A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.
Page  [unnumbered]

DOGMATVM PELAGIANORVM à priscis Patribus & Conciliis dam∣natorum INDICVLVS.

1 PEccatum Adami posteris ejus non imputatur.

2 Sibi soli Adamus peccans nocuit propriè; posteris non nisi exemplo, quatenus imitantur.

3 Originale peccatum, sive naturae humanae corruptio nulla est.

4 Quilibet homo eâdem perfectione nascitur, quâ fuit Adam ante lapsum, demptâ perfectione aetatis, quae in posteris recens natis usu rationis caret.

5 Mors temporalis est à necessitate naturae; minime{que} propter primi parentis primum peccatum redundavit in posteros.

6 Ipsemet Adam lege & necessitate naturae moriturus erat, etiamsi non peccasset.

7 Multo minus aeternae mortis reatum induxit posteris Adam peccato suo.

8 Parvuli in Baptismo non accipiunt remissionem peccati origi∣nalis.

9 Qui tuentur dogma de peccato originali, damnant nuptias.

10 Gratia significat naturam ratione & voluntate praeditam.

11 Supernaturalis gratia spectatur in doctrina Legis, & condona∣tione peccatorum.

12 Haec posterior, puta condon: pecc: non omnibus est necessaria. Quia non omnes peccant, saltem possunt carere peccato.

Page  [unnumbered] 13 Qui peccarunt, possunt ex naturae viribus resipiscere abs{que} in∣terna gratia Spiritus sancti.

14 Gratia Christi non alibi quaerenda, quàm in doctrina, & vita, seu exemplo Christi.

15 Si quod hîc obtingit auxilium internum Spiritus sancti, illud in sola intellectus illuminatione est positum. Nullâ autem voluntati opus est gratiâ internâ.

16 Homo viribus ex creatione sibi insitis legem penitus implere potest.

17 Gratia ad ligis impletionē utilis quidem est, non itē necessaria.

18 Homo etiam gravissimis tentationibus per se potest resistere, licèt faciliùs id praestet, si adjuvetur à gratia.

19 Per opera naturae homo promeretur auxilium gratiae.

20 Quod ab oblivione, vel ignorantia proficiscitur, non habet ra∣tionem peccati.

21 In novo Testamento omne juramentum est vetitum.

22 Divites, nisi bona sua vendant, & pauperibus dent, non pos∣sunt servari.

23 Bonus usus liberi arbitrij, & virium naturalium est causa prae∣destinationis.

24 Christus non est mortuus pro omnibus; saltem pro infantibus: quia carent peccato.