Cap. 12.
Ad diem illum poterit se tenens essoni∣are, et iterum ad tria rationabilia essonia re∣cuperare,
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
Ad diem illum poterit se tenens essoni∣are, et iterum ad tria rationabilia essonia re∣cuperare,
quod videtur recte posse fieri quia vtin superioribus dictum est, quoriens aliqui∣in Curia apparuerit. Et ibi facit quod de iure facere debet: iterum de nouo ad es∣sonia sua recuperabit. Sed tunc ita eue∣niet, vel euenire poterit, quod tot vel plu∣ra essonia interuenire poterint per mag∣nam assisam, quot per duellum quod pre∣missis non est consonum. Esto enim quod tenens ipse tribus vicibus se possit essoniare continuis, contra electionem du∣odecim militum, per quatuor milites fa∣ciendam, post tria••••lla essonia, eo ad cu∣riam veniente aliquis vel aliqui illorum quatuor militum eodem die se poterint es∣soniare. Et si hoc, poterit iterum tenens post eorum essonia se de nouo essoniare Et ita vix aut nuuquam assisa ad effec∣tum perduceretur. Sed nota quod appa∣tentibus in Curia quatuor militibus die sibi prefixa, paratis duodecim alios elige∣re, de hoc ex equo prodita est qued••m con∣stitutio, iuxta quam de consilio cu••c ita so∣let res expediri: quod siuc venerit siue non, is qui tenet nihilominus per illos quatuor
milites: et super eorum sacramentum, fiet e∣lectio duodecim. Verum quia si presens esset tenens ipse, contra aliquem vel aliquos eo∣rum duodecim iuste aliquid forsit in posset excipere, et super hoc in curit audiretur. De consilio et absenti inde satisffaciendo non tantum duodecim eligentur, sed tot etiam, vt sine omni contradictione er causatione possit absenti cum redicrit satiffien. Excipi autem possunt Iuratore ipsi e••••dem modu quibus et testes in curia christientatis iuste repelluntur. Preterea notandum quod si ve∣nerit is qui so posuit in magnam assisam, li∣cet non omnes illi quatuor milites venerint, de consitio et communi assensu litigantium per vnum ••tiam illorum quatuor militum: poterint illi duo decim milites eligi adhibi∣tis illi duobus vel tribus militibus aliis de codem comitatu si in curia fuerint inuenti∣licet ad hoc non fuerint vocati: ad majorem autem cautelam, et ad omnem cauillatio∣nem deuitandam: solent sex vel plures mili∣tes ad curiam ipsam ad electionem facien∣dam vocari. Ad becautem taliter expedien∣da. Plus profuit sequi curie consilium quam
iuris et curie cursum consuetum servare, vn∣de prouidentie committitur et arbitrio do∣mini Regis; vel eius Iusticiis rem istam vtili∣us et equius temperare.