum & Mori supplicium. Mense interim Novembri Comitia Parliamentaria iterum habita sunt, in quibus (quod nuper in synodo decretum fuerat) lata lege sancitum, ecclesiae Anglicanae caput supremum Regem dicendum, & omnium criminum coercitio ad ipsum delata quae ad fori ecclesiastici cognitionem spectare solebant, sic vt, qui dimidiatus prin∣ceps huc vsque extiterat, diuisa inter ipsum & Pont. Rom. authoritate, legitimum imperium, & solidam integramque potestatem iam primùm nactus, nunc demum regnare videre∣tur. Regi etiam tunc temporis concessae cunctarum pro∣motionum* ecclesiasticarum primitiae: hoc est, vt episcopatus vel sacerdotij nuper adepti fructus omnes qui toto insequen∣ti anno colligerentur, fisco regio addicerentur: aut saltem Page  100 (quod eodem recidit) annui fructus dimidium per totum [ 1534] deinde biennium, Denique cum Walli veterum Britanno∣rum* vera progenies, à nobis (qui partim à Normannis, plerique vero à Saxonibus genus ducimus) vt lingua, sic 〈◊〉 politia plutimum discreparent: horum Comitiorum 〈◊〉, in Reipub, nostrae gremium recepti sunt, vt iam inde ab 〈◊〉 tempore, in vnum idemque corpus coalue∣rimus, 〈◊〉 gentis, ac illorum praecipue magno bono. Post multa diuturna grauissimaque bella, ab Edw. primo primùm subacti (gens libertatis retinehtissima) in officio 〈◊〉 contineri potuerunt. Inde euenit, vt vel asperè habiti, propter nostras suspiciones, vel bella seditionèsque moliti (ad libertatem quippe aspirantes) per annos totos ducentos, aut misera 〈◊〉 seruitute, aut militiae laboribus exerciti, vera 〈◊〉 pace nunquam quieverint. Ad regni tandem gubernacula postquam accessit Henricus VII, qui & in Wallia natus, & ortu paterno Wallus erat; illi, (quasi iam libertatem adepti) legitimo principi libentissime paru∣erunt, & à nobis, (abiectis suspicionibus) eodem iure cum caeteris ciuibus habiti sunt, vt hac coniunctione nihil vtrique genti aut gratius aut vtilius potuerit excogitari. De Scotia in vnam 〈◊〉 compagem nobiscum vnita, vtinam aliquando similiter liceat gratulari, vt sicuti in vna degimus Insula, sub vno 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 fidem professi, eadem lingua, 〈◊〉 idiomate vtimur: ita in vnam plane gentem vnumque corpus coalescentes, Britannos nos tandem aeque hos ac illos agnoscamus, & veram patriam Britanniam, vnde per nostra dissidia eiecti sumus omnes, Angliam alij, alij Scotiam, Walliam itidem alij incolentes, iam tandem post tot annorum centenarios tanquam postli∣minio repetamus.

ANNO CHRISTI 1535. REG. 27.

NOVVM nupérque initum cum Bolenia coniugium im∣mensa pecunia 〈◊〉 constitisse, nemini dubium esse po∣test,* qui quae supra scripta sunt perpenderit. Fisco igitur peni∣tus exhausto, & frementibus circumquaque hinc Pontifice, Page  101 inde Caesare, nec vero domi rebus ita pacatis, ut metus non [ 1535] esset à Papisticarum faecium defensoribus, turbas & seditionem 〈◊〉 cientibus: Cepit consilium Rex, periculosum forte, sed (ut tunc fuerunt tempora) necessarium, vniversa per to∣tam Angliam coenobia demoliendi: ut eorum opibus praesen∣tem prementémque inopiam 〈◊〉, ac partem praedae ex ijs collectae proceribus suis dividendo, à secta Pontificia peni∣tus eos diuelleret, quibus nempe cum ecclesia Romana recon∣ciliatis, acceptam praedam denuo reddendam praevidebat. Huncigitur in finem, qui causam Pontificiam ferocius propug∣nabant & conatibus Regijs pervicacius obstituri credebantur,* perduelluonis rei peraguntur, & Regem ecclesiae Anglicanae sub CHRISTO supremum caput cognoscere detrectantes, in crucem passim aguntur. Maij quarto, hanc 〈◊〉〈◊〉 ob causam ad patibulum suspensi sunt 3. coenobiorum praefecti,* Iohannes Hougthonus Carthusianorum Londinensium, Au∣gustinus Websterus Bevalensis, & Thomas Laurentius Examiae Priores, simúlque cum illis, Richardus Reginaldus Monachus & Theologiae Doctor, ac Iohannes Hailus Thistelursthensis 〈◊〉. Decimo deinde octavo Iunij Exmaeus, Maddel∣morus, Nudigatus, Monachitres 〈◊〉, 〈◊〉 ob cau∣sam consimilem poenam 〈◊〉. Quatriduóque postea Io∣hannes Fisherus Episcopus Roffensis (propter insignem eru∣ditionem* & vitae 〈◊〉 in magna apud plebem habi∣tus veneratione) securi publicè percussus est, & caput conto 〈◊〉, supra Pontem Londinensem collocatum. De tanto viro, & (quod in nostris historijs rarum) Antistite sacrato, supplicium sumendi, occasionem dedisse visus est Papa: qui vt 〈◊〉〈◊〉 annuae molestias 〈◊〉 novi acces∣sione solaretur, Cardinalem Maij 21. hominem creavit: quod* semel ac auditum est, accelerandi supplicij causa extitit. Sexto demum lulij 〈◊〉 Morus 〈◊〉 Fisherianae consors, poenam luit 〈◊〉 capite truncatus. 〈◊〉 fuit ille Morus cu∣ius* Eutopia & alia plurima opuscula tam Latina quam verna∣culâ linguâ conscripta, notiorem reddiderunt eruditionem e∣ius, quam ut à me opus sit praedicari. De moribus 〈◊〉 qui severislime iudicavit, dicacitatem solum repraehendunt, tan∣quam ad sales & facetias (〈◊〉 scommata) promptiorem, Page  102 quàm tanti 〈◊〉 gravitatem deceret, quibus nempe in ipsa [ 1535] qui em calamitate, & 〈◊〉 articulo vix aut ne vix 〈◊〉.*〈◊〉〈◊〉 custodi summum 〈◊〉 indumentum 〈◊〉 ex consuetudine sibi debitum deposcenti, pileum 〈◊〉. 〈◊〉〈◊〉 opere navato iam damnatus nihil à se 〈◊〉 contendit, Regis illud esse caput dicens quod raserat: 〈◊〉 iuris esse probaverit, amplissimam mercedem relaturum. 〈◊〉 sive locum supplicij conscensurus, manum 〈◊〉 cuidam porrexit, & ascendentem (inquit) adiuves quaeso, ad 〈◊〉 quod attinet, non sum sollicitus. Cervicem vero iam 〈◊〉 cedendam postquam supra 〈◊〉 subiectam pro∣tend rat, barbam (quam prolixam alebat) manu amovit, ca∣pitis non item barbae amputandae potestatem carnifici factam renidentivultu professus. In Reginam hae caedes magnam in∣vidiam 〈◊〉, tanquam illa stimulante editae, quod ab omnibus credi Pontificij cupiebant: non ignari, illius multum interesse, & hoc ipsum igitur 〈◊〉 nervis eam eniti, ut Ro∣mani Pontificis 〈◊〉 contempta & conculcata in Angliâ 〈◊〉. Illi proinde nihil magis cupientes, quam foeminae tam egregiè piae interitum videre, insontis evertendae ansam & occasionem paulò posteà 〈◊〉 avide arripuerunt. Inte∣rim* verò qui coenobia susceperant demolienda, arietem exco∣gitarunt ad 〈◊〉 oppugnanda his supplicijs multo validiorem∣Emittere visum homines subdolos, qui per universam vbique Angliam in vitam & mores 〈◊〉 regia fulciti autho∣ritate inquirerent. Immane quantum flagitiorum in hoc fe∣rarum latibulo repertum à Cromwello & caeteris quibus id ne∣gotij demandatum est. Pauci 〈◊〉 inventi tam immunes à scelere, ut oppugnantium 〈◊〉 reniti ausi fuerint: & non∣nullorum propalata turpitudo universum ordinem exosum a∣deo apud vulgus reddidit, ut magnum facinus nunquam pa∣tratum arbitrer leviori molimine, quàm hoc coenobiorum nostrorum excidium, de quo postea.

Page  103

ANNO CHRISTI 1536. REGN. 28. [ 1536]

