A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.
Page  [unnumbered]

April. 1. 1621. 〈 in non-Latin alphabet 〉 . AD PRAEMISSVM INDICVLVM DOGMATVM PELAGIANORVM, ET SEMIPELAGIANORVM, adjectamque Interrogationem; Quid Arminianis cum illis, hísve? Responsio breuis per Parallelismum.

ASsertionum Pelagianarū Indiculus Pro∣positiones 24 continens, eget Indice Ex∣purgatorio. Vltima planè non est Pela∣gij dogma, sed tantummodo 〈 in non-Latin alphabet 〉 quod∣dam, quo urgebatur à quibusdam Pela∣gii sententia, ab ipso tamen constanter negatum. Quod ex ipso*Gerardo Vossio, unde hunc Indiculum hauserat, doceripoterat hic consarcinator. De∣inde verò quorsum colluvies illa tot haeresum, quarum (saltem majoris partis) puduit aliquando ipsum paren∣tem; ut videre est apud Augustinum, Tom. 7. cont. Pelagianos passim. Denique illa quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 de Di∣vitibus bona vendentibus, de Iuramento, de Adami in∣tegri mortalitate? Quis haec unquam Arminianis vel per somnium cogitavit imputanda?

Adeóque ex Pelagii placitis 24 hîc recensitis sex tan∣tùm huc videntur spectare, nempe 3. 7. 10. 15. 19. 23. Reliqua valere jubemus.

Page  [unnumbered]

1 De peccato originali.

PELAGIANI.

Propos. 3. Originale pecca∣tum nullum est.

Ex Aug. de nupt. Homo non nascitur cum originali pec∣cato. Peccatum originis non est peccatum: Quia non est volun∣tarium.

Propos. 7. Multo minus ae∣ternae mortis reatum induxit Adam posteris suo peccato.

Ex Epist. Gelasii. Iustum non videtur, quòd factura Dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato nascatur ob∣stricta.

Itē ex Ep. Gelasii. Parvulos sine Baptismo decedentes non posse pro solo originali peccato damnari.

ARMINIANI.

Arnoldus Corvinus cont. D. Tilenum pag. 388. Arminius docet peccatum originis nul∣lam culpae propriè dictae ra∣tionem habere.

Arminius respons. ad quaest. 9. pag. 174. Perversè dicitur, peccatū originale reum mor∣tis facere.

Arn. Corv. ib. pag. 391. Equidem Arminius statuit neminem propter solum pec∣catum originis damnari.

Hanc sententiam argumen∣tis propugnant uterque conclu∣dentibus, non tantùm actu non damnari, sed nec justè posse damnari.

Si enim, tum Deus longè ri∣gidiùs cum talibus ageret, quàm cum Diabolis.

Item. Quod est poena peccati, non meretur aeternam poenam: Quia tune esset processus in infinitum, si poena poenam mereretur.

Page  [unnumbered]

2 De significatu Gratiae.

PELAG.

Propos. 10. Gratia signifi∣cat naturam ratione & volun∣tate praeditam.

Ex Aug. Epistola 105. Gra∣tiam illam, quam volebat Pe∣lagius sine ullis praecedentibus meritis dari, esse humanam na∣turam, in qua conditi sumus. Ne{que} enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus, ut essemus.

ARMIN.

Arnold, Ib. pag. 158. Gentes natura faciunt, quae sunt legis. Quantulum verò sit, quod homo corruptus potest, hoc vult Deus ut faciat: &, hoc dum facit, Gratiâ rectè utitur.

Item. Pag. 157. Quaesito, an homo corruptus rectè possit uti lumine naturae, statim ex∣plicat, requiri, ut homo cor∣ruptus, gratiâ, quam habet, re∣ctè utatur, & faciat quodcun∣que per gratiam sibi collatam potest facere.

Nec verò mirum, Arminianis Naturamesse Gratiam, qui Gra∣tiam generalem omnibus ubique terrarùm hominibus insitam tuen∣tur. Quae quid quaeso distat ab ipsa Naturà, ejúsque dotibus? Quod si quis obstrepat, hanc levis esse momenti 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cogitet pestilen∣tissimi veneni Pelagiani fontem hunc esse occultum. Hinc enim facilè eludent atque eluent omnia, quae à Gratiae assertoribus afferuntur, Quidni regerant scilicèt, Gratiâ salvi facti estis. Certè: nempe na∣turâ, quae gratia prima, & universalis. Dei gratiâ sum quod sum. Hoc est naturâ, cujus gratis author Deus. Fides donum Dei. Planè. Nam ipsa, qua credimus, libera voluntas est donum creatoris Dei. Deni{que} si instet Augustinus, Sola Gratia discernit fidelem ab infideli. Quidni