Page [unnumbered]
Omnibus & Singulis eximiae artis Chirur∣gicae Magistris in Angliâ, Scotiâ, & Hiber∣niâ, praecipuè in inclyta Londini Civitate Com∣morantibus: nominatim Ornatissimis & doctissi∣mis viris, Richardo Watsono Armigero dignissimae Socie∣tatis Chirurgorum Londinensium Magistro, Iosepho Fenton•• Armigero & propter egregiam eruditio∣nem Chirurgorum omnium hac tempestate Antesignano, Gulielmo Clouso Armigero, So∣renissimo Principi CAROLO Magnae Bri∣tanniae, Franciae & Hyberniae Regi At∣chi-chirurgo, Iacobo Molinao artis Chirurgicae insigni & spectato Magistro, et amicis meis Ioanns Scot•• & Edwarde Charles, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
EA est (viri gravissimi) hujus Tractatiunculae natura ut non solùm magnatum & potenti∣um, sed & artis medi∣cinalis peritorum, Aes∣culapij filiorum egeat patrocinio. Quamvis enim contra caco∣magiam Theologus scribo, tamen is est ingenioli mei faetus, quem nunc parturio, ut nisi artis vestrae limites aliquantulum pro modulo salutarem, in lucem faelicitèr nunquam sit proditurus. Nec opinor hoc factum & conatum renuetis. Nulla enim tam polita est ars, aut sublimis sci∣entia, quae Sacrosanctae Theologiae non