SOLENNE DECRETVM, A nationali Ecclesiarum Gallicarum Sy∣nodo (celebrata GAPINCI apud Delphinates) proclamatum, & publicae Confessioni earumdem adscriptum.
CVM Vero Episcopus Romanus, erecta sibi in orbe Christiano Monarchia, sibi arroget Principatum in omnes Ecclesi∣as & Pastores: vsque adeo inflatus, 1 1.1 Vt Deum ipse se appellet. 2 1.2 Velit adora∣ri: Ipse sibi tribuat omnem potestatem in coelo & in terra: Res Ecclesiasticas ad libitum compo∣nat: Cōdat articulos fidei: Authoritatem Scripturae velit pendere a sua, eamque ad libitum interpretetur: Anima∣rum mercaturam exerceat: Liberet adstrictos votis & iu∣ramentis: Nouos Dei cultus instituat: Et (quod ad Ciuilia attinet) legitimam Magistratuum auctoritatem concul∣cet; dans, adimens, & transferens Regna: Credimus & as∣serimus, eum esse verum illum & germanum ANTI∣CHRISTVM, Filium perditionis, praedictum in Ver∣bo Dei: Meretricem purpuratam, insidentem septem montibus in magna Ciuitate; Obtinentem Regnum in Reges terrae: Et expectamus donec Deus (prout promisit, & iam coepit) eum fractum & victum Spiritu oris sui, tandem deleat fulgore aduentus sui.