Cap. 19.
¶Pena autem in hac assisa temere iuran∣tium
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
¶Pena autem in hac assisa temere iuran∣tium
ordinaria est, et ipsi regali institutioni e∣leganter inserta. Si enim ipsi iuratores periu∣rasse in Curia fuerint legittime conuicti, vel in iure confessi, omnibus catallis et rebus mobilibus spoliabuntur, domino regi eisdem applicandis, de clementia autem principis maxima: saluis eis tenementis solis liberis, preterea in Carcerem detrudentur et ibi per annum ad minus in prisona detinebuntur in∣super de cetero legem terre amittentes per∣petuam infamie notam, inde merito incurret. Quae paena ideo recte instituta est, vt quos∣libet ab illicita prestatione sacramenti in ta∣li casu, coerceat similitudo supplicii. Notan∣dum etiam quod nunquā potest esse duellā vbi assisa nequit esse nec econuerso, Mittetur autem petens si adiudicetur ei tenementum ad vicecomitem illius prouinciae vbi tenemē∣tum est, ad seisinā suam recuperandam per hoc breue.