Page [unnumbered]
Cap. 6.
Solet preterea plerunque differri, ne∣gotiū per absentiam dominorū quando scili∣cet petens ipse, clamat tenementum petitum pertinere ad feodum vnius, et is qui tenet, di∣cit se idem tenere de feodo alterius domi∣norum, et tunc summonendus est vterque dominorum illorum ad curiam vt illis presē∣tibus loquela illa audiatur et debito modo terminetur, ne illis absentibus iniuria aliqua inferri videatur ad diem autē qua summoniti sunt ad curiam venire, poterit se vterque eo∣rum aut eorū alter licite essomati, et tribus vicibus solito more. Esto ergo quod tribus vicibus essoniato domino tenentis, consi∣deretur quod ipse ad curiam veniat vel respō∣salem mittat, qui si nec tunc venerit neque responsalem miserit, considerabitur quod te∣nens ipse inde respondeat et defensionem inde suscipiat et si per defensionem vicerit, sibi quidē terrā illam retinebit, et seruitium domino Regi de cetero inde faciet quia do∣minus suus seruitiū suum per defaltam suam amitter, donec veniat, et ibi faciat quod inde fecere debet, eodem modo poterit dominus