A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.
Page  [unnumbered]Page  [unnumbered]

Salutem in ipso, qui fons Gratiae.

AMice noster, veritatis magis. Quem per Epistolam repetitò flagitabas, Parallelum, unà cum ejusdē conscribendi caus∣sâ necessariâ, ad te per notum Hermetem, licèt aliquantò se∣riùs, jam transmitto. Tu quaeso inter legendum amict sepone personam, indue judicis: &, si quid titubatum sit, pro tuo candore, ac liber∣tate, mone; eò redibit gratior, quò obeliscis tuis com∣punctior. Absit ut Arminianis ideo stupescant dentes, quia labruscas comederat Pelagius, aut de∣licatiores Pelagii nepotes, nisi constiterit Arminia∣nos itidem acidum inde expressum plenâ hausisse amphorâ, & aliis avidè etiamnum propinare. In hac 〈 in non-Latin alphabet 〉 ad geometricam normam compositâ, sanctè profiteor, imprimis cautum, ne quid distortum, in∣versum, aut depravatum affingeretur, quò faciliùs, aut speciosiùs antiquis erroribus novi quadrare vide∣rentur. Verùm ut in picturis nimis exiguis, aut speculis minutioribus vultus integros vix datur di∣stinctè Page  [unnumbered] intueri; in tabella isthac adeo contracta sin∣gulos gemini istius Monstri artus & articulos con∣spici posse hand quidem sperandum. Haec tantum∣modo ad synopsin, & specimen properata potiùs, quàm maturata.

Opportunum forte, hîc tertiam adstrui columnam, quae sententiam orthodoxam singulis erroribus recto ordine oppositam representaret. Quorsum verò tibi, vir doctissime, hanc praeire facem; utpote in Augu∣stini, Patrúmque reliquorum eandem doctrinam lu∣culenter asserentium, solidè ex Scripturis confirman∣tium scriptis versatissimo? Neque certè mihi hîc quicquam de navo aggredi visum; sed hoc tantùm, quod in usum unius privatum olim postulatum est, ac conscriptum, denuo recognoscere, tibíque in peculium transcribere. Quod tui juris esto, prout etiam ipse, à quopriùs hoc promissum, jam missum.

Londino. Ian. 20, 1624.

Vale.

Tuus A. B.