SVB anni huius initium, moerore iam dudum contabes∣cens,* in morbum inciditlethalem Catharina nuper Regina, quo Ianuarij die octavo decessit, & apud Burgum Sancti Pe∣tri honorificè tumulata est. Laeta haud dubie & exultante Bo∣lenia, ereptam thoriaemulam: cuius tamen mors (ut credibi∣le est) ipsi paulò post fuit exitiosa. Mam cum in ipsis Calen∣dis Maij, hastis concurrentes spectaret Rex Rochfordium fra∣trem* Reginae, Norrisium & alios: è loco subito descedens, 〈◊〉 ipsa nocte multis mirantibus, Grenovico ubi tum dege∣bat, profectus est Londinum, & comprehendi protinus iussit praedictos Rochfordium, Norrisium, & simulipsam Reginam, cum 〈◊〉 nonnullis, ac in carcerem omnes conijciendos. Quodnam illis crimen fuerit intentatum pro certo non habeo compertum. Si Pontificios perconteris, respondebunt opi nor, quod etiam editis palam libellis perscripserunt, veritam* mulierem ne Elizabetha filia vivente adhuc Catharina suscep∣ta, spuria censenda esset, ac cupiditate proinde novae prolis ac∣censam praesertim masculae, (quam ex Regis fere quinquage∣narij concubitu desperabat) aulicorum quorundam iuvenum expetijsse amplexus, neque his contentam, proprio fratri in∣cesta copula coniunctam. Ista quibus authoribus dicant ipsi viderint: publicae profecto tabulae nihil tale loquuntur, ut in∣vidiae Papisticae haec tela esse, non veritatis praeconia meritò possimus suspicari. Quodcunque vero crimen fuerit obiectum, 〈◊〉 est, ipsam cum carceris fores ingrederetur, à Duce Nor∣folciae deductam, vna cum Audleo Cancellario, Cromwello Secretario & Kingstono arcis, sive ut loquimur, turris Londi∣nensis praefecto; in genua prolapsam omnibus diris se devovisse, ni insons foret, & DEVM comprecatam, ut miseraein hac ca∣lamitate ita succurreret, prout à scelere de quo accusaretur im∣munis esset. Maij 15. rea peragitur in aula arcis praedictae, summo iudice 〈◊〉 Norfolciae Duce, cui pro more gentis nostrae adiungi oportebat certus numerus (ad minimum 12.) honestorum virorum, eiusdem quatenus id fieri poterat cum reâ conditionis. Illorum tum erat testes audire, & an proba∣tum Page  104 esset crimen obiectum vnanimi assensu pronuntiare. [ 1536] Neque enim licet apud nos iudicibus huiusmodi constitu∣tis è loco discedere, aut alunenti quippiam degustare, prius∣quam in vnam 〈◊〉〈◊〉 omnes & singuli pe∣dibus iverint. Erant praeter Norfolcium 26. è 〈◊〉 regni proceribus, atque inter eos ipsius Reginae pater, qui causam cius dijudicarent. Hanc vero ipsam solam agere oportebat, cum aequum nos haud censeamus aduocatorum opera ad ve∣landa crimina abuti. Postquam accusatores perorassent, & testes in medium adducti auditi essent: Ipsa in sedili colloca∣ta, (siue hoc infirmitati indultum, siue honori concessum. con∣iugis Regiae haud comperi) ad 〈◊〉 obiecta ita respondit (mulier ingeniosissima & egregiè 〈◊〉) vt absoluendam protinus omnes praesentes existimarent. Iudices nihilo se∣cius* (quorum praecipuus erat Dux Suffolcius Regis sororius & regiae voluntati in omnibus obsecundare solitus) sontem lata sententia pronuntiarunt. Tum Norfolcius (cui aliter iam facere non licuit) ad mortem ream damnavit, & vel flammis in area arcis cremandam, vel capite truncandam, prout Regi visum esset, edixit. Georgius Bolenius frater (Vicecomes Roch∣fordius* siue Rupefortius appellatus) nihilo meliore fortuna vsus, 〈◊〉 quoque adiudicatur eodem die, & paulo postea Henricus Norrisius, Gulielmus Briertonus, at{que} Fraciscus Westonus regij cubiculi Ministri, necnon Marcus Smetonus Musicus, qui om∣nes eiusdē cum Regina criminis, siue participes, siue coscij cense∣bantur. Erat Norrisius Regi iam antea 〈◊〉, & indoluisse vi∣sum* non leviter ferunt, quod de eo supplicium sumere cogere∣tur: misisse proinde qui clementiam Regiam ad ignoscendum propensam iudicarent, modo crimen cuius arguebatur inge∣nue confiteri vellet: eum vero respondisse generose ac vt for∣tilsimorum heroum auum deceret: Reginam à scelere inten∣tato prorsus immunem se plane credere, quod vt aliter sit, non tamen habere se cuius illam incuset: Neque igitur in animum inducere posse vt innocenti falsum 〈◊〉 impin∣gat, etiamsi mille mortes subeundae forent. Quo nuncio ac∣cepto, exclamasse illicò Regem dicunt, suspendatur igitur, suspendatur: quod tamen factum non est. Nam 13. Maij biduo post damnationem, ad locum Towerhill, appellatum Page  105 omnes deducti, Rochfordius inquam, Norrisius, Briertonus, [ 1536] Smetonus, & Westonus) securi ibidem publicè percussi sunt. Filium habuit iste Norrisius Henricum, quem Elizabetha Re∣gina ad Baronis dignitatem euexit. Norrisium dico illum qui Gulielmum genuit, Ieannem, Thomam, ac Edwardum, for∣tudine & militari scientia clarissimos viros, quique per Ang∣liam, Galliam, Belgiam & Hiberniam hac nostra aetate summi duces floruerunt. Maij 19. ipsa Regina ad locum supplicio* destinatum deducta est, in aream nimirum arcis, admisso cer∣to cinium & nobilium numero, qui mortis eius testes potius quam spectatores viderentur. Eo quam primum accessit, ad populum praesentem conuersa, hac oratione totidem fere ver∣bis vsa fertur. Amici ac Christiani populares, non aliam ad∣ventus mei causam habeo, quam vt hic loci coram vobis mor∣tem oppetam, ad quam iuxta leges me damnatam agnosco, non loquor equidem quam iustè, neque enim in animo ha∣beo quenquam accusare. Regem, DEVM Opt. Max. obsecro vt diu vobis seruet incolumem: quo nimirum mitior aut cle∣mentior nunquam quisquam regnauit vsquam, ac mihi prae∣sertim benignissimum semper clementissimumque Dominum extitisse confiteor. Si cuiquam cordi sit in res meas inqui∣rere, vt candide iudicare velit peto, nec temere ad duriotem partem inclinare. Et sic mundo simul ac vobis omnibus va∣ledico, impense rogans, vt precibus vestris apud DEVM me commendatam habere velitis. Summe DEVS miserere mei: Tibi Domine hanc animulam commendo. Ita 〈◊〉 genua pro∣cumbens, haec verba saepius ingeminauit, extitisset meae CHRISTVS misereatur, animam Dominus Iesus recipiat, donec Carnifex qui ad id Caleto accersitus fuerat, gladio ceruicem penetrauit, cum moris sit nostri, securi capite mul∣ctandos non gladio ferire. Si quis Vates 〈◊〉 qui prae∣dixisset ante triennium hoc Reginae fatum, tum nimirum cum Rex Boleniae suae potiundae cupidine totus flagrans, amicos, rem, salutem vnicamque filiam nihili duceret prae istius Puellae tantopere concupitae amore: nequidquam prorsus dici aut excogitari posse incredibilius homines putas∣sent. Nam vt illa tanquam è puluere suscitata & tantis ho∣noribus à Rege cumulata in animum inducere potuerit in∣gratitudine Page  106 inauditâ thorum eius flagitio tam foedo comma∣culare, [ 1536] cordato cuiquam ne per somnum quidem visum fuisse probabile. Exteris 〈◊〉 principibus tàm procul abfuit vt per∣snaderi potuerit, commeruisle eam hanc poenam, magno∣pere sibi displicere facinus tam crudele nunquam vt dissimu∣larint. Germani in primis propter defensionem Religionis reformatae consoederati, cum post multa cum Foxo Herefor∣densi 〈◊〉 & alijs deinde legatis colloquia, de Rege in caput sui foederis asciscendo decreuissent, ac loannem Sturmi∣um ciuitatum suarum legatum ad id designassent, qui & in∣signes illos Theologos Melanchthonem ac Bucerum vnà cum Georgio quodam Dracone in Angliam adduceret, ea de re deque ecclesiae nostrae reformatione acturos, audita Regi∣nae tam indigna vt putabant nece, Regem vt leuem & cru∣delem hominem auersati, omnen eiusce rei cogitationem ab∣iecerunt. Ac illi quidem quàm rectè in hac re iudicarint, haud mihi tantum sumo vt pronuntiem. Enimvero ipse quid sentiam, vt paucis aperiam, Duae certe res sunt quae causam Reginae mecum validè 〈◊〉, ne dicam evicerunt. DEVS, postquam filiae illius Elizabethae regium contulit diadema, quo tam multos annos tanta cum foelicitate & gloria frueretur, calamitatem matris iniustam filiae rebus se∣cundis quidni pensatam cum voluisse censeamus? Deinde, qui Regem, priore vixdum sepulta vxore, adhuc quasi à caede calente, altero nimirum post mortem eius die, aliam ducentem conspexerunt, mecum hercle non sentiunt, si non existimant, illius satietatem eum coepisse, imo vero & fastidi∣um, huiusque potiundae cupiditate accensum, Papistarum ca∣lumnijs apertiores habuisse aures quàm aequum iudicem, ne dicam maritum vxoris amantem decuisset. At enim mirabile mihi videtur, tantum apud Regem valuisse, vxoris aut vnius delictum, aut alterius blanditias, vt filiam Elizabetham abij∣ceret,* quam in Comitijs Parliamentarijs hoc anno conuo∣catis, spuriam declarandam curauit, matrimonium etiam cum vtraque vxore prius initum tàm Anna videlicet quàm Catha∣rina, vitiosum & inualidum pronuntiatum, ac Regnum in Sei∣meria posteris perpetuo firmandum decernitur, aut si libero∣rum nihil ex illa susceptum esset, testamento suo ad quem Page  107 sibi libucrit, illud transferendi ius & authoritas Regi concessa [ 1536] est. Nouae coniugis nomen Iana Seimeria, quae Ioannis fuit* Seimerij equitis aurati filia. Vicesimo Maij nuptiae celebratae, & ad festum Pentecostes quod insequutum est, nimirum Maij 29. ornamentis regijs induta, Regina ea publicè de∣clarata est: Vt Regia Anglicana, quali Theatrum quod∣dam, vbi nihil crebrius quam variantis fortunae vices reprae∣sentari solent, infra vnius eiusdémque mensis spatium, flo∣rentem viderit Boleniam, accusatam, damnatam, occisam, & aliam in thorum, locum & honorem eius inductam. Nam huius Maij primo 〈◊〉 videtur, in craslino incarcerata, 15. damnata, 17. 〈◊〉 & amicis orbata, ac 19. obtruncata. Vicesimo deinde 〈◊〉 ducta est à Rege in matrimoni∣um, & 29. omnibus pro Reginâ (vti diximus) publice est ostentata. Insontis Boleniae mortem altero vix dum elapso mense punijsse visus est DEVS. Erat Regi filius vnicus, sed nothus, ab Elizabetha Blunta susceptus, quem non ita pridem* Richmondiae Somersetiaeque Ducem creauerat. Hunc, egre∣giae & formae & indolis adolescentem, vt non sine causa ma∣gnopere cum dilexerit, immatura morte raptum amisit Iulij vicesuno secundo, & longo post tempore luxit. Nono interim Iulij Bathoniae comitem creauit Ioannem Bourchierum Baro∣nem* Fitzwarinum, cui in eo honore postea successit Ioannes Filius, qui Ioannem genuit ante patrem defunctum, è quo natus est Gulielmus Bathoniae modernus Comes qui nunc floret. Eo∣dem* porro tempore Thomas Cromwellus, qui fabri ferrarij pauperculi filius, exiguis doctrinae ornamentis, sola ingenij & rerum gerendarum dexteritate commendatus, primam in famulitio Wolfaei Cardinalis claritatem adeptus fuerat, Baro Cromwellus renuntiatus, & multis muneribus honestatus qui∣bus & honorem & rem affatim consequutus est. Primum* nempe, rotulorum praefectus, deinde, abdicante Wiltoniae Comite Boleniae Patre, priuati sigilli custcs factus est: Se∣cretarius postea summus, & circa haec ipsa tempora nouo ac inaudito hactenus titulo regis in Ecclesiasticis Vica∣rius generalis. Nam cum eiecto Papa, multa quotidie occur∣rerent negotia quae nemo posset expedire sine consensu regio; occupationum tantae moli Rex solus impar, vniuersam hanc Page  108 authoritatem sibi ab 〈◊〉 in Parliamento delatam, in [ 1536] Cromwellum contulit, non tam quod hominem laicum ad id muneris aptiorem quam ecclesiasticum existimarit, sed quod multa illius officij praetextu & authoritate exequenda statuerit, quae nostri ordinis nemo (vt credi par est) nisi in∣uitus & languidè praestitisset. Synodo 〈◊〉 hoc anno coactae tanquam praeses interfuit, deformi satis spectaculo, indocto latco coetui praesidente sacratorum antistitum, omnium quos ante haec tempora Anglia vnquam habuissee doctissimorum: Id enim ad magnam Regis Henrici laudem pertinet, quod* non temere quenquam nisi eruditissimum 〈◊〉 guber∣naculo admouerit. Caeterum illius Synodi authoritare, 〈◊〉 editus est, in quo, cum multa doctrinae capita propo∣nerentur populo diligenter à parochis exponenda, trium tantum Sacramentorum mentio facta est, Baptismi, 〈◊〉, ac Poenitentiae: Dies quoque 〈◊〉 nonnulli abrogati funt, & alia ad religionem disciplinamque ecclesiasticam spectantia nonnihil immutata, magna multorum offensione, qui vetera rectis piaeponebant. Accidit eodem 〈◊〉 tem∣pore vt in Parliamento 4. Februarij inchoato, lata lege, om∣nia* totius regni monasteria 〈◊〉 fructus annuos non collige∣rent 200. librarum pretio existimandas, hoc est aureorum Gallicorum 660. Regis permitterentur arbitrio, qui diru∣tis protinus aedificijs, (〈◊〉 nempe talium 376) fundos ad ea pertinentes inuasit, valentes annuatim 32, mil∣lia librarum, aureos 〈◊〉 plus quam centies millenos, & ex supellectile eorum sub 〈◊〉 vendita, quamuis pretio vi∣lissimo coempta, (quippe plurimis religio erat res ecclesiae dicatas licitari) librarum nostratium supra centum millis, aureorum vltra trecenties mille collecta sunt. Haec vulgo suapte natura parum grata crant. Ecclesiae bona singuli no∣rant à se haudquaquam aliena: nam quanquam eorum multi monachi cum non essent, aut Monachorum 〈◊〉, parum aut nihil commodi ex rebus his ecclesiasticis perciperent; latere tamen eos nequiuit, fieri posse aliquando, vt ipsorum aut liberi, aut amici, aut affines, loca consequerentur moder∣norum possessorum, cum ex fisco adiudicatis, nihil vnquam 〈◊〉 ad se peruenturum possent sperare. Sed his omni∣bus Page  109 validiùs permouit plebent, tam multorum hominum [ 1536] miseratio, qui ad numerum 10. millium, fortunis ex im∣prouiso eiecti, nouas sedes quaerere cogebantur. Ista igitur ex se odiosa satis, seditiosi aliquot in circulis exaggerabant, initia 〈◊〉 dicentes grauiorum malorum, periculum adhoc factum 〈◊〉 suae, 〈◊〉 tantum & dumeta hactenus excisa, excelsa breui robora ruitura, nisi de remedio tem∣pestiuè prouisum esset. 〈◊〉 cum in augulis vbique 〈◊〉; Cromwellus, quem Vicarium regis diximus in ec∣clesiasticis constitutum, sanctiones quasdam emisie mense Septembri, in quibus praeter alia multa, parochis omnibus in mandatis datum est, vt symbolum Apostolicum, orationem Dominicam, salutationem Angelicam, & Decalogum in ver∣naculam 〈◊〉 conuersos, parochianis suis diligen∣ter ac memoriter ediscendos proponerent: Id quod sponte 〈◊〉 insanientes 〈◊〉 instigauit, vt quam 〈◊〉 occasio ob∣lata est, 〈◊〉 arripuerine in 〈◊〉〈◊〉 pro∣ruendi.* Nam conuocata forte plebe sub initium Octobris in certo quodam loco agri Lincolninesis, vt de censu siue subsidio regi exhibendo ageretur: Vniuersi quasi oestro 〈◊〉 quo 〈◊〉, arma derepente sumpserunt (ad 20. millia hominum) nobiles quosdam sibi Duces praeponentes, quos vel inuitos in verba sua iurare coegerunt. Nam id si qui facere detrectarent, carceri inclusis extrema quaeque minita∣bantur, & morte interdum mulctabant: sacerdoti nempe cuidam Episcopi Lincolniensis Cancellario, (praeter alios forte 〈◊〉) caput amputarunt. De his 〈◊〉 vt primum Rex reseiuit, emisit ad eos (seditiosos inquam) siue pacandos siue debellandos magnas copias, quibus Suffolciae Ducem, Comitésque Salopiensem & Cantianum praefecit. Ad primum exercitus aduentantis rumorem 〈◊〉 istis concidit animus, vt mitterent illico qui factum 〈◊〉, dicentes, ad salutê Regis & Regni tendere quic∣quid moliti 〈◊〉: cōsultoribus vsum prauis, multa eum nuper in Regni & acclesiae statu contra morem maiorum immutasse: Monasteria 〈◊〉 eiectis possessoribus evertisse, vbi ni∣mirum inopes & egeni refici quotidiè solebant, & DEVS à pijs hominibus coli: festa sanctorum ante multa secula insli∣tuta Page  110 illius mandato profanari: dogmata nova ac à fide Catho∣lica [ 1536] abhorrentia pro concione populo vbiqve obtrudi: cogi denique provecta aetate senes & deliras anus, ut edisceridis pre∣culis operam dent, quibus Christianorum 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 fuisset: leges porrò latas nuper non paucas, iniustas & valde perniciosas, tributa imposita tàm ecclesiasticis quàm laicis gra∣vissuna, idque tempore pacis, cum non nisi adsumptus bellicospecunia huiusmodi imperari Anglis mes esset. Anglicanae plebi in vniversum haec omnia displicere vehementer, eóque magis, quòd tentamenta exstimarent 〈◊〉 suae, & ma∣lorum quae ferri non possent initia. Petere 〈◊〉 quam hu∣millimè sese, qui nisi armati ut audirentur non poterant spera∣re, ut à gubernaculis reipublicae amoveret consiliorum autho∣res tàm perniciosorum, & alios substitueret qui peccatis supra∣dictis corrigendis fidelem darent opera, 〈◊〉 vt non esset, quòd sumpsissent arma, quibus pro Regis incolumitate & patriae defensionevti, cum proprij sanguinis effusione semper futuri essent ac fuissent paratissimi. Labascere cos vt vidit Rex, suapte natura magnanimus, iram suam non dissimulauit inde conceptam, quòd è vilissimae plebis faece homunciones, ausi fu∣issent de hisce tantis rebus vel cogitare. Quapropter responsio∣ne satis rigida imperat, vt centum ex jis 〈◊〉〈◊〉 ad id missi deposcerent sine mora tradant, & deinde ad sua quisque a sig∣nis discedant. Id ni continuo faciant, extrema quaeque ex∣pectanda denuntiabat. Quod postquam in seditiosorum ca∣stris auditum est, singuli sibi metuentes ne si ampliùs persta∣rent, inter centum illos antesignanos ad poenam designatos numerari mererentur, domum delapsi, castra defensoribus va∣cua reliquêrunt. Vixdum sex dies transierant, à quo hoc in∣cendium sopitum est, quando in agro Eboracensi aliud non* paulò gravius ex ijsdem causis coortum. Armatorum 40-millia secedentes, sibimet ipsis nomen indiderunt sociorum peregrinationissanctae; & ut Religionis praetextu nequitiam velarent, vexillis suis ab alterâ parte depingi fecerunt CHRIS∣TVM in cruce pendentem, ex alterâ verò Calicem sacrum & panem Eucharisticum, quem Corpus Domini solent appellare. Nobiles multos coeperunt, intérque eos Archiepiscopum Ebo∣racensem Edw. Leum, (illum qui contra Erasmum scripsit) Ba∣rones Page  111 item duos, Darceium & Husseyum, equites deinde aura∣tos [ 1536] & alios viros primarios magno numero, quos omnes sa∣cramentum sibi dicere, velint, nolint, perpulerunt, quod ple∣rique (ut credi par est) inviti praestiterunt, tamen capite po∣steà ob eam causam (ut suo loco narrabitur) mulctati sunt. Contra istos missi, Norfolciae & Suffolciae Duces, Marchio Exoniensis, Comes Salopiae, & alij, qui citra sanguinem tran∣sigere, & insanientes ad salubriora cosilia revocare satagentes, multa tentabant quibus id effici posse sperabant: nolentes (si aliter id fieri poslet) pugnae aleam subire, quod rem sibi fore non ignorabant cum huiusmodi colluvie, quam si debellas∣sent, neque rem, neque gloriam fuissent inde reportaturi, ac cum talibus tamen, ut victoriam sibi pro certo spondere non possent, nempe totius insulae gente bellicosissima, & hominibus qui desperatione efferati, omnem in victoria spem collocantes, in vestigio mori potius quam fugere decrevissent, quòd victis nil nisi mortem, nimirum, aut caedem ex hoste, aut supplicium in patibulo restare existimarent, vel saltem vitam qualem hacte∣nus duxissent, in paupertate miseram & qualibet morte tristio∣rem. Cum aliud itaque obtineri non posset, vtriúsque exer∣citus consensu locus tempúsque ad confligendum constitutus est. Inter vtramque aciem amnicula decurrebat quam vel calceatis sine offensione pertransire non erat difficile pridie illi∣us diei in quo pugnandū erat: ipsa vero nocte quae sequuta est, cum nimirum in crastino dimicandum foret: quasi Anglicani sanguinis tantam effusionem aversaretur DAVS, expluvia non magna tantopere ea intumuit, (Id quod ibi loci nunquam an∣teàvisum serunt) ut nec hominibus nec lumentis, nec pediti nec equiti, vlla esset transeundi facultas, adeòque concurrere hae duae acies prout constitutum erat, nullo modo potuerint. Casum eum in Religionem vertit vulgus, quorum animus su∣âpte naturâ satis mobilis, facile inductus est ad credendum, vo∣luisse DEVM tali portento ostendere, cordi sibi non esse ut praelio decertarent. Proposita itaque iam denuo admissorum (nam & antea id factum fuerat) venia, tam ducibus & nobili∣bus, quam caeteris qui huiusoe 〈◊〉 sive authores sive par∣ticipes extitissent, postquam id ipsum Regem ratum habere comperissent, & insuper polliceri, curae sibi futurum ut emen∣darentur Page  112〈◊〉〈◊〉 de 〈◊〉〈◊〉 ab ipsis instituta 〈◊〉 [ 1536] 〈◊〉 armis, ad sua 〈◊〉 singuli discesserunt. Arcem 〈◊〉〈◊〉 de Scarborow arcta cinxerant obsidione, quam sex septimanis continuarant. Hanc tunc tenuit Radul∣phus Everus, ex praenobili Everorum familia eques auratus,* nullo adiutus praesidio nisi famulotum suorum & 〈◊〉 levi manu, atque commeatu 〈◊〉 male instructus, ut praeter panem & aquam non haberet per totos 20. dies unde se & su∣os aleret. Ex hoctanto egregiae fortitudinis documento, cam sumpsit Rex fiduciam, ut copijs 〈◊〉 brevi postes praefecerit, quae limites contra Scotos tuerentur, quod 〈◊〉 magna cum laude 〈◊〉, 〈◊〉 anno 1545. in velitatione quadam occi∣sus est. Fervente hunc in modum 〈◊〉 Anglos seditione, ni∣hilo magis in Hibernia res pacatae extiterunt. Giraldus Fitz∣geraldus* Kildariae Comes, annos plus minus 12. Prorex ibi constitutus, ob 〈◊〉 non adeo graves dignitate spoliatus fue∣rat, in Angliam revocatus, & insupen ad mortem ibi damna∣tus, quam etiam poenam subijsset per malitiam Wolsaei, nisi 〈◊〉 praefectus (cui Comes percharus erat) postquam de supplicio irrogando mandatum accepisset, intempesta nocte regem 〈◊〉, & 〈◊〉〈◊〉 de exequendo Cardinalis mandato 〈◊〉, id quod Rex non, solum tunc non pro∣bavit, sed paulò etiam postea condonata culpa in gratiam & a∣micorum coetum hominem receptum incolumem dimisit, ac deindepost aliquotannos 〈◊〉 honori restituit, iterum pro∣vinciam illius fidel credendo, ut eam Prorex gubernaret. Nunc verò 〈◊〉 in 〈◊〉 rebus, propter 〈◊〉 quasdam suspiciones in Angliam 〈◊〉 est, & coram 〈◊〉 regio causam dicere 〈◊〉: vbi auditus, ad obiecta sic non potuit respondere, vt in turrim statim coniectus non fuerit. Ante∣quam ex Hibernia 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉〈◊〉 à Rege, ut aliquem 〈◊〉 suo 〈◊〉, pro cuius fide diligen∣tiá que 〈◊〉 vellet 〈◊〉. Cumque 〈◊〉 haberet nomine Thomam paulò 〈◊〉 quam viginti annos 〈◊〉, animosum illum quidem & fortem, ingehiosum quoque & patris aman∣tissimum, huic veritus 〈◊〉〈◊〉 alteri 〈◊〉〈◊〉 suos committere, Page  113

Et quae non viribus istis [ 1536] Muner a 〈◊〉 nec 〈◊〉〈◊〉〈◊〉.
Id quod vtrisque funestum fuit, & vniuersae penè familiae ex∣itiosum. Nam 〈◊〉 vt in carcerem Comes actus est, rumor illico increbuit (ab inimicis vt creditor disseminatus) ca∣pite truncatum cum occubuisse, idemque fatum filijs fratri∣busque omnibus imminere, vtpote de quorum pernicie Rex certissime statuisset. Huic famae, nullo eius idoneo cognito authore, temerarius Iuvenis fidem statim adhibuit, & sum∣ptis armis, amicos omnes obtestatus est, vt sibi 〈◊〉 vim tam iniustam suppetias ferre ne cunctarentur. Patruos habe∣bat tunc temporis v. quorum tres abinitio, ne res nouas mo∣liretur, omni vi 〈◊〉: sed postquam sanioribus consi∣lijs aures vsquequaque occlusas viderunt, 〈◊〉 iuuenis exi∣tiali & ipsi cedentes, arma 〈◊〉 sua cum illo consociarunt. Idem porro multi 〈◊〉 cum 〈◊〉, magnus 〈◊〉 exercitus conflatus est, cum quo 〈◊〉 pervagatus, igni 〈◊〉 grassatus est in eos qui imperata facere detrectarent: Inter∣que multos alios in quos saeuitum, Alanum Dublinensem Archiepiscopum in conspectu suo trucidari permisit. 〈◊〉 huiusce nuntius comitem (priusquam ex Hibernia so∣lveret paralysi 〈◊〉) tam grauiter 〈◊〉, vt 〈◊〉 postea dies superstes, moerore 〈◊〉〈◊〉〈◊〉. Rex autem magnis copijs coactis, 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, & post aliquot menses ad deditionem 〈◊〉. 〈◊〉 etiam proedicti 〈◊〉 capti, partim se 〈◊〉 in manus regio∣rum tradiderunt. Omnes Londinum missi ad causam dicen∣dam, Thomas primum, deinde etiam patrui. Fama est illo∣rum tres qui nepotem ad 〈◊〉〈◊〉〈◊〉 conati suissent, bene de se semper sperasse, donec in 〈◊〉 nauis in qua vehebantur nomen à gubernatore quaesijssent, illoque 〈◊〉, Vaccam cam appellari, spem omnem meliorem protinus abiecisse propter vaticinium quod audiuerant 〈◊〉, quoferebatur, Comitis cumsdam quinque filios in vtero vaccae deportandos olim in Angliam, nec vnquam postea redituros. Vaticinij fidem exitus non 〈◊〉. Nam cum 〈◊〉Page  114 Principis extimularent nonnulli familiae nobilissi∣mae [ 1536] veteres inimici, & nunquam res in Hibernia tranquil∣las fore asseuerarent, quamdiu ex stirpe Giraldinorum quis∣quam superesset: facile obtinuerunt vt scito satis atroci em∣nes neci dederentur. Haud igitur sine causa Giraldus Thomae frater sibi metuens, tredecim annorum puer, ad latebras quantumuis innocens confugit. Laborabat is tunc temporis eo genere exanthematum, quod morbillorum 〈◊〉 me∣dici designant. Stragulis igitur inuolutus, ad amicorum quen∣dam clanculum delatus, ibi latuit, donec in Galliam fugiendi occasio data est, vbi à Rege benignè acceptus est, tamen breui postea facessere iussus, quod Regis nostri oratores sibi eum dedi acriter postularent, soedere cautum asserentes, fugitivos omnes tradi. Inde igitur profectus est in Belgium, vbi cum nihilo magis in tuto esse 〈◊〉, in Italiam tandem confugit ad Reginaldum Polum, qui adolescentem aluit & perquam 〈◊〉 tractauit, donectandem in patriam reductum ho∣noribus avitis restituendum curauit, de quo postea. Interim verò memorandum, Polum praedictum hoc ipso anno De∣cembris vigesimosecundo in Cardinalium coetum à Paulo. I 〈◊〉. Papa cooptatum. Erat ille Regis Henrici propinquus,* & ab eo literis institutus, Decanatu etiam Exoniensi honesta∣tus, quod modesti adolescentis & indolis vsquequaque 〈◊〉 specimen dedisset. Caeterùm post quam ad 〈◊〉 aliarum gentium visendas dimissus in Italiam peruenisset, à Circes Romanae poculis cito immutatus, altoris Principis, propinqui sui, breui postea hostis deuenit certissimus. Nam cum ne{que} repudium Catharinae probaret, nec authoritatem Papae profligatá vellet, aliaque à Rege in rebus ecclesiasticis in∣stituta haud dissimulanter damnaret; domum redire iussus, De∣canatu, & stipendio satis amplo quo Rex eum donauerat annuo mulctari maluit. Hoc igitur homine vt tanquam àriete vteretur Pontifex in 〈◊〉 oppugnando, (〈◊〉 porro Cadinalis monitu & commendatione inductus) galerum illi purpureum largitur, quo tanquam arrhabone suum fecit 〈◊〉, qui purio∣ris doctrinae semina tum nuper hausisse credebatur, Sed hâc de re postea.

Page  115

ANNO CHRISTI 1537. REGN. 29. [ 1537]

IN caedes iam, & illustrium hercle virorum itum passim* est. Februarij 3. Thomas Fygaretus 〈◊〉, Comitis Kildariensis primogenitus (de quo antea) tanquam res nouas 〈◊〉 securi ob 〈◊〉 Maiestatem publicè percus∣sus est, & patrui eius quinque praedicti suspendio semi∣necti, decollati (quaeque proditorum apud nos poena) in quatuor deinde partes per portas ciuitatis suspendendas Londini publicè dissecti sunt. Eodem etiam mense N. Musgrauius & Thomas Gilbeyus, quod seditionem con∣citantes vrbem Carleolensem 〈◊〉, morte, vnà cum 〈◊〉 alijs mulctati suerunt. Martij decimo 〈◊〉. Pasleus Theologiae Bachalaureus ac coenobij Whalleiensis Abbas xxv. Lancastriae poenam luit consimilem, ac simul cum eo Estgatus quidam 〈◊〉 coenobij monachus, quemadmo∣dum porro fuerat Hadocus, qui triduo post eos Whalleiae suspensus interijt. Sed & eodem tempore Sanliensis atque Oburniensis Abbates vnà cum duobus 〈◊〉 eodem mortis genere Oburniae perierunt: atque non multùm posteà Macarellus quidam Theologiae Doctor, alius nescio quis Abbas, parochus Lowthensis & alij duo sacerdotes, praeter septem laicos. Hi omnes (quantùm inuestigando possum colligere) quod anno superiori res nouas moliti fuis∣sent & seditiosorum antesignani extitissent, damnati sunt. Duces vero praecipui & paulo nobiliores ad lunium vs∣que mensem seruati, tum demum poenas morte luerunt: Darceius & Husseius Barones, Lincolniae iste, Londini vero ille, decapitati: Robertus Constablius, Tho. Per∣ceius, Fr. Bigotus, Steph. Hamiltonus, ac Ioannes Bulmerus equites aurati, nescio quo mortis genere absumpti. Marga∣reta Bulmeri vxor Londini viua cremata 〈◊〉. W. Thurstus Fontanensis, Adamus Sudburius Geruasiensis, & Riueriensis Monasterij Abbates, Woldus etiam Birchintonensis Prior cum Geor. Lomleio, Nic. Tempesto & Roberto Asco mul∣tisque alijs, tanquam praedictorum tumultuum participes ca∣pitali Page  116 supplicio affecti sunt. Denique propter alias turbas [ 1537] in agro Somersetensi mense Aprilis excitatas, homines 60. ad mortem damnati 〈◊〉, quam 14. tantùm (nec plures) interque eos vna femina pertulerunt. Caeterùm ne cuiquam subeat admiratio quod in ecclesiastici crdinis homi∣nes tanropere saeuitum sit, commemorandum duco quod de Reginaldo Polo tradit Sleydanus, à Poulo tertio anno su∣periori* in Cardinalium album ascripto. Libellum ante an∣num vnum aut alterum exarauerat ille, qui hucusque Romae latens, hoc ipso tempore in Germaniam primùm, deinde ad ipsum Regein emanauit. In eo (inquit Sleydanus) Regem Henricum 〈◊〉, grauiterque reprehendit, quòd sese caput ecclesiae constituat: Nam ad solum Pontificem Romanum id munus pertinere, qui sit CHRISTI vicarius &c. Ad causam diuortij post accedit, Regem non conscientiae ter∣rore, neque metu 〈◊〉 divini (sicut prae se ferat) sed libidme & caeco quodam 〈◊〉 concitatum, desoruisse Catharinam vxorem, quam Arthurus 〈◊〉 14. 〈◊〉 adolescens, & imbecillus, virginem reliquisset: Annam Bolenlam non ei licuisse ducere, cuius antea sororem 〈◊〉 concubinam. Virginem autem suisse Catharinam ipsum∣met esse professum, tum alijs, tum Caesari. Vehementer etiam exagitat, quòd dimissis literis ad omnes Academias, de primo suo matrimonio Rex consilium exquisierit, & suâ sit ipse laetatus turpitudine, cum illud incestum fuisse non∣nulli pronuntiarent: Valde autem esse pudendum, quod scorti filiam legitimae filiae & quidem probatissimae virgini praeferat. Post de supplicio Roffensis Episcopi & Tho. Mori multum sermonem habet, detestatus 〈◊〉: Ad∣haec, quomodo Rex omnes ordines afflixerit, in quantam miseriam florentissimum regnum adduxerit, quantumei per∣culum immineat à Caesare propter repudiatam materteram, ac profligatam religionem, & quam nullum aut debeat à suis vel etiam exteris auxilium expectare, qui tam fit male meritus de republicâ demonstrat: & ad Caesarem oratione con∣uersâ, plurimis eum verbis vt familiae suae tam insignem contumeliam vlciscatus, exacuit, ac Turcicum semen per Angliam atque Germaniam dissipatum esse dicit, doctrinam Page  117 Pontifici contrariam designans. Post multam deinde crimi∣nationem [ 1537] & acerrimam 〈◊〉, ad 〈◊〉 invitat, nec vllum superesse dicit aliud remedium, quam vt ad ecclesiae gremium reuertarur, quam aliquando libris edi∣tis defenderit, gloriosissimo nimirum exemplo. Haec Sley∣danus, qui etiam (id quod & alij plurimi tradiderunt) 〈◊〉 eum ditit ad Gallum missum à Papâ, honesto qui∣dem nomine pacis conciliamdae inter cum & Caesarem, re∣uera autem, vt vtrúmque in Regem suum concitaret. Quod postquam Henricus subodoratus est, egit cum Gallo per o∣ratorem suum vt Polum perduellionis laesaeque Maiestatis reum comprehendi, & pro ea quae inter ipsos intercederet amicitia, ad se confestim mitti curaret, quo tanti criminis supplicium debitum subiret. Huic Regis postulato quam∣quam Gallus haudquaquam annuit, contra religionem iuraque gentium esse dicens, legatum vllum (ac 〈◊〉 Papae) ad supplicium traderc; legationem tamen admittere recusauit ne Regem offenderer, & legatum quam 〈◊〉 è finibus suis di∣scederemandauit. Ex huius igitur vnius conatibus Rex dijudicās quaenam esset voluntas caetcrorum per regnum suum 〈◊〉, sacile inductus est, vt eorum quilibet peccasset, vltimo in cos supplicio animadvertero, quo simul hostes certissimos è medio tolleret & reliquos eorum poenâ con∣territos faciliùs in officio contineret. Octobris 12. Regina cum partus difficultate diu luctata, in lucem edidit, qui post patrem regnauir, Edwordum, sed cx vtcro matris* excisùm, cum alterutri, aut parturienti nempe aut par∣tui necessariò pereundum compertum esset. Illa igitur biduo tantum superstes eiusdom mensis 14. ab hac luce 〈◊〉, & 12. Nouembris Windesorae in medio chori cum magnâ pompâ sepulta est, huiusinodi Epitaphio ho∣nestata:

Phoenix Ianaiacet, nato Phaenice, dolendum, Secula Phoenices nulla tulisse 〈◊〉.

Octobris 18. Edwardus praedictus Walliae Princeps, Dux Cornubiae & Cestriae Comes creatus est: atque cum illo Ed∣wardus Page  118 Seimerus Reginae defunctae frater, Baro de Bello [ 1537] Campo ac Hertfordiae Comes, quem honorem (non item cae∣teros* postea adeptos) Edwardo filio etiamnum viventi reli∣quit. Gulielmus quoque Fitz-william summus Angliae Tha∣lassiarcha aut (vt loquimur) Admirallius Suthantoniae Co∣mes* renuntiatus. Tunc etiam honorum (quos postea sum∣mos gesserunt) viam ingressisunt, Gulielmus Pawlettus & Io∣hannes* Russellus, Regiae familiae hic contrarotulator (ut appella∣mus) ille Thesaurarius constituti & principi à secretis; quorum alter ad summum Angliae Thesaurariatum & Wintoniae Mar∣chionatum, alter ad Comitis Bedfordiensis honorem posteà conscendit. Ac Russellus quidem ad Franciscum filium anno 1554. moriens Comitatum transmisit, eum nempe qui senex egregiè pius ac (in pauperes praesertim) munificus, sub ipsum mortis articulum Franciscum filium à Scoto quodam inter∣fectum amisit 1587. Edwardi qui hodiè floret patrem, ac Gu∣lielmum, quem Rex Iacobus Baronem Russellium nuper cre∣avit fratrem. Pawlettus autem ad extremam senectutem & decrepitam aetatem longissimam vitam producens, Gulielmum è Gulielmo filio nepotem successorem habuit, qui non ita pri∣dem extinctus, Gulielmum filium reliquit, Wintoniae moder∣num & Angliae tunctemporis vnicum Marchionem. Iam ve∣ro ut hunc annum concludam tot mortibus funestum, alia ad∣huc memoranda est. Thomas Havardus Norfolciae Ducis fra∣ter natu minimus, ante menses 15. incarceratus, quòd Rege in∣consulto Margaretam (eius ex sorore Margareta per Angusiae Comitem Archibaldum Duglassium neptim) despondisset: primo die Novembris ingenti Britanniae nostrae bono, in tur∣re Londinensi morbo extinctus est: hanc namque Margare∣tam, posteà duxit Matthaeus Leviniae Comes, & ex ea suscepit Henricum, Iacobi nostri totius Britanniae inclyti & potentissi∣mi Monarchae genitorem.

ANNO CHRISTI 1538. REG. 30.

SVPERSTITIOSVM imaginum abusum vero cultui di∣vino* multum officere, iam tandem post tot secula deprehen∣sum. Principi, cui, pi etate, praesertim quaestuosa nil melius vi∣sum, Page  119 offendicula huiusmo di tolli placuite medio: eóquemagis, [ 1538] quòd ex huiusmodi reformatione ingentem pecuniae vim cor∣radi posse animadverteret. Ad imagines quasdam celebriores, & mortuorum quorundam, quos sinctos existirnabant, tumu∣los, ab vltimis regni finibus & exteris nonnunquam nationi∣bus mortales plurimi religionis ergô commeabant: donaria afferentes, vnde non solum Monachis & sacerdotibus ibidem missificantibus de victu abundè provisum est, sed opum etiam & rerum pretiosarum copia incredibilis congesta. Thomae Cantuariensi quondam Archiepiscopo in Metropolitanâ ibi∣dem* Mausoleum extructum erat auro solido coopertum & donarijs immensi pretij onustum. Cernebantur ibi viniones, gemmae, monilia, & magni ponderis torques aurei à peregri∣nantibus appensi ad sanctitumulum exornandum: qui nunc iussu regio dirutus, ossa hominis integra ostendit, cum crani∣um 〈◊〉 cuius osculandum à multis iam annis soliti essent Monachi advenis porrigere, Martyris sui illud esse perperam dictitantes. Ex Monumenti illius spolijs duae arcae repletae sunt, tam capaces, ut singulis efferendis vix octo robusti homines sufficerent, cum auro vilius nihil inde exportaretur. Inter cae∣tera vero celebratur praecipuè ingentis pretij gemma, quam Regalem Franciae appellabant, quod Ludovicus VII. Gallo∣rum Rex 〈◊〉 peregrinatum veniens, anno 1179. dono eam ob∣tulisset, simul cum seypho aureo magni ponderis; quo etiam tempore centum vini dolia Monachis illius Fcclesiae annuatim pendenda concessit. Gemmam praedictam annulo insertam Rex plurimi postea aestimavit & in pollice gestare solitus est.* Mausolei huius magnificentiam praedicavit magnopere Eras∣mus in colloquijs famil. & alibi, quemadmodum etiam delu∣bti quod Mariae virginis statuam habebat tantopere celeòratam Walsinghamiae: nam vtrumquevidit (vt constat) & admira∣tus* est. Inde porro quicquid alicuius erat pretij ablatum, sicut alibi in locis permultis quo peregrinationes institui solebant, & statuae ossaque mortuorum, quae scandali aut superstitionis causa extitissent, combusta. Inter caeteras verò statuas ad ig∣nem* damnatas, vna CHRISTI crucifixi fuisse fertur, in Wallia Aquilonari, Darvell Gatharen ab incolis nuncupata, de qua nescio quo modo iam olim vaticinium circumferebatur, Page  120 futurum aliquando, vt integram sylvam incendio absumeret. [ 1538] Tunc verò temporis evenit forte fortuna, ut Monachus qui∣dam Franciscanus Forrestus nomine (quod 〈◊〉 vernacula* sylvam sonat vel sakum) proptereà quod Regem Ecclesiae An∣glicanae caput non esse clandestinis susurris enuntiasset, quan∣quam praestito iam antea sacramento id ipsum 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, ad mortem tanquam laesae Maiestatis ac 〈◊〉 simul re∣us damnaretur. Is igitur in patibulum funibus lublatus & pendens supra hanc statuam, ca 〈◊〉 vivus combustus est, & sic fidem 〈◊〉 suâ morte impleuit. Ingens erat pecuniae summa quam ex coenobiorum & ecclesiarum spolijs supra∣dictis Rex collegerat. 〈◊〉 vero quod male parta & per iniu∣riam ab ecclesia erepta cito fuerint dilapsa, sive quod maiori adhuc munimento sibi opus esse arbitrar etur adversus belli quod ingruere suspicabatur impetum, & sumptus eius sustimen∣dos: ijs non contentus quae ante acceperat, in caeterorum, quae adhuc intacta manserunt, coenobiorum opes oculos coniecit, & non expectato parliamenti decreto, ad nobilissima totius Regni Monasteria manus admovit. Illud nempe quod primum à Saxonibus ad fidem Christianam conversis Cantuariae fuerat* constructum & S. Augustino Anglorum Apostolo dicatum, quiibi etiam sepultus 〈◊〉, has inquam fidei Christianae a∣pud gentem nostram primitias (Saxonicam dico, nam Bri∣tanniab ipsis Apostolorum fontibus longe purioris doctrinae 〈◊〉, quam quas invexit Augustinus, hauserant) invasit, mo∣nachos eiecit non audentes reniti, & fortunas eorum partim fisco addixit, partiminter aulicos fuos distribuit. Eandem porro aleam 〈◊〉 quod de Bello nominatur & a Gulielmo* Normanno conditum est in 〈◊〉 ipso loco, quo 〈◊〉 Sax∣onici generis Regem 〈◊〉 praelio devictum occiderat, ade∣óque sibi & postens suis regnum asseruisset: ut de caeteris mi∣nus subeat mirari, quae cadem tempestate eversa sunt, Merto∣nensi in Surreia, Stratfondensi in Sussexia, Lewensi in Sussexia,* ac Londini Carthusianorum, Dominicanorum, Franciscano∣rum & Mendicantium. Eodem deinde tempore edicta propo∣sita sunt, quibus, in rebus ecclesiasticis multa decemebantur innovanda, & hoc in primis 〈◊〉〈◊〉, utsacrorum* Bibliorum codex in linguam Anglicanam conversus, in eccle∣sijs Page  121 vbique asservaretur, omnibus qui id cuperent perlegendus. [ 1538] Maiorum superstitioni addictiores haec male habuerunt, ac inter alios 〈◊〉 Hearicum Cortineum Exoniae Marchionem,* Henricum Baronem Montacutensem Cardinalis Poli fratrem, ac Edwardum Nevilium equitem. Nam quinto die Novem∣bris in arcem Londinensem detrusi sunt, postquam cos apud Regem detulisset Galsridus Poli frater, quasi consilia cum Po∣lo Cardinale miscuissent, & omnes in perniciem Regis con∣iurassent: cuius delicti rei facti, tertio lanuarij sequentisontes adiudicati & ad mortem damnati, nonóque deinde eiusdem meosis vltimo supplicio affecti sunt, securi percussi. Quo eti∣am tempore sacerdotes duo, Croftus & Collenus ac Hollandus quidem nauta, quasi eiusdem criminis cum illis participes, suspensi aliquantulum ad patibulum, ac 〈◊〉 incisa reste spirantes adhuc & sentientes exenterati & in 4. partes dissecti* sunt, poenam sic luentes, pro more gentis nostrae proditoribus debitam. Erat Cortineus genere natus nobilissimo, 〈◊〉 ab Hugone Cortineo 〈◊〉 stemma 〈◊〉, qui Regio Francorum sanguine ortus, Devoniae Comes ab Edw. 〈◊〉. an∣teannos 300. renunciatus est. Materno tamen ortu clarior, ex Catharina Edwardi quarti Regis filia prognatus fertur, Eli∣zabethae nempe sorore quae Henricum Regem peperit. Prin∣cipis itaque consobrinus, gratia apud illum, opibus item & potentia diù floruit. Accidit verò ut tumultuantibus nuper seditiosis in agro Eboracensi, magna vsus celeritate accurreret ille Regi laturus auxilium, aliquot millenos secum 〈◊〉 virorum strenuorum, & armis optime 〈◊〉. Tanta potentia in homine à Regio sanguine non alieno, adeò suspe∣ctum eum Principi reddidisse creditur, vt oblatam ansam li∣benter arripuerit, clarissimum nobilissimúmque virum interi∣mendi. Mense interim Novembris de Iohanne Lambeito homi∣ne* egregiè docto & pio iudicium institutum est, ipso Rege pro Tribunali praesidente. 〈◊〉 insimulatus coram 〈◊〉, ad Regem provocavit, qui metuens ne plane Luthe∣ranus haberetur, occasionem avidè arripuit omnibus testatum faciendi, in causa Religionis quam longè aliter affectus fuerit, ac vulgo persuasum 〈◊〉. Quamobrem convocatis Episopis & proceribus Regni quotquot adesse commodè poterant, in Page  122 magnâ illâ 〈◊〉 Westmonasteriensi pegmata 〈◊〉 curavit, [ 1538] ut 〈◊〉〈◊〉 populi numerus vel audirevel spectare posset quae dicenda aut gerenda essent. Regi à dextra 〈◊〉 Episcopi, & pone tergum corum Iudices Regni ac Iurisconsultorum Principes, à sinistrâ verò summi proceres, & post 〈◊〉〈◊〉. Adducto coram illis reo, Dayus Cicestrensis Episco∣pusiussus 〈◊〉 Rege huiusce congressus causam exposuit, 〈◊〉 dicens haereticae pravitatis accusatum, ab Episcopo suo ad Regem provocasse, quasi 〈◊〉 aequiorem cum futurum contideret, quam Episcopum. Inde sibi compertum, hand ab∣horrere a veritate (quod 〈◊〉 admonentibus 〈◊〉 hacte∣nus crediderae) persuasum vulgo, Religionem à maioribus ac∣ceptam sibi cordi non esse, novorúmque dogmatum per Ger∣maniam inventoribus aurem atque adeò fidem adhibuisse. Tyrannidem certe Pontificiam maioribus gravem, sibi verò iugum amplius non tolerandum, libenter 〈◊〉〈◊〉: Mona∣chos 〈◊〉 tanquam fucos ex favis expulisse: Imaginum cul∣tumIdololatricum 〈◊〉, verbum DEI (quod Pontificio∣rum technae hactenus occultarant ne fraudes suae deprehende∣rentur) omnibus iam subditis communicandum curasse: & alia fortassis nonnulla minoris momenti in ecclesia immutasse, quae nemo non palam iniquissimus ingenti ecclesiae rei 〈◊〉 bono 〈◊〉 negaverit. At enim alia deinceps om∣nia inconcussa se vivo permansura in ecclesia, firmiter apud se decretum, eiusque specimen modo se coram omnibus libenter editurum. Cupere sese ut reus renuntiatis erroribus in gremi∣um ecclesiae reduci se patiatur: 〈◊〉 partim in finem, par∣tim etiam ne cuiusquam sanguinem sitire videatur, pro cle∣mentia sua curasse Regem, ut adessent hi viri gravissimi doctis∣simique (Fpiscopos designans) qui rationum vi & 〈◊〉 errantem quantumvis renitentem in caulem ecclesiae vel invitum reverti cogerent. Quod si 〈◊〉 in proposito nul∣lis se suasionibus sineret permoveri, curaturum, ut istius suppli∣cium omnibus sit documento, quid ab illo tales speràre debe∣ant, ac iudicibus inprimis ac magistratibus exemplo, quid ip∣sos in similibus causis facere velit. Postquam haec ille pluri∣bus 〈◊〉, quid Lambertus existimaret de praesentia cor∣poris CHRISTI in Eucharistia ab ipso Rege quaesitum, & Page  123 cùm parum grata responderet, argumentis & rationibus res [ 1539] geri coepta, tanquam non iudicium pro tribunali, sed disputa∣tio in scholis instituta fuisset. Quinque totas horas 〈◊〉 est, initium faciente Rege, deinde Archiepiscopo Cran∣mero & nouem alijs Episcopis vnum Lambertum acriter pre∣mentibus. Cum nihil hâc ratione proficerent, imò nec minis & terroribus quibus constantiam viri imminuere 〈◊〉: Crom wellus iubente Rege sententiam tulit, qua igne creman∣dus decernebatur, id quod post diem vnum aut alterum factum est, illo adeo imperterrito permanente, vt neque tunc temporis pauoris vllum signum ediderit, & ad supplicium deducendus, cum quibusdam (qua pertransibat forte convi∣vantibus) discumbere non recusarit, ac hilariter cibum su∣mere, quasi ad venationem potiùs quàm ad mortem pro∣fecturus.

ANNO CHRISTI 1539. REG. 31.

EIVSDEM criminis cum Cortinaeo & Montacuto reus* adiudicatus Nicolaus Caraeus, ordinis Georgiani eques, & equorum regiorum praefectus, Martij die tertio securi per∣cussus est. Et Aprilis 28. Parliamentum inchoatum, in quo Margareta posimater Sarisburiae Comitissa Edw. IIII. Regis per Georgium fratrem Clarentiae Ducem neptis, hostis decla∣rata est, & inaudita ad montem damnata, cum que illâ 〈◊〉 filius eius, Gertrudis 〈◊〉〈◊〉 relicta, A∣drianus 〈◊〉, & Thomas Dinglaeus equites, ac alij deinde 〈◊〉, Dinglaeus & Fortescu 10, die 〈◊〉 capite plexi, & Margarcta septuagenaria 〈◊〉 postea. In eodem porro Par∣liamento* potestas Regi data est Episcopatus nouos in oppor∣tunis Regni locis statuendi, cuius rei vt facultatem haberet, aliaque nonnulla haud minus speciosa perficiendi, non solum ratum habitum est quicquid nuper factum 〈◊〉 de 〈◊〉, quae à possessoribus siue inuitis siue volentibus in manus certe Regis 〈◊〉 tradita fuerant; sed 〈◊〉 etiam omnium quae 〈◊〉 tradenda essent ius & integra dispositio ipsi soli confir∣mata est. Quod postquàm publicè innotuit: multi flagitiorū sibi conscij, aut gratiam Regis aucupantes, coenobia sua vix pe∣tenti Page  124 ipsi vltro obtulerunt. Ac inter primos quidem Abbas [ 1539] & Monachorum coetus sancti Albani, (quorum praefectus* totius Angliae Protoabbas sicuti D. Albanus Britanniae nostrae Protomartyr censebatur: Hadriano quarto Pap. huius honoris authore huic coenobio, quod patrem habuerit quandoque qui Monachus ibi magnam vitae partem transegerit) Mo∣nasterium opulentissimum in margine situm Verolamij mag∣nae quondam & vetustae ciuitatis, deserunt, Aulicisque spoli∣andum reliquerunt. Idem postea ab alijs factum est quam plurimis, paucis ea constantia praeditis, vt auderent suo iuri adhaerere. Qui bona conscientia freti, nec spe nec minis & * terroribus, nec pollicitationibus praemijsve induci poterant, vt ecclesiae bona suae fidei commissa sacrilegorum auiditati derelinquerent, soli tres inuenti sunt coenobiorum praefecti, aut si mauis Abbates, Ioannes videlicet Colocestrensis in Es∣sexia siti: Hugo Farindonius, eius quod in locum sepulturae Redingae construxerat Rex Henricus primus, & Richardus Whitingus Glastoniensis, Glastoniensis inquam, inter nobi∣lissima* antiquissimaque totius Europae Monasteria numerandl: quippe à Iosepho ab Arimathea primum conditi (sic fertur) qui CHRISTI Domini corpus sepeliuit, & ibi postea sepultus dicitur, vbi praeter aliquot Reges Saxonicos tumulatus iacuit Famigeratissimus ille Arthurus, qui si praeconem nactus fuisset virtutibus suis dignum, inter hero∣um veterum clarissimos emicuisset. His igitur omnibus (cum alia ratio non occurreret cupita praeda potiundi) im∣peratum, vt sine mora, Regem, ecclesiae Anglicanae caput iu∣ramento confirmarent: atque detrectantes, tanquam per∣duelliones, ob laesam Maiestatem ad mortem damnantur. Et Bechius quidem Colocestriae suspensus est, sicut Redingae Farindonius, vnà cum duobus sacerdotibus Ruggo & O∣niono. Whitingus autem, homo & annosus, & ab aetate he∣betior, se vix sentiens damnatum, à loco iudicij (quod Welliae institutum est in aula Episcopali, 4. ca milliaribus à Glastonia distat) rediens, cum Monasterium suum se repetere speraret, abreptus fertur derepente ad cacumen Torrae mon∣tis qui Glastoniae imminet, & vnde in subiectam circum∣quaque Regionem longe lateque prospectus patet. Ibi ne Page  125 spatio quidem dato ecclesiae suae valedicendi, quod efflagita∣bat [ 1539] miserè, in patibulo ad id erecto suspensus interijt: non sine inuida quorundam quibus id negotij demandatum fuit, de qui∣bus optimè meritus 〈◊〉 ferebatur. Cum illo eodem & loco & tempore duo Monachiidem supplicium subierunt, mise∣ro quiseni talis pertinaciae suasores credebantur, Rogerus Iacobl & Ioannes Thornus. Singulorum corporibus iam exanimatis capita amputata, & trunci in quatuor partes dissecti sunt, quo ad portas oppidorum aut alia loca celebriora suspenderen∣tur. Paucorum poena adeò caeteros omnes conterruit, vt ma∣nus mox singuli dederint, & coenobia sua résque omnes 〈◊〉 voluntati permiserint. Numerum eorum quae tum concide∣runt non erit facilè inire. Praecipuorum & quorum Abbates in consessu Parliamentario locum habebant inter proceres, ecce nomina in Catalogo sequenti.

S. Petri 〈◊〉 Westmonasteriū.De Bello.
S. Albani.Winchcombensis.*
S. Edmundi de Buria.Hidensis iuxta Wintoniam.
S. Benedicti de Hulma.Cirecestrensis.
Berdneien:Walthamensis.
Salopiensis.Malmsburiensis.
Crowlandensis,Thorneyensis.
AbendonensisS. Augustini Cantuariae.
Eveshamensis.Selbeyensis.
Glocestrensis.Petroburgensis.
Ramseyensis.S. loan. Colocestr.
B. Mariae Eborac.Couentrensis.
Teukesburiensis.Tavestokensis.
Redingensis.

Tot hominum, & Doctorum plerumque & sapientum, in summo regni concilio iacturam, vt aliquo modo Rex 〈◊〉: simul vt ex tanta praeda si non decimam partem Her∣culi, at aliquam tamen DEO consecraret: ld quod ab initio pollicitus fuerat, nouos aliquot Episcopatus constituit. Vnum videlicet Westmonasterij, quod ciuitas est Londino adeo vi∣cina Page  126 vt perpetua domorum serie ipsi coniuncta, suburbio∣rum [ 1539] pars iure possit censeri. Hîc Regiarum praecipua sita est: 〈◊〉 summa Angliae tribunalia, hîc deinde basilica visitur mag∣nificentissima, in qua Regum nostrorum plerique tumulantur, prout etiam summorum procerum & nobilium, vt in vniuer∣so mundo templum vix reperiri credam, tot tam splendidis & sumptuosis defunctorum monumentis spectabile. Alium* deinde placuit in celeberrima Oxoniensi Academia collo∣care, in ipso nimirum Collegio per Wolsaeum Cardinalem* aedificato. Alium item Petroburgi, Bristoliae, Cestriae atque Glocestriae alios. In hodiernum vsque diem haec ordinatio vim obtinet, nisi quod Westmonasterium ad primam institu∣tionem à Maria Regina revocatum & Benedictinis Mona∣chis rursus repletum est, quos Elizabetha soror eiecit, Epi∣scopalibus praedijs ad scholasticorum alimoniam aliosque pios vsus concessis. Porro cum veterum Ecclesiarum Cathe∣dralium multae à solis Monachis possiderentur, non est vi∣sum his quicquam eripere: Monachi duntaxat facessere iussi, & Canonici pro illis substituti, quemadmodum etiam in se∣dibus quas nuper constitutas diximus. Ecclesiae autem quae Praebendarios & Canonicos ab initio aluerint, quae nouae vt appellamus fundationis censeantur, haec breuis tabella de∣monstrabit.

Canonicos & praebenda∣rios* habebant antiquitùs.Has ecclesias monachi insedêruntNouae sedes vbi olim monasteria.
In Anglia.In Wallia.
Eboracum.
Londinum.
Lincolnia.Meneviasiue
Sarisburia.S. Dauidis.
〈◊〉.〈◊〉.
〈◊〉.Bangora.
〈◊〉.S. Assapbi.
〈◊〉.
Cicestria.
〈◊〉.
〈◊〉.〈◊〉.
Eliensem.Glocestria.
〈◊〉.〈◊〉.
〈◊〉.〈◊〉.
〈◊〉.Bristolia.
〈◊〉.
〈◊〉.

Page  127

Sic Episcopales 〈◊〉 in 〈◊〉〈◊〉〈◊〉〈◊〉 [ 1539] 26. In harum singulis Archidiaconi habentur, praebendarij, alijque ministri, prout etiam Decanus, qui caeteris omnibus praeest, nisi in Menevensi & Landavensi ecclesijs, quarum hanc regit Archidiaconus, illam vero Praecentor. His enimvero rebus constitutis, Rex 〈◊〉 sollicitus ne ab 〈◊〉 Reli∣gione* discessisse videretur, aduersus nouorum dogmatum de∣fensores grauiter coepit intonare, atque adeo Parliamento author 〈◊〉, multum renitente Cranmero, legem in hanc ferme 〈◊〉 sanciendi.

  • 1 Si quis veram & realem praesentiam corporis CHRISTI in Eucharistia negaverit, aut panis & vini substantiam asse∣rueritremanere postquam sacerdos verba consecrationis pro∣tulerit, vt haereticus comburitor.
  • 2 Si quis Eucharistiam in vna specie recte non administrari dixerit:
  • 3 Aut sacerdoti post sacros ordines susceptos vxorem ducere licere, multóquemagis si ordinatus quisquam vxorem 〈◊〉:
  • 4 Aut vota castitatis post maturam deliberationem suscepta, non esseseruanda:
  • 5 Aut missam privatam in ecclesia Anglicana vel alibi non celebrandam.
  • 6 Aut deni{que} non expedire peccatorum ad sacerdotem 〈◊〉 quam auricularem vocamus: vt sceleratus & flagitiosus vita indignus, suspenditor. Lex ista plane Draconia innumeris mortalibus fuit exitio, multis{que} alijs qui iam antea reformationem, plenis (quod aiunt) buccis vbique suade∣bant, os obstruxit, vt posthac ne verbum quidem mutire ausi fuerint, Inter alios vero Hugo Latimerus & Nic, Schaxtonus,* Sarisburiensis iste, ille Wigorniensis Episcopus, vt secum (quod aiunt) habitarent, Episcopatu se Parliamento vix∣dum finito (Iulij videlicet primo) vno 〈◊〉 die ambo abdicarunt. Ac Latimerus quidem (qui sicut nunc Episco∣patum* eumque opulentum, ita postea vitam pro conscientiae libertate deposuit, sub Regina Maria crudeliter combustus) quo tempore vestem Episcopalem postremo exuit, homo le∣pidus, saltu dicitur leviusculo se loco 〈◊〉 mouisse, & Page  128 voce memorabili exclamasse, Quàm nune mihi videor 〈◊〉 [ 1540] & leuis, postquam oneris tantum ab 〈◊〉 meis ex∣cussi. Caeterùm ve ad huius anni 〈◊〉 properemus,* Septembri mense 〈◊〉〈◊〉 principes aliquot Germani, ac illustres quidem, Fridericus Saxoniae elector, Fridericus item alius Bauariae Dux, Otto Henricus 〈◊〉 Rheni, & Cancellarius Gulielmi Cliuiae Ducis, cum 〈◊〉 non∣nullis; qui postquam per octo dies epulis magnificis ac 〈◊〉 regalibus accepti fuissent, venationibus item & alijs volup∣tatibus se oblectassent: negotio ob quod venerunt secun∣dum animi sententiam confecto, domum versus iter institu∣erunt. Aduentus causa non alia fuit, quam vt 〈◊〉 inter Regem & Annam Cliuensis sororem conciliarent. Earum praecipuus inter nostros suasor Cromwellus extitit, nusquam* dicens aduersus Papales machinas firmum reperiri fidumque praesidium, nisi inter cos, qui tyrannidis pontificiae secum aequè pertaesi, eiusdem 〈◊〉 iugum 〈◊〉. `Quod consilium haud dubiè saluberrimum, consultori tamen exitio 〈◊〉 creditur. Hoc anno Margareta Scotiae Regina, 〈◊〉 nostrisoror, diem suum obijt, & sepulta est ad Carthusianos in oppido S. Ioannis prope tumulum Iacobi primi Regis.

ANNO DOMINI 1534. REGN. 26.

PRIDIE Calendas Ianuarij Doueriae appulit Anna prae∣dicta* regio thoro 〈◊〉, vnde Grenouicum tertio post die perueniens, magna cum pompa excepta est, & Regi in festo Epiphaniae legitimo iuncta connubio. Martij duodecimo Henricus Bouchierus Essexiae Comes & Comitum Angliae antiquissimus, ab equo ferociori quem domare nitebatur de∣iectus, gulam fregit: cuius morte hereditas ad filiam eius de∣uoluta est, & illa sine prole decedente, ad Deuereuxios, qui co nomine per Elizabetham Reginam Comitatus Essexiensis* honore postea sunt ornati, quo & hodie potiuntur. Inter ea vero Cromwellus (qui apud Regem primum gratiae locum adhuc tenebat,) 18. Aprilis Essexiae Comes creatus est. Ecce vero 〈◊〉 humanarum fragilitatem: lste, cuius foelicitatem omnes 〈◊〉, plurimi inuisam habebant, quod ab in∣fimo Page  129 loco ad honorum summorum apicem in pauco∣rum [ 1540] annorum curriculo conscendisset: subito, & nihil minus expectans, in ipso regiorum consiliorum consessu comprehenditur, atque in carcerem conijcitur, vnde nun∣quam, donec ad vltimum 〈◊〉 subeundum emissus est. Nam in ipso Parliamento iam Aprilis 12. conuo∣cato, Maicstatis 〈◊〉 simul ac 〈◊〉 accusatus, at lata lege inauditus 〈◊〉 est: tumque 28. Iulij, postquam comprehensus fuerat nondum 〈◊〉 die transacto, securi publice percussus. Si quis iam miratus, quod amicum Rex & intimum familiarem, 〈◊〉 paucis antea mensibus in summo procerum ordine collocarat, cuiusque opera & 〈◊〉 tam diu vsus fuerit, non solum 〈◊〉 derepente, sed è medio tollendum curarit, tantae tamque repentinae mutationis cau∣sam quaerere perseuerarit: Pontificios audiet dicentes, non temere hanc cladem aut sortuito accidisse, sed diuinitùs im∣missam, in poenam sacrilegij, cuius author Regi ferebatur, 〈◊〉〈◊〉. Et non desunt sane homines docti pijque, qui quanquam inficias non 〈◊〉, otiosos & ventri deditos 〈◊〉 ex his latibulis vtiliter excitatos, & superstitiones quibus cultus diuinus inquinatus est optimè 〈◊〉: tamen 〈◊〉 tot tamque magnificas 〈◊〉 vt in ijs DEVS colere∣tur a maioribus conditas, à fundamentis destruxerint: quod 〈◊〉 ecclesiasticarum tantam vim interuerterint, & priuatis vsibus addixerint: quodque locum plane nullum reliquerint vbi Monasticam vitam secundum exemplum antiquorum patrum 〈◊〉 transigere volentes quietè degerent, à mundanis occupationibus 〈◊〉, & siue scriptioni, siue contemplati∣oni (homines ad res administrandas siue publicas siue 〈◊〉 minus apti, quales multi reperiuntur) toti incumberent, adeo profecto non probant, vt ob ista vtrique DEVM mul∣to minus propitium extitisse sibi persuasissimum esse 〈◊〉. Enimuero Sleydanus (cui Foxus noster assentitur) à scopo fortassis haud longè aberrans, propiorem huiusce 〈◊〉 dis causam exquirens, huiusmodi adducit. His ferè diebus (inquit) Angliae Rex, Tho. Cromwellum, quem ex infimo loco perduxe∣rat ad summam dignitatem, capite plectit, & Annam Cliuen∣sem repudiat, & Catharinam Hauardam 〈◊〉 ducis e Page  130 fratre neptim in matrimonium ducit. Cromwellus fuerat sua∣sor [ 1540] connubij Clivensis. Cum autem Rex Havardam post a∣damaret, impulsus ab ea fuisse putatur, ut Cromwellus, quem* suis illa rebus obstare iudicabat, e medio tolleretur. Nunc igi∣tur ad narrandum tempus esse videtur quomodo Regina nuper ducta 〈◊〉 est. Postquam 6. menses in hoc essent con∣iugio transacti, & nemo 〈◊〉 scrupulum 〈◊〉 firmum id esset necne, Rex 〈◊〉 & Regina vbique laeti amoris mutui plurima quotidiè ederent testimonia: lunij vicesimo Reginae 〈◊〉 est, Londino (ubi tum propter 〈◊〉 Rex morabatur) Richmondiam secedat, locum scilicet & salubriorem & amoeniorem multo quam is vbi antea degebat. Paucis verotum posteà diebus, Procerum quidam ad secun∣dum sive inferiorem Parliamenti senatum 〈◊〉 (nam duo sunt, quorum alter ex proceribus constat ecelesiasticis & secu∣laribus, 〈◊〉 nimirum, ac deinde Ducibus, Marchioni∣bus, Comitibus, Vicecomitibus & Baronibus, alter verò ex certis viris per singulas provincias & civitates hinc inde de∣lectis) rationes adferentes, ex quibus demonstrabant, invali∣dum esse Regis cum Clivensi matrimonium, vt vtrique liceat pro 〈◊〉 novum inire. Atque hae rationes ad ecclesiasticam Synodum tum congregatam similiter delatae, omnium consen∣su approbatae sunt. 〈◊〉 ab universis ordinibus con∣sentiente etiam Regina (〈◊〉〈◊〉 id expresserit, siue sponte fecerit, non habeo pronuntiare) lex lata est, in qua irritum id matrimonium & viribus cassum pronuntiatum. 〈◊〉 fuerint rationes praedictae non 〈◊〉 pro certo affirmare. Sunt qui dicant vitium corporis mulieri 〈◊〉, quod eo probabilius videtur, quia in literis quibus illa Parliamenti iu∣dicio & ordinationise submisit, à Regese nunquam 〈◊〉 cognitam asseverat. 〈◊〉 fuerit, in ordinem redacta, priva∣tam vitam multos egit annos, & cum non sustineret tali affecta ignominia ad suos reverti, in agris sibi assignatis diù vixit, à Rege semper habita benignè, ac lulij 15. 1557. defuncta, Westmona∣sterij ad 〈◊〉 latus presbyterij in tumulo nondum absoluto condita est. 〈◊〉 Rex Synodi & ordinum decreto vixdum* perfecto, sydere haud magis fausto quàm priores, quintá duxit uxorem, Cath. nempe Havardam, Norfolciae Ducis ex Ed∣mundo Page  131 fratre neptim. Quando suerint nuptiae celebratae non [ 1540] liquet, sed Augusti octavo Regijs ornamentis indutam in pub∣licum Catharinam processisse, constat. Qui reformationi sa∣vebant, hoc Reginae casu audito, animum magnopere despon∣debant: existimantes (nec sine 〈◊〉) dissidium inde cum Ger∣manis Principibus oriturum, ut iam posthac Regi necessum sit futurum, illorum praesidio niti, quibus noster à Pontificijs dis∣cessus cordi non erat. At Rex in coepto curriculo eodem ad∣huc tenore 〈◊〉, quicquid vspiam opponeretur proster∣nens: non solum Anabaptistas tres Maij tertio comburi per∣misit Londini, sed multos nostrae Religionis professores, pas∣sim per diversa regni loca ignibus tradidit, quod sex articulos non probarent quos in Parliamento superioris anni proposi∣tos diximus. Inter caeteros verò praecipuè eminebant tres* Theologi: Ro. Barnus Doctor, Tho. Gerardus & Gul. Iero∣nymus Baccalaurei, qui lata lege inauditi in Parliamento hae∣reseos damnati, ac ergastulo educti, Iulij trigesimoprimo igne statim crudeliter absumpti sunt. Eodem porrò & tempore & loco, videlicet in foro quod Smithfieldia dicitur Londini, tres alij suspensi, Theologi similiter & Doctores, quod Regem Ec∣clesiae Anglicanae caput 〈◊〉 agnoscere: Edw. Powellus, Tho. Ablius, & Richar. Fetherstonus: adeo mirantibus non sine causà spectatorum permultis, vt exclamasse dicatur Gallus quidam, latinis verbis, hac voce vsus, DEVS bone quomo∣do hic vivunt gentes? suspenduntur 〈◊〉, comburuntur* Antipapistae. Sed quarto deinde Augusti VII. alij, monachis∣mi acres defensores (quo crimine nullum iam aliud capitalius 〈◊〉) lata lege in Parliamento damnati, suspensi sunt: Lauren∣tius Cocus Dancastrensis coenobij Prior, & sex alij. Hoc eti∣am* anno, sed eodem cum Cromwello die, crimen quoddam non nominandum capite luit Hungerfor dius Baro, impatien∣ter adeo 〈◊〉 calamitatem ferens, ut multis mentis vix compos videretur, cum qui concomitabatur Cromwellus, impavidè constantissim équesupplicium pertulerit.

Page  132

ANNO CHRISTI 1541. REG. 33. [ 1541]

IN agro Eboracensi, non ita pridem sopitum seditionis incen∣dium,* iam rursus mense Aprili coepit e favillis erumpere. 〈◊〉 multatisinc ntoribus; momento levi id oppreslum est. Coniuratorum 14. vltimo supplicio affecti; Leus videlicet quidam homo 〈◊〉, Thorntonus plebeius, & Tattersallus pannorum opifex, 〈◊〉: Iohannes vero Nevilius eques au∣ratus, ac cum 〈◊〉 plus minus 10. alij, Eboraci. Maij 27. Mar∣gareta 〈◊〉〈◊〉, quam ad mortem 〈◊〉 an∣te biennium retulimus, in 〈◊〉 Londinensis curi percussa est. Iunij 25. Leonardus Graius Hiberniae modo Prorex consimile 〈◊〉 publice subijt, in loco nimirum qui Towerhill appellatur, quasi dicas, collis iuxta arcem. Huic pater 〈◊〉 Grai∣us Marchio Dorsetius, Regis propinquus, & ipse vir 〈◊〉 in bello vtilissimam 〈◊〉 operam 〈◊〉 navaverat. Iam nihilo secius quod Giraldum 〈◊〉 nepotem suum,* Thomae ante 〈◊〉〈◊〉 tratrem. hostem iudi∣catum, captum 〈◊〉, 〈◊〉 to 〈◊〉 agros simultati∣bus indulgens devastasset, 〈◊〉 reus 〈◊〉 & damna∣tus, hoc modo vitam, sed non sine 〈◊〉 laude termina∣vit. Eodemmet 〈◊〉 die 〈◊〉〈◊〉 Baro Dacrius, 24.* annorum 〈◊〉, suspendio necatus est vnà cum alijs ali∣quot nobilibus, quod rixa inter eos alió sque fortè nonnullos oborta, à 〈◊〉 ad verbera progressi, in pugna plebeium quendam interemissent, multis vicem eius dolentibus, & quasi summo iure cum illo actum 〈◊〉, clementiam Regis magno∣perè 〈◊〉.

ANNO CHRISTI 1542. REG. 34.

SVB huius anni initium, Catharinae Reginae scortationes* soedae, in lucem prolatae ipsitandem exitio fuerunt. Nam in Parliamento 16. Ianuarij inchoato, lata lex est, in qua, non solum ipsa ad 〈◊〉〈◊〉, atque vna, Iana, quae uxor fuerat Vicecomitis Rupefortij (quaeque suo 〈◊〉, ne dicam calumnijs, & maritum suum, & sororem eius Annam Boleni∣am Page  133 Reginam perdidisse putatur) verum etiam duo alij, qui [ 1542] 〈◊〉 vltimo supplicio affecti fuerant, Franciscus Dira∣mus & Thomas Culpeperus, geminata damnatione, iustè pu∣niti iudicantur. Diramus eam (Havardam inquam) adhuc virginem vitiarat, & cum posteà in Hiberniam profectus, nel∣cio quid publici 〈◊〉 consequutus fuisset: ab ea iam Regi∣na 〈◊〉, domesticorum suorum numero ascriptus erat. Vtrum verò post reditum cum ea rem habuerit, haud liquet. Caeterum 〈◊〉, Rupesortia conciliante, multos cum Regina clandestinos 〈◊〉 habuisse arguebatur: ut de admisso stupro nullus 〈◊〉 dubitandi locus. Ob ista crimina in aream arcis Londinensis vnà cum 〈◊〉 12. Februarij deducta, ambae securi 〈◊〉 sunt. Diramus in 〈◊〉〈◊〉 10. die 〈◊〉 is fuerat suspensus, & Culpepero i∣bidem caput 〈◊〉. Ianuarij deinde 23. edictum pub∣licè propositum 〈◊〉, in quo iubentur omnes 〈◊〉 posthac* Regem, 〈◊〉 apellare, cum hactenus Hiberniae domino∣rum 〈◊〉〈◊〉 nostri vsi fuerint, non Regum. Ordines 〈◊〉 Hiberniae in Parliamento ibidem congregati, id nu∣per sanxerant, quod apud quosdam 〈◊〉 Domini nomen non perinde sanctum & verendum esse existimarent. Circa id 〈◊〉 tempus 〈◊〉 obijt Vicecomes Lislius, Edwardi* quarti Regis 〈◊〉 nothus, 〈◊〉 (ut ferebatur) repentino 〈◊〉 oque gaudio quasi suffocatus. Nam cum duo eius famuli, ob 〈◊〉 de Caletensi civitate Gallis prodenda anno supe∣riori mortefuissent mulctati; ipse etiam 〈◊〉 quasi hu∣iusce 〈◊〉〈◊〉 insimulatus, in carcerem (arcem nimirum Londinensem) coniectus fuerat. Cumque post di∣uturnum examen, liquidò constaret, insonti 〈◊〉 hu∣iusmodi iniustè 〈◊〉: placuit Regi 〈◊〉 ad illum Wriothsleum amanuensium Principem, aut (ut hodiè loqui∣mur) summum Secretarium, nuntiare iubens, exploratum se iam tandem habere quam immunis 〈◊〉 à scelere cuius argue∣retur, ac proinde iuberet bono esset animo, ac non solum illi∣co liberandum fidem faceret, sed avunculi charissimi & amici fidelissimi locum semper apud cum habiturum. Ista 〈◊〉 à Wriothsleo homine 〈◊〉 ingenti 〈◊〉 voluptate au∣divisset, & simul gemmam non minimi pretij 〈◊〉Page  134 Regiae arrhabonem accepisset: gaudio concepto impar, nulla [ 1542] alia aegritudine tentatus, nocte insequenti expiravit. Illo igi∣tur sic extincto, Iohannes Dudlaeus eques auratus, Vicecomi∣tis* Lislei dignitatem Martij 12. consequutus est, quam nimi∣rum haereditario iure ad se contendebat devolutam, quando∣quidem Arthuri vxor Elizabetha 〈◊〉 Graij Vicecomitis filia & haeres, mater sua extitisset, utpote Edmundo Dudlaeo Iudici fiscali 〈◊〉〈◊〉, quem huius Regis anno primo de∣capitatum diximus. Id eo 〈◊〉 commemorandum du∣xi, quod hic vir ad amplissimam dignitatem 〈◊〉 evadens, & potentiam maximam; sua tamen sobole quam propria mag∣nitudine foelicior videri potuisset, nisi filiorum egregiae indolis & formae iuvenum, alios paterna ambitio perdidisset, caeteros sine prole mascula (legitima saltem) decedentes, tantae familiae 〈◊〉 fuisset insequutus. Sed 〈◊〉 de rebus posteà. Vt interim in instituto cursu progrediamur, sub finem istius anni, Decembris nempe 13. excessit è vivis Iacobus quintus Scoto∣rum Rex, qui Regis nostri ex sorore nepos, semper tamen* amicitiam nostram Gallicae postponere visus est. Nam cum aliquot ab hinc annis, dum adhuc coelebs viveret, Henricus noster Mariam vnicam 〈◊〉 ipsi despondere non gravaretur, & totius Britanniae Regem post se 〈◊〉 spem 〈◊〉 si sine prole mascula 〈◊〉: ad Gallicas tamen uptias pro∣nior, primùm Galli filiam Magdalenam, ac ca post paucos di∣es morte sublata, Mariam Guisiam Longuillani Ducis viduam duxit 〈◊〉. Cumque nepotem visendi Rex cupidus, cordi si∣bifore significasset, vt Eboraci aut alibi loco aliquo opportuno congrederentur: ne hoc quidem potuit impetrare ab eo, qui longum & periculosum iter in Galliam haud invitatus posteà suscepit. Haec prima discordiarum semina, quae tandem in bel∣lum eruperunt, quanquam non magnum aut grave, Scoto ta∣men (ut casus tulit) sunestum & exitiale. Nam cum neque certa pax, nec bellum iam fuisset per annum vnum aut alterum, 〈◊〉 vtrobique passim abactis, neque tamen bello denunti∣ato: visum est tandem Norfolciae Ducem copijs praeficere, qui ferocientes Scotos reprimerent & res per limitem regni turba∣tas componerent. Nostros igitur in armis esse vt Scotus in∣audivisset: legatum ad Norfolcium misit, de belliiam inferendi Page  135 causis expostulatum: & interim, Georgium Gordonium cum [ 1542] mediocri manu ad regni limitem amandauit, vt incursionum licentiam inhiberet. Legatum retineri placuit, donec Bervi∣cum esset peruentum, ne de viribus & apparatu 〈◊〉 enuntiaret 〈◊〉: qui Octobris 21. 〈◊〉〈◊〉, vni∣uersam 〈◊〉 regionem 〈◊〉 sunt ad medium vsque Nouembris, vix vsquam hoste conspecto. Regem Sco∣torum ferunt pugnae cupidissimum & magnis copijs 〈◊〉, quo minus confligeret à nobilitate 〈◊〉, in quos ille, plenus irarum, multa sudit conuitia, imbelles & maioribus eos indignos compellans, ac subinde dictitans, quan do ab 〈◊〉 proditus esset, se cum sua familia quod 〈◊〉〈◊〉 facturum. Maxwellius igitur Baro, vt iracundiam eius ex parte leniret, promisit, si sibi decem tantum millia permitterentur, 〈◊〉 Soluaeum in Angliam se penetraturum, ibique cum copijs, nostris longe minoribus, nostrorum in Scotia populationes repensurum. Rex vero proceribus infensus, etsi Maxwellij po∣stulato annuere videbatur: Oliuero cuidam Sinclaro literas dedit 〈◊〉, quas in ipso reigerendae articulo promeret, in quibus nempe Oliuerus omnium copiarum Dux constitutus* erat. In Angliam 〈◊〉 profecti, quam primum à longe hostes in conspectu haberent (ij erant Thomas Bartonus & Gul. Musgrauius, qui quingentorum equitum cohortem ducebant, qua incursiones Scotorū inhiberēt) Oliuerus Sinclarus, proferri 〈◊〉〈◊〉 Regias & coram omnibus recitari. Earum lectione adeo totus exercitus offensus est, ac in primis Maxwellius, vt or∣dinibus solutis, omnes confundi ac 〈◊〉 statim coeperint. Quod è loco superiori 〈◊〉〈◊〉 conspicati, occasione v∣tendum rati, magno clamore perturbatos aggressi, primo 〈◊〉 in fugam omnes coniecerunt. Fugients 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉〈◊〉 capti, sed plures feruntur in paludibus vicinis 〈◊〉, & a praedonibus Scotis capti, nostrisque postea ven∣diti. Inter captiuos recensentur Comites duo, 〈◊〉 & Glencarnius, Barones VI. Sinclarus praedictus, & Maxwel∣lius Scotiae Admirallius, Flemingus, deinde Somerwellus, O∣lipliantus, & Graius: praeter quos ducenti numerantur ho∣nesto loco nati, & 〈◊〉 militum 800. Hac clade suorumque 〈◊〉 Rex (〈◊〉 inquam) plurimum Page  136 commotus: cumque eodem tempore foecialem quendam An∣glicum [ 1542] in Scotia interemptum accepisset, quod supra quam credi par est animum iam antea sauclum offendit: ira & indignatione 〈◊〉 flagrans, nonnunquam deinde totus in moestitia defixus & dolore squallidus, in 〈◊〉 pro∣tinus* incidit, quâ intra paucos dies extinctus est, aetatis anno trigesimotertio regni trigesimosecundo, vnica relicta filia regni haerede, quae octauo antea die nata fertur. Captivorum interea, praecipui nominis 21. Londinum deducti, quo perve∣nerunt Decemb. 19. & in arcem Londinensem (quam turrim nuncupamus) coniecti, post biduum in Senatum Regium producti sunt. 〈◊〉〈◊〉 Cancellarius 〈◊〉〈◊〉 & 〈◊〉 insimulasset, quod bello non indicto, fines nostros ingressi caedibus & incendijs omnia soedassent, multaque alia contra ius fasque perpetrassent, vt si pro merito tractarentur, multo cum illis durius agendum diceret: Regi tamen pro insi∣ta clementia placere, vt inter magnates distributi, comiter exciperentur, donec ex amicorum sententia, quid amplius faciendum esset, statuisset. Paucos postea dies cum de morte Regia nuntius allatus esset, mentio (incertum vnde primum) orta est, de nuptijs inter Edwardum Principem & Mariam Scotorum modo Reginam conficiendis. Quae res quo animo∣rum* assensu vtrobique sit excepts, mirandum ducerem, nisi temporum nostrorum foelicitas, postquam gens vtraque 〈◊〉 Principis imperio subiecta est, nihil omnibus 〈◊〉 expeten∣dum magis 〈◊〉. Nemini persuasum erat tantum potuisse factiosorum paucorum conspirationem, vtquod tanto vtrius{que} gentis bono futurum 〈◊〉 impedirent. Quasi igitur inita iam ratione, omnes discordiarum non radices extirpandi, sed fibras 〈◊〉 euellendi, in vnam iam post hac ditionem hae duae gentes coiturae essent, dimitti placuit captiuos in vniuersum omnes, datis duntaxat obsidibus qui pignori essent (quod etiam sancte promiserunt) redituros 〈◊〉, nisi pax conditio∣nious minime iniquis breui confecta foret; & constaret, ope∣ram daturos omnes, vt hae nuptiae conficerentur, quatenùs sine publico detrimento suaque priuata infamia, eam possent adhibere.

Page  137

ANNO CHRISTI 1543. REGN. 35. [ 1543]

CVM igitur 〈◊〉 12. dierum (nec amplius) moram*〈◊〉 captiui praedicti; Scotiam versus iter ceperunt in 〈◊〉 Calendis lanuarij, quo die per Enfeldiam transeuntes 〈◊〉 Edwardus Princeps tunc temporis degebat, epulo ibi∣dem excepti, oris in eo venustatem, & indolem supra aetatem egregiam magnopere admirati sunt. Cum illis simul reversus est Archibaldus Duglassius Angusiae Comes, quem 〈◊〉* Rex privignus eius paulo ante mortem reuocare 〈◊〉. Totos quindecim annos in Anglia is exularat vnà cum Georgio sratre, munificentia interim subleuati Regis nostri, qui Comiti sororio suo, mille Marcas annuas, Georgio quingentas quibus possent sustentari, largitus est. Reuersos magna plurimorum gratulatio excepit. Cardinali vero S. Andreae (qui per adul∣terinum t. stamentum quod Regi subiecerat se ipsum Proregem 〈◊〉) & caeteris factioni cius addictis, aduentus illo∣rum minùs extitit gratus. Nam cum pacem ij suaderent & foedus cum nostris, atque perpetuae pacis firmamentum con∣iugium antea dictum: Cardinalis cum vniuerso Clero & quotquot suae factioni illi poterant adiungere, Regina item vidua & Gallici nominis 〈◊〉, manibus pedibúsque ne vllo modo transigeretur adlaborabant. Habito tamen con∣uentu menso Martio, detectâ Cardinalis fraude, non solum Magistratu is amotus est, (Iacobo Hamiltonio subrogato Ara∣niae Comite) sed etiam datus in custodiam, vnde postea elap∣sus, omnia turbauit. Interim vero de Matrimonio Reginae & alijs conditionibus ab Oratore nostro Radulpho Sadlero* equite propositis, ab omnibus in conuentu ordinibus con∣sensum est, & obsides etiam haec 〈◊〉 fore nobis promissi, Cum vero postea dies 〈◊〉 obsides huiusmodi nobis in manus tradendi, tantum valuit aduersa sactio, vt neque ij traditi 〈◊〉, & nobiles modo captiui in Anglia omnem curam fidem promissorum exoluendi abiecerint. Vnus inter omnes inuentus est, Gilbertus Kenneda 〈◊〉 Castilcnsis, qui à constantia fidei seruandae nullo modo potuit depelli. Nam cum duos fratres pro se obsides reliquisset, vt simul ho∣nori Page  138 suo & illis consuleret, multis 〈◊〉, vim porro [ 1543] nonnullis intentantibus, Londinum 〈◊〉〈◊〉: 〈◊〉 à mu∣nifico Rege non solum magnopere laudatus, verum liberatus illico 〈◊〉 cum fratribus, & omnes muneribus honestati do∣mum* remissi. Postquam igitur pactis & conuentis non stari Rex animaduertit: nauibus Scotorum cunctis quotquot per Angliae portus reperiri vsquam 〈◊〉 manus inijci cu∣rauit, & merces ad fiscum rapi: Deinde literas minarum & iustae quaerelae plenas ad Edimburgenses misit: iure incre∣pans, quod amicitiam suam, quâ facile carere non possent, oblatam, adeo arroganter rei cissent, nec reiccissent modo, sed beneficijs prouocati, belli semina 〈◊〉, & ipsum in∣uitum ad arma cogerent. His literis cum nihil 〈◊〉;* in Scotorum fines copias emisit ex limitaenis plerunque collectas, quae agmine triplici profectae, rapinis, caedibus & incendijs totam regionem limiti 〈◊〉 depopulantes; ho∣mines 40. ausos resister: 〈◊〉, pagos incenderunt 55. captiuos abduxerunt 560. & abegerunt pecorum 3500. equorum 800. ouiumque 7000. praeter magnam supellecti∣lis vim, quam in Angliam, incolumes omnes 〈◊〉, repor∣tarunt. Haec mense Nouembri. Rex interea gnarus, Gallo∣rum* technis has turbas in Scotia excitatas: animo 〈◊〉 olim à Gallo sensim alienato, nunc totus vindictam spirans: Bel∣lum, sicut antea Scotis, sic nunc etiam Gallo, 〈◊〉 per mul∣tos annos amico, Augusti tertio indixit, & Caesari (quem paulo ante hostem, propter amitae contumeliam illatam, im∣placabilem, omnes censebant) reconciliatus est: illo dicente,* omnem simultatis causam nunc inter 〈◊〉 sublatam, postquam matertera diem 〈◊〉〈◊〉: cum tamen omnibus consta∣ret, Romae apud Pontificem accusationem Regi eum inten∣tasse, quasi veneno vxorem 〈◊〉. Nunc attamen icto foedere, ad Gallum oppugnandum 10. 〈◊〉 hominum ipsi à Rege attributa sunt. Hae copiae 〈◊〉 coniunctae, Lan∣dresium (Caesarianae ditionis oppidum, sed nuper à Gallis cap∣tum & munitum) 〈◊〉 sederunt. Ad 〈◊〉 ipse Caesar venit men∣se Octobri cum ingenti exercitu: venit etiam Gallus vt obsi∣dionem solueret, magnas trahens copias. 〈◊〉 praelium res spectare videbatur, quando Galli, 〈◊〉 nostros disti∣nentes, Page  139 annonam interea oppido intulerunt, & militem re∣centem, [ 1543] caeteraque omnia quibus obsessi indigere visi sunt. Hoc facto, collectis sarcinis, noctu copias abduxerunt. Hacte∣nus de rebus foras & apud exteros gestis. Nunc ut ad do∣mestica veniamus, mense Feb. edictum publicè propositum est, quo omnibus fit poteslas lacticinia tempore quadragesi∣mali* comedendi: sed ita, vt carnibus qui vescerentur, graui mulctae subiacerent. Maij 8. de Lechijs fratribus & sacerdote quodam supplicium Londini sumptum, quod soecialem nostrum Dunbarrae in Scotia interemissent. Angli ij erant, ex agro Lincolniensi, & seditiosorum antesignani, vt poenam metuentes in Scotiam profugerint. Admisso demum ibidem hoc scelere, oratori nostro deposcenti, ad poe, am de ijs sumen∣dam dediti videntur. Iunij tertio Obrinius magnae poten∣tiae nobilis Hibernus, se suaque omnia Regiae 〈◊〉 commen∣dauit, & paucis postea diebus Comes fit Towmundiae, quo honore posteri eius hodie potiuntur. 〈◊〉 12. sextam Rex* duxit 〈◊〉 Catharinam Parram, quae Latimero Baroni prius nupta fuerat, & Guliclmi Parri soror, illius 〈◊〉 qui Decemb. 24. Essexiae Comes renuntiatus fuerat, idque propter vxorem, Henrici Bourchieri Comitis filiam vnicam & haeredem. Quo etiam tempore alius eodem nuncupatus no∣mine, Reginae & praedicti Comitis auunculus, Baro creatur & Reginae cubiculariorum praefectus. Iulij interim 28. pij qui∣dam ob verae 〈◊〉 professionem Windesoriae combusti sunt, Ant. Parsonus, Rob. Testwood, & Henricus Filmerus: quartus etiam Ioann. Marbeckius eodem tempore damnatus, sed per clementiam Regiam seruatus est.

ANNO CHRISTI 1544. REG. 36.

OBEVNTI pridie Cal. Maij Tho. Audlaeo Cancellario, Tho. Baro Wriothsleus Secretarius summus, successor* designatus est: ac Edw. 〈◊〉 Hertfordiae Comes, limitis Regni Septentrionalis supremus praefectus constituitur, copijs attributis quibus incolas ab incursione Scotorum tueretur. Vi∣cecomiti vero Lislaeo Thalassiarchae, aut (vt loquimur) Admi∣rallio, ducentarū nauium classis committitur, quibus in Scotia Page  140 mari rem gerat. Is eo delatus, paulo supra Letham, 10. millia [ 1545] hominum quarto dio Maij exposuit, 〈◊〉 repugnante,* oppido potitus est supra spem opulento, ac oiuitijs plurimis referto. Hic triduum moratus, donec videlicet impedimenta & 〈◊〉 è nauibus exportasset: Edimburgum copias ducit, vbi 〈◊〉 erat Prorex, & (cui se iam totum is tradide∣rat) 〈◊〉, cum 〈◊〉 proceribus. Dicuntur ij sex 〈◊〉 equitum stipati, & peditum magno sed incerto nu∣mero. Congredi tamen non ausi, vix conspectis nostris a∣bierunt. Vt oppido appropinquatum est, egressus cum alijs nonnullis Praepositus (quo nomine magistratus vrbanus 〈◊〉 censetur) Vrbem se tradere paratum dicit, modo ciuibus de∣tur facultas migrandi, & bona sua quo velint exportandi, op∣pidum 〈◊〉 ab incendio si immune sit seruandum. Ad quae postulata respondit Lisleius, non alium in finem se venisse, quàm vt soederis simul icti & violati poenas sumeret. Neque vero legato Regio insultatum viquam petulantiùs quam 〈◊〉, ab Edimburgensibus nimirum, ac deinde Lethensibus. Decre∣tum proinde omnibus belli malis totam eam 〈◊〉 af∣fligere, & quos nactus fuislet, cunctos ad internecionem de∣lere. Quapropter facesseret, seque vti posset ad defensionem pararet, ni 〈◊〉 imparatus opprimi. Hoc cum ille 〈◊〉 diligenter, impedire tamen non potuit quo minus nostri in ciuitatem per portam quae Canina dicitur perrumperent lbi multis Scotorum caesis, oppido capto, 〈◊〉 & 〈◊〉: ad 〈◊〉 regiones depopul ndas nostri dispersi, vix pagum, arcem aut nobilis cuiusquam villam, intra septimum ab 〈◊〉 lapidem reliquerunt, 〈◊〉 ferro flammaque non deuastarint. Letham tandem reuertentes, aedificijs ibidem ignem subiecerunt, molem ad portum magno sumptu aedifi∣catam destruxerunt, ac deinde nauious conscensis vela sece∣runt. Inde vix reuersus Lisleius, cum exercitu ad Gallicam* expeditionem parato, Caletum traijcere iubetur, vt cum Co∣mite Burano & Roxio Caesarianis ducibus, iunctis copijs in Galli ditionem impressionem faciant. Conuenerat siquidem inter Caesarem & Regem nostrum, vt ille, Campanorum fines cum exercitu', (quem tum in Germania maximum habebat) in∣grederetur, & nostris quando in Picardiam (siue mauis Mori∣nos Page  141 dicere) peruenissent, Buranum (vti diximus) & Roxi∣um [ 1544] cum suis adiungeret. Deinde consilium erat, vt nullibi moram sacientes, 〈◊〉 vterque rectâ contenderet, ibi∣que iunctis simul vniuersis copij, (in quibus peditum fu∣turi erant 80. millia, equitum 18. millia omni 〈◊〉 appa∣ratus genere optimè instructorum) Gallum ad dimicandum compellerent, nisi mallet patriam se coram inspectante igne ferróque deuastari. Caletum igitur nostri subinitium Iunij appulerunt. 〈◊〉 in Picardiâ magnam solitudinem of∣fendissent, propterea quod Gallus in Campaniam vires suas traduxerat, quo Caesarem iter facturum acceperat: Placuit nostris (quibus tum praefectus erat Dux Norfolcius) Mon∣trolium* obsidere. Idque ab illis agi quamprimum sensit Biesius qui Boloniae praeerat: & vt caeteris circum circa oppidis pro∣spiceret, mandatum à Rege suo acceperat: Eo non solum ipse maturauit, sed militiae florem secum abduxit, 〈◊〉 qui Bo∣loniam tueretur 〈◊〉 genero suo, modico rerum vsu praedito iuuene. Occasio inde nostris data videtur oppidum Caleto vicinum, & propter alias commoditates non parui momenti aestimandum, modo paucos ibidem dies opperiri velimus, occupandi. Cuius rei Rex admonitus, qui Iulij 14. Caleti applicuerat, reuocato a Montrolio Norfolcio Duce* cum suis, 〈◊〉 etiam quod 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, Bo∣loniam admoueri iubet quas ipse copias adduxerat: id quod decimonono 〈◊〉 factum est, & ipse 26. eiusdem mensis 〈◊〉. In orientali oppidi parte Castra primum colloca∣ta sunt à 〈◊〉 Duce super collem quendam, vnde postea descensum est in propinquam vallem. Ibi cum erumpentibus praesidiarijs, multae 〈◊〉 & 〈◊〉 certamina habita sunt, donec circundato fere Oppido foslis & operibus, Rege etiam ad Aquilonarem oppidi partem castra metante, egre∣diendi via 〈◊〉 postea non patuit. Suburbia tum siue oppidum inferius nostri adorti sunt: quod Galli futurum praesentientes, subiecto retibus piscatorum & alijs quisquilijs igne, fumum excitarunt, quo tecti, in oppidum superius se re∣ceperunt, à nostris non conspecti (quod aliter nisi difficulter & cum magna suorum iactura non praestitissent) & locum de∣fensoribus vacuum nobis reliquerunt. Sic nostri, asseueranti∣bus Page  142 Gallis serio oppidum incensum, à nostris vero incendium [ 1544] restinctum esse. Pharus deinde (quem Galli turrem ordinis, nostri Senem appellant, & 20. militum praesidio tenebator) postquam aliquandiu machinis aeneis conquassatus 〈◊〉, 〈◊〉 praesidiariorum plurimis, nostris in manus 〈◊〉 est. Tum quatuor simul in locis moenia ciuitatis verberari coepta. Sed plurimum damni ab orientali parte illatum, vbi à tor∣mentis in tumulo quodam collocatis, Ecclesiae Beatae Mariae sacra turris deiecta est, ciuium tecta lacerata, & ipsi ciues per vicos transeuntes elidebantur. Cum vero adhuc ea ratione parum proficeretur, quod muri, quamuis multum quassati, aditum tamen non praeberent impetum facturis militibus nostris: subtus murum actis cuniculis, eius magna pars vi pulueris tormentarij ibidem incensi concussa, magno cum fra∣gore concidit. Hic nostri dum aliquoties 〈◊〉 tentant, ab 〈◊〉 fortiter repulsi, è suis non 〈◊〉〈◊〉, sed maiore hostium detrimento, interfecto ibidem praeter alios multos Philippo Corso, cuius vnius virtute tam dia oppidum* defensum est. Neque vero operae pretium me non facturum reor, si quomodo hîc talis ac tantus vir interemptus feratur perscribam, modo saltem id verum sit quod ab hominibus side dignis accepi qui huic expeditioni interfuerunt. Non procul à muri deiecti hiatu praedicto, locus erat siue ab initio manu factus (siue nuper ab ictu tormentario perforatus id vero non possum pronuntiare) quo propius accedentes, in ipsum oppidum possent despectare. Eo igitur nostratium multi venerunt hostiles oper as visendi studio, sed adeonemo impunè vt penè priusquam oculos conuertere possent ad spectandum, globulo ex bombardâ emisso 〈◊〉. Quod cum 〈◊〉 quidam caeteris fortè paulo astutior animaduerteret, cadaueri nescio cui caput amputauit, & conto transfixum loco praedicto admouit, cumque à bombardario protinus id percus∣sum sensisset, tum demum inspexit, & tantae stragis authorem prope vidit astantem Philippum Corsum, in quem imparatum* ac iam nihil tale suspicantem, scloppum exonerauit. Veruinius igitur eo viro orbatus, ipse rei militatis imperitus & susti∣nendae obsidioni impar, haud difficulter inductus est, vt de tradendo oppido paciscatur, his conditionibus: nempe, vt Page  143 militibus ciuibúsque cum impedimentis abire liceat, tormenta [ 1544] autem, tela, commeatum, & arma (quorum omnium ingens erat copia) nostris discedentes relinquant. Vrbani pactioni hu∣iusmodi vchementer repugnabant, ac praesertim posteaquam cum nostris Veruinius conuenisset: Nam acciderat interea, vt continuis imbribus humectato supra modum solo, figere ve∣stigium, nostri irrupturi, propter lubricitatem non potuerint. Et aduentare dicebatur Delphinus cum magnis copijs. Sed ille fidem vel hosti seruandam professus, à deditionis proposito se dimoueri passus non est, ob eamque rem accusatus postea, & sententia satis dura proditionis damnatus, Lutetiae (vt habet Bellaius) vltimo supplicio affectus est. Ita Suffolciae Duci tra∣dita Ciuitate, Septemb. 24. Galli eodem statim die excesserunt, equitum videlicet 67. peditum verò arma ferre valentium 1563 mulierum deinde ac puerorum 1927. praeter infirmorum magnum numerum, & aetate confectorum, quos adhuc ma∣nere oportebat. Rex ipse deinde postridie Septemb. nempe 25. triumphantis more ingressus, templum Beatae Mariae demoliri praecepit, vt munitionem eo loci extrueret, aliaque nonnulla ordinauit, tumque Vicecomiti Lisleio commissa oppidi prae∣fectura, reditum maturauit, ac primo die Octobris Doueriam appulit, ingenti suorum plausu & gratulatione exceptus Cae∣sar interea admonito prius Rege, pacem cum Gallo fecerat, quam etiam Gallus Regi obtulerat, misso ad eum Cardinale Bellaio, eo ipso tempore, quo vehementi terrore perculso Veruinio, de deditione colloquia haberi coepta sunt. Quare Rex qui a pace alias non abhorrebat, paulisper dissimulan∣dum ratus, rem coepit extrahere, donec laborum suorum exi∣tum speratum consequatus esset. Ita bello adhuc vigente & rege domum reuerso, Delphinus certior factus magnam par∣tem* earum rerum quae Boloniae quo tempore caperetur reper∣tae erant, ad inferius oppidum ibidem relictam, tormentorum nempe, commeatus, & bellici apparatus: Alcio castro noctu profectus, Boloniam venit paulo aute lucem sperans (quod op∣pidum fossis tantum jisque non magnis cinctum esset) repētino impetu occupari illud posse. Neque vero eum spes fefellit: nam & oppido & machinis & apparatu omni praedicto potitus est. Dum verò se victorem putat, & milites diripiendis sarci∣nis Page  144 toti sunt intenti: nostrorum aliquot cohortes ex superiore [ 1544] oppido egressi, Gallos nullo ordine dispersos & palantes, in sugam facile conijciunt, & simul oppidum vniversamque prae∣dam recipiunt, hostium permultis occisis, (Fuxolio in pri∣mis altero Biesij 〈◊〉) sed nostrorum etiam plurimis desi∣deratis, qui primo impetu ceciderunt. Dum haec in Gallia geruntur, classis nostra Gallicam oram vbique pervagata, na∣vium mercibus onustarum plus minus trecentas coepisse per∣hibetur:* ita ut vini dolia ex 〈◊〉 asportata, tria templa capacis∣sima Londinirepleverint, videlicet Augustinianorum, Domini∣canorum, & Franciscanorum fratrum, 〈◊〉 coenobia nuper 〈◊〉. In Anglia interim omnia pacata: adeo ut,* domesticarum 〈◊〉 nihil iam habeat hic 〈◊〉 dignum 〈◊〉, nisi quod mense Iunio, Liturgiae Ecclesiasticae pars quae 〈◊〉 dicitur, in 〈◊〉 idioma conversa, apud om∣nes per universum regnum ecclesias, populo proponenda edicto publico decernitur. Sed ut ad Scotica paulisper reuer∣tamur,* mense Iunio venit in Angliam Matthaeus Leviniae vel (ut vulgo loquimur) Lennoxiae Comes, qui aliquandiù spe lactatus Reginam in Matrimonium ducendi, 〈◊〉 contemp∣tus ab ea, postquam opera illius se diutius non egere 〈◊〉; ac tandem 〈◊〉 Gallorum provocatus iniurijs, consilio vsus sibique & posteris totique 〈◊〉 saluberrimo foelicissimóque, ad Regem nostrum 〈◊〉, 〈◊〉 secum Alexandro Glencarnij Comitis primogenito, Waltero Grahamo Mon∣trosij Comitis fratre, 〈◊〉. Borthwico equite alijsque, quos omnes perhonorificè Rex tractavit. 〈◊〉 pro con∣iugio quo exciderat, vxorem 〈◊〉 dedit Margaretam, suam ex sorore neptim, (in flore aetatis puellam, 〈◊〉 venustate & elegantiâ praeditam) ex qua (sicut antea retulunus) Hen∣ricum suscepit, Iacobi Patrem, qui Insulas has Britannicas in unum Imperij 〈◊〉〈◊〉, in opulenta pace 〈◊〉 nunc regit 〈◊〉. Cum verò agros quosdam in Galliâ amisisset Lennoxius haereditario iure ad se devolutos, per mor∣tem Rob. 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, ad eam iacturam resarcien∣dam, annuas 700. marcas (aureos videlicet Gallicos 1540.) ex fisco persolvendas ipsi Rexassignavit. Sub finem Augusti redijt in Scotiam, nobilibus aliquot Angliae comitantibus, Page  145 Riceo Mansello & Petro Mewtas equiti bus, Wintorioetiam, [ 1544] Tho. 〈◊〉, Tho. Broco & alijs, quibus Bristoliae 12. na∣vestraditae sunt ut Scotiae oram 〈◊〉, rei bene gerendae occasionem captarent, aut saltem terrore Scotos distinerent, & metu ne facta exscentione socijs coniungerentur, quo interim in nostros, absente in Gallia Rege, nihil molirentur.

ANNO CHRISTI 1545. REG. 37.

PECVNIAM immensam in superioris anni expeditionibus* absumptam nemo sanae mentis compos dubitauerit. Ade∣óque si Rex post tantos sumptus egere coeperit, mirandum non putarem, nisi ex coenobiorum nuper eversorum spolijs opum vim in credibilem congessisse verisimile esset. At ille nihilomi∣nus exhausto plane fisco, rei nummariae inopiâ magnopere la∣boravit: siue quod DEO erepta DEI benedictionem secum non adferrent, quae sola (ut Salomon) divites facit: siue quod partem longe maximam in alios, proceres puta, & aulicos su∣os contulisset, siue denique quod ex eijs quae sibi reservarat magna stipendia' 〈◊〉 Monachis persolvenda 〈◊〉 quamdiù viverent. Quibus adijciendum est, quod Episcopatus no∣uos 6. 〈◊〉, & Ecclesias Cathedrales totidem, ac Pro∣fessoribus in vtraque Academia salaria attribuit: Hebraicae nempe, & Graecae linguae, Theologiae item, Medicinae & Iuris civilis praelectoribus: corum singulis 40. libras annuas, quae plus minus 130. aureos conficiunt, ut omnis pecunia his solis annuatim persolvenda, ad summam 650. aureorum exurgat. 〈◊〉 fuerit, ad eam tunc temporis redactus est fisci tenuitatem, ut inopiae sublevandae rationem cum amicis inire cum opor∣tuerit. Ab ordinibus in Parliamento tributum populo nuper imperatum fuerat gravissimum, subsidium id appellamus.* Quid aliud igituriam Principi restabat, quàm ut ad honestum aliquod rapinae genus converteretur? Potentiorum preces ab imperijs non differunt, nisi in hoc forte, quod validius subi∣gunt, & à volentibus impetrant, quae mandata saepe aut aegre aut non omnino possunt extorquere: id quod in hoc nego∣tio de quo dicturi sumus liquido ostenditur. Nam vbi ante annos 20. proposito publice edicto quo pecunia populo impe∣ratum Page  146 est, adeò non est obtemperatum, ut parùm abfuerit quin [ 1545] tumultus & seditio inde 〈◊〉 exorta: nunc per homine sidone∣os 〈◊〉〈◊〉〈◊〉, apud singulos totius Regnip ulò o∣pulentiores, pecuniae summa praegrandis facilè impetrata est. Apud Londinenses coeptum & quidem à praetore ac senato∣ribus, 〈◊〉 Aldermannos 〈◊〉. Inter eos extiterunt duo, qui 〈◊〉 petitam 〈◊〉 exsoluerent, Ric. Readus & Gul. Ro∣chus, quae parsimonia paulò posteà magno illis constitit. Nam 〈◊〉 iam senex & per 〈◊〉 aetatem rerum bellicarum ex∣pers, in Militiam protruditur, captúsque a Scotis, lytro se rede∣mit permagno. Rochus autem insimulatus quasi coram con∣siliarijs regijs verbis nescio quibus incivihoribus vsus esset, in ergastulum conijcitur, vbi aliquot menses maceratus, aegrè tandem, & (quantum auguror) non nisi pecunia data libera∣ratus est. Galli interim Boloniae iacturam graviter ferentes, paulò post discessum Regis astu militari eam recipere conati* sunt, sed fortuna conatibus illorum non 〈◊〉. Vt igitur haud nihil fecisse viderentur, Biesius Boloniensis prouinciae praefectus, magnas copias 〈◊〉 adduxit (oppidum navali Boloniensi imminens) & propugnaculum cis flumen extru∣ere conatus est, quod navium nostrarum ingressum 〈◊〉. Sed à Comite Hertfordensi Seimero 〈◊〉, opus inchoa∣tum relinquere coactus est. Verum omnia nostrorum cum Gallis 〈◊〉 loci certamina per sesquiannum, (quod spatium inter captam civitatem & pacem factam intercessit) sigillatim perse∣qui longum esset: neque aliquid tam magnum patratum arbi∣tror, ut mentionem vehementer 〈◊〉. Quapropter ad Fer∣ronum, Bellaium, Thuanum, & 〈◊〉 rerum Gallicarum scriptores lectorem amandabo, qui haec omnia 〈◊〉 per∣scripsêrunt: eoque magis, quia à nostris tradita non reperi, si∣ne quorum suffragio non ausim posteris ut mihi comperta commendare. Hoc igitur tantum de his rebus, Gallum Bo∣loniam suam quoquo modo recipiendi cupidissimum, exerci∣tum in agro Boloniensi toto tempore praedicto aluisse, quo quasi obsessam civitatem 〈◊〉. Cum verò in omnes occa∣siones intentus, nil tamen hâc ratione profecisset, magnas coê∣git* navales copias, quibus Angliam invadendi coepisse consi∣lium omnibus persuasum esse cupiebat; ita domi contineri Page  147 posse nostros existimans, & Boloniam nemine opem ferente, [ 1545] hostibus vndequaque circumsessam, in manus sibi 〈◊〉 deventuram. Ista quam primum Regi nuntiata sunt, classem numerosam instruxit, quam Portemuthij (oppidum id est Vecti insulae vicinum) continuit, donec quonam tenderent conatus hostium posset conijcere. Ac illi quidem tribus simul in locis appellentes, & in Sussexia prope oppidum Britanste∣dam exscentionem facientes, vicos incendere satagebant, do∣nec ab incolis & milite accurrentibus fortiter repulsi, naues coacti sunt repetere. 〈◊〉 deinde posteà, ad fretum provecti quod Vectim à continente 〈◊〉 Portemuthiensibus osten∣tabant, inter quos Rex tunc morabatur, & classem nostram ad pugnam elicere conabantur. Habebant Galli praeter nu∣merum ingentem aliarum navium, etiam triremes 25. quae quanquam ad stuporem & terrorem potiùs quam vllum rei 〈◊〉 vsum adductae viderentur, 〈◊〉 & crebris pro∣cellis irritato 〈◊〉, plana huiusmodi navigia non ferente; tum 〈◊〉 malaciam nactae, magnum quiddam praestiturae vide∣bantur, nisi nostri se continuissent, in loco, propter 〈◊〉 viae per quam penetrandum erat, & arces aliquot vicinas, satis tuto. De munienda tum Vecti insula consilium 〈◊〉, & 2000. 〈◊〉 in terram exposuerunt, ad promontorium Sanctae Helenae, propugnacula tria siue castella ibidem (si dijs placet) excitaturi. Sed hîc etiam pugna excepti, & ab insulanis pulsi, id 〈◊〉 consilium omiserunt, atque littus legentes, ite∣rum in agro Sussexiensi ad locum qui novus Portus dicitur ap∣plicuerunt. 〈◊〉 enimverò non meliore fortunâ quam hacte∣nùs vsi, postquam tuguriola pauca incendissent, profligati à nostris, naves suas tam properanter petierunt, ut multi in por∣tu submersi perierint. Sublatis igitur iam tandem velis, in Normanniam vnde venerant, nulla re gesta 〈◊〉, & non sine suorum iactura redierunt. Habebant Galli navigia omnis generis 103. nostri tantum 60. ut universis viribus con∣gredi nobis tutum non fuerit. Velitationibus nonnunquam certatum est, in quibus Galli damni 〈◊〉, nostri nequic∣quam retulerunt. Nam quod navis Maria rosa appellata amis∣sa est, & in eâ praeter Georgium Caroum Equitem auratum, fere 700. homines, rectorum supinae negligentiae, non Gallo∣rum Page  148 virtuti tribuendum 〈◊〉. In portu siquidem sub oculis ip∣sius [ 1545] regis, fluctibus absorpta perijt, non à Gallis depressa, quod ipsi perperam tradunt. Eodem ipso tempore quo 〈◊〉 in au∣strali* Regni parte cum Gallis habita sunt 〈◊〉, in aquilo∣ne cum 〈◊〉 contentione haud 〈◊〉 res gerebatur. Initio siquidem mensis Martij Scotiam seditionibus 〈◊〉 no∣stri ingressi, ducibus Radulpho, qui iam Baro Euerus 〈◊〉 patre Gulielmo devenerat, Briano Laytono & 〈◊〉, Iedbur∣gum Kelsonem, & regiones circumiectas 〈◊〉 flammáque vastantes (inquit Buchananus) latè soli: udines ecerunt. Inde 〈◊〉 progressi, templum templique Turrim pro tempore operibus 〈◊〉, ac Praesidio ibi 〈◊〉 discesse∣runt. Praesidiarij (inquit ille) partim praedae aviditate, partim ne 〈◊〉〈◊〉 hostibus 〈◊〉 ager vicinus, effusas populationes fecerunt. Qui rei Scoticae 〈◊〉, co∣actis 8. hominum millibus, obsidere Templum 〈◊〉. Diem 〈◊〉 totamque noctem muros machinis verbera∣runt. Tum verò Prorex, caeteris proceribus ignaris, & pau∣cis suorum 〈◊〉, quantum equi contendere cursu pote∣rant Dumbarram se recepit. Talis fugae turpitudinem qui ex∣cusare conantur, timuisse dicunt 〈◊〉, ne à suo exercitu prop∣ter odia ex multis offensionibus collecta, nostris proderetur. Quicquid verò in causa fuerit, occasionem hauddubiè dedit commilitonibus suis castra deserendi, & domum quantum quisque poterat dilabendi. Successus huius 〈◊〉 nostri 〈◊〉〈◊〉, in Scotiam alteram adhuc impressionem fece∣runt, & nemine obvio, Marciam, Teviotiam, ac Larderiam percursantes, propè omnes 〈◊〉 Regionum incolas aut se dedere coëgerunt, aut si quis pertinacius restitit, in agris va∣statis 〈◊〉 redidderunt. Praeda verò ingenti capta, nec adhuc contenti, dum vlterius progredi volunt, in hostium insidias inciderunt. Coegerant Scoti magnam vim 〈◊〉: cumque per exploratores certiores sub noctem fierent adventare nostros: `Walteri Scoti consilio ducti, in proxi∣mum*〈◊〉 amandarunt equos, partim quia locus ad pede∣strem pugnam quam equestrem opportunior videbatur, partim hunc in finem, ut Ministri abeuntes, in collibus visi, 〈◊〉 praeberent speciem. Et nostri revera ijs conspectis, gra∣dum Page  149 intendebant, nihil magis metuentes, quam ne hostes as∣sequi [ 1545] non possent, magno deinceps labore, si nunc euade∣rent, inuestigandos. Cum igitur derepente in illos non per∣turbatis ordinibus fugientes, sed instructo agmine ad eos ex∣cipiendos paratos, impegissent, eosque numero plures quàm putassent (nam magna pars eo ipso articulo accesserat) multa porro sibi inuenerunt aduersa. Ita Scoti prouiderant, vt Sol in occasum praeceps, rectis radijs in nostrorum ocu∣los incurreret: & ventus paulo tumidior, fumum in aduersa pugnantium ora ferebat, qui non solum prospectum oculis adimebat, sed odore tetro de via adhuc anhelos grauiter* afficiebat. Quid mirum iam si recentes & firmi tot rebus adiuti, itinere longo lassatos & vsquequaque imparatos, primo impetu suderint? Caesi feruntur nostrorum ducenti, & in∣ter eos Dux strenuissimus Everus, capti fere mille, ex quibus honesto loco nati 80. ac in primis Readus 〈◊〉, de quo 〈◊〉. Paulo post hanc victoriam adeptam, videlicet quarto Non. Iulij, appulit in Scotiam Lorgianus, Equites Gal∣los 500. secum adducens, & tria millia Peditum, non tam* vt Scotos ab incursionibus nostrornm protegerent, quam vt nos distinerent, ne totis viribus in Galliam irrueremus. Circa idem etiam tempus, mense nimirum Augusto, 〈◊〉 vi∣uis* Carolus Brandonus Suffolciae Dux, Regis sororius, 〈◊〉 strenuus, atque Regi cunctisque ordinibus propter comita∣tem probitatémque morum percharus. Nouemb. deinde 24. Parliamentum inchoatum est, in quo omnia Collegia, Xenodochia, & Nosocomia totius Regni, omniaque praedia salaria & stipendia ad ea spectantia, vel porro sacerdotibus, attributa qui pro defunctorum animabus missificarent, haec inquam omnia lata lege Regi concessa sunt, vt 〈◊〉 pro suo arbitrio vteretur. Acis quidem ordinibus gratias agens, mag∣nam curam adhibiturum se promisit, ad DEI gloriam bo∣númque publicum ea disponerentur. Caeterum promissorum fidem nondum exolotam videmus.

Page  150

ANNO DOMINI 1546. REGN. 38 & vltimo. [ 1546]

VLTIMVS hic annus est regnantis Henrici: In cuius* initio, de pace constituendâ inter nos & Gallum, mul∣ta habita sunt colloquia. Conuenerant legati saepe inter 〈◊〉 & Ardream: E nostris 〈◊〉 Hertfordensis Seimerus, Wintoniensis Episcopus 〈◊〉, Vicecomes Lislius Ad∣mirallius, Gulielmus Pagetus Secretarius Regius, & Nic. Wottonus legum Doctor Cantuariensis ecclesiae primus De∣canus. A Gallo aderant Cl. Annebaldus Admirallius, Episco∣pus Euereuxius, Raymondus Praeses Rothomagensis & Bou∣cherellus Secretarius. Pacem ij tandem 〈◊〉 conditionibus confecerunt: Regi intra octo annos 80. aureorum millia Gal∣lus dependeret, quae vel ex reliquatione pensionis annuae de∣bebantur, vel in sumptibus belli is erogasset, ob pensionem 〈◊〉. Pecunia hac accepta, oportebat Regem tum de∣mum Boloniam cum omnibus agri Boloniensis locis 〈◊〉 & tormenta bellicúmque appararum in ijs repertum 〈◊〉. Haec postquam vterque Princeps 〈◊〉 habuit, 〈◊〉 est ad Gallum 〈◊〉, ad Regem nostrum Annebaldus, qui 〈◊〉 religione has pactiones 〈◊〉 viderent. Iunij septimo 〈◊〉 est, & decimotertio eiusdem pacificatio huiusmodi praeconis voce Londini publicè 〈◊〉〈◊〉 ta. Iulij. 16. combusti sunt Religionis causâ Londini 〈◊〉. Las∣selius, Nic. Otterdenus, 〈◊〉. Adlamus, ac deinde Anna Askeua* 25. annorum iuvencula, claro genere 〈◊〉, elegantique formâ & ingenio acutissimo praedita: cuius concertationes, scripta, acerbissimos cruciatus, & fortissimè obita mors, à Foxo nostro graphicè depinguntur. Ad morituros concionemhabuit Schax∣tonus, qui cùm Episcopatum 〈◊〉 ante 6. annos re∣liquisset (quod antea retulimus) vt bonam conscientiam re∣tineret: iam palinodiam velit nolit canere coactus est. Hoc* etiam anno (quod memoratu non indignum iudico) figulus quidam Londinensis, Gul. Foxleius nomine, nulla infirmitate praecedente, in somnum incidit 〈◊〉 arctum, vt per totos 14. 〈◊〉 & 15. noctes expergefieri nulla 〈◊〉 potuerit, donec tandem 〈◊〉 15. sponte somno solutus est, adeo sanus & rectè Page  151 valens, nocte vt vnâ, neque amplius, se obdormijsse firmiter [ 1547] crederet, donec ex muri cuiusdam structura dies plurimos ef∣fluxisse perspiceret. Vixit postea supra 40. annos, videlicet ad annum Domini 1587.

ANNO CHRISTI 1547.

〈◊〉 finem anni superioris, Henricus Rex abdomine iam du∣dum*〈◊〉, & pedibus aeger, propter ulcus in crure, in febri∣culam incidit lentam, quà vires sensim eneruari animaduertens, ad mortalitatis exitum oculos coepit conijcere. Ac tum, sollici∣tum in 〈◊〉 habuit aetas filij, nonum vix annum supergressa: infirmam quippe, fraudibusque opportunam 〈◊〉 & in amicis subsidij parum, cum inter fidissimos nemo emineret, cuius viribus & authoritate niteretur. Nam Brandonus Suf∣folciae Dux sororius suus, vir egregius, nuper obierat: & Seime∣rus Edwardi avunculus, homo semper habitus est magis bo∣nus quàm acer, ac genere natus, etsi antiquo, non perinde claro (familiâ nempe equestri) contemptui obnoxius poterat censeri. Inter caeteros qui sanguine coniuncti erant, vt quis∣que nobilitate, potentia, & virtutibus clarior, 〈◊〉 suspectior erat & 〈◊〉. Hauardorum 〈◊〉 temporis in Anglia res 〈◊〉 extiterunt. 〈◊〉 Princeps Thomas Norfol∣ciae Dux, magnas res gesseratin Gallia, Scotia & alibi, longo rerum vsu prudentiam collegerat, & genere ortus vsquequa∣que nobilissimo, a Regio sanguine multimodis stemma dedu∣cens, 〈◊〉, clientelis, opibus, plurimùm pollere noscebatur. Sed seni mitius erat ingenium & propter aetatem minus ferui∣dum, 〈◊〉 vt ad res nouas moliendas opportunus videretur. De primogenito cius Henrico Surreiae Comite, Rex plane anxius, hominem quocunque tandem modo è medio tollere* constituit. Erat etiam ille in Gallia 〈◊〉 rebus gestis cla∣rus, ingenio florenti, & eruditione magnâ praeditus, vt quod quidam nuper de filio eius Henrico, de ipso tunc 〈◊〉 dice∣retur, literatorum fuisse 〈◊〉, & nobilium literatissi∣mum, gratiosus deinde apud omnium hominum ordines, militaris scientiae peritiss. atque publicae administrationi ap∣tissimus habebatur. In huncigitur talem tantúmque virum Page  153 accusationem struere placuit, quasi insignia quaedam gentilitia [ 1548] vsurpasset, quae soli Regi gestare fas esset, atque ita viam sibi ad regnum aperire 〈◊〉, Decemb. 12. non solum 〈◊〉, sed & pater etiam in arcem Londinensem coniecti sunt. lanuarij 13. Surreius ad causam dicendam vocatus; cum caetera facile diluisset (〈◊〉 & alia obijciebantur) insignia illa praedicta ad 〈◊〉 haereditario iure pertinere constanter asseuerauit: Neque tamen vnquam ea vsurpasse, nisi ex sententia faecialium, quo∣rum est huiusmodi controuersias dijudicare. Responsionem hanc ludices cum non probarent, ad mortem nobilitatis Anglicanae flos damnatus, & decimonono Ianuarij Rege in extremis agente, securi publicè percussus est. Quod 〈◊〉 ad patrem, ad perpetuos carceres adiudicatus is fuit, in qui∣bus vixit, donec rerum potiretur Maria Regina, per quam demum liberatus extitit. Regi interim morbo ingrauescente, testamentum condere visum, in quo (quod ipsi ex lege nuper latâ concessum) regnihaeredes constituit, liberos, nempe suos: primo videlicet in loco Edwardum filium vnicum, deinde illi sine soble decedenti, ex Catharina Hispana filiam Ma∣riam, ac Mariae extinctae prole non relicta, Elizabetham sub∣stituit, quam ex Anna Bolenia susceperat. Hi tres, patri or∣dine successerunt & 56. per annos regnum tenuerunt, donec in Elizabetha (quae 〈◊〉 regnauit) deficiente Henrici progenie, anno 1603. ad Iacobum totius modo Britanniae Monarcham id haereditario iure devolutum est, per Margare∣tam sororem Henrici natu maximam, quae Iacobum quintum peperit, Iacobi nostri Regis sui temporis (dicto absit inuidia) doctissimi, disertissimi, religiosissimi, 〈◊〉, longéque op.* timi, avum maternum: quae omnia postea DEO volente la∣tiùs explicabuntur. Caeterum vt testamenti reliqua persequa∣mur, inter multa porro alia ibidem constituta (neque enim cuncta commemorare opus est) sedecim Rex nominauit 〈◊〉, quos etiam tutores dixit filio.

Thomam Cantuarien. 〈◊〉.
Thomam Wriothsleum Cancellarium.
Gul. Powlettum Baronem de S. loanne.
Io. Russellum priuati sigilli custodem.
Edw. Seimerium Hertfordiae Comitem.
Page  153
Io. 〈◊〉 Vicecomitem 〈◊〉 Angl. Admirallium. [ 1548]
Cuthbertum Tonstallum Episcopum 〈◊〉.
Ed. Montacut. placitorum communium 〈◊〉 iudicem.
Anthonium Brownum equorum regiorum praefectum.
    equites auratos.
  • Gul. Pagetum.
  • Gul. 〈◊〉.
  • Tho. Bromleum.
  • Anth. Denneum.
  • Edw. North.
  • Edw. Wotton.

Nicol. Wottonum legum Doctorem, & tam Cantuar. quam Eborac. Ecclesiarum Decanum.

His dein de praedictis, alios 12. adiunxit, quorum consilio in rebus arduis & paulo maioris monenti, 〈◊〉 vti voluit:

    Comites.
  • Henricum Arundelliae
  • Gul. Essexiae
    equites auratos.
  • Tho. Cheyneum familiae regiae Se∣neschallum.
  • Io. Gagaeum familiae itidem regiae Contra-rotulatorem.
  • Ant. Wingfeldum regi à 〈◊〉 secundum praefectum.
  • Gul. Peterum Secretarium.
  • Richardum Rich.
  • Io. Bakerum.
  • Radulphum Sadlerum.
  • Tho. Seimerum.
  • Richardum Southwellum.
  • Edmundum Peckhamum.

Cadauer suum Windesorae 〈◊〉 condi, in mausoleo non∣dum absoluto, quod Wolsaeus Cardinalis iam olim (vti dixi∣mus) 〈◊〉, non sibi (quod multi perperam fabulantur) sed Regi, sicut hodie visenda testatur inscriptio, quam poste∣rioris temporis non fuisse constat. Siquidem Dominum Hiberniae Henricum appellat non Regem, omissa etiam su∣premi Capitis Ecclesiae Anglicanae mentione, quae duae parti∣culae post mortem Wolsaei in titulo siue 〈◊〉 Regio immu∣tatae noscuntur. Eodem in Testamento, Henrici sexti & Edw. Page  154 quarti (qui in Ecclesiâ Windesorensi similiter humati fue∣rant) [ 1547] Sepulchra, magnificentiùs extrui iussit, aliaque non pe∣rinde magni momenti 〈◊〉, quorum pauca effectum sortita sunt. Testamentum huiusmodi ratum habuit, & sub∣scriptione sigillóque firmauit pridie Calendas Ianuarij, vi∣xitque 〈◊〉 mentem integrum: nam 〈◊〉 28. Westmo∣nasterij decessit, idque (vt traditum comperi) hoc modo. Cum P st diuturnum languorem, mortem ingruere medici*〈◊〉, amicos 〈◊〉 monuerunt, vt conditionis suae certiores eum 〈◊〉: quod cum 〈◊〉 detrectarent, ne∣gotium suscepit Dennaeus, qui ad Regem rectâ pergens gra∣uiter laborantem, omnibus videri indicauit, humanae opis iam parùm superesse, & optare se proinde, vt ad DEVM totus conuertatur, & praeteritorum memor, misericordiam cius per CHRISTVM imploret. 〈◊〉 aequis auribus hic nuntius primo auditus est: Sed cum à Medicorum pro∣gnostico eum sermonem oriri perspiceret, ad 〈◊〉 subeundam se tandem componens, ad vitam suam retroactam flexit oculos, quam, etsi multum incusaret, per CHRISTI tamen 〈◊〉, omnia delicta, sua condonari posse, quan∣quam multo adhuc & 〈◊〉 & grauiora forent, se confidere 〈◊〉 est. Tum Dennaeus, an Theologum quenquam ac∣cersi vellet percontatur, quocum hisce de rebus colloquatur. Non alium (inquit Rex) quàm Cranmerum Archiepiscopum, sed neque illum adhuc, donec quiescens paulisper, prout tunc postea me habere sensero, hoc de negotio statuerim. Post∣quam deinde horam vnam aut alteram obdormijsset, exper∣gefactus, ac deficere sese 〈◊〉, vocari ociùs mandauit Ar∣chiepiscopum qui Croidoniae tum degebat. Sed ille celeri∣tate summa vsus, non potuit tamen venire priusquam loque∣lam Rex amiserat. Manum advenienti cum porrexisset, Archiepiscopus, vt in misericordiâ DEI per CHRISTVM suam spem collocaret, hortatus est, impense rogans, vt si verbis hanc suam spem testatam reddere non posset, at signo sal∣tem aliquo id faceret. Tum Rex manum Archiepiscopi quam tenebat suâ quam potuit arcte compressit, & breui deinde postea animam exhalauit, cum regnasset annos 37. menses 9. at∣que 〈◊〉 6. vixisset autem supra annos 55. menses 7. Morte Page  155 sic regnum finijt Henricus octavus, propter prima admini∣strationis [ 1547] tempora illustre, propter victorias crebras & res in bello 〈◊〉 gestas gloriosum, propter magnas sub eo mu∣tationes factas memorabile, propter ecclesiae sub eo coeptam re∣formationem laudabile, propter vxoriam rem infoelicissi∣mum, propter tot capite plexos (eósque magna ex parte primarios viros) cruentum, denique propter crebra tributa & Ecclesiasticarum opum direp∣tionem, reipublicae damno∣sum, ciuibúsque graue ac onerosum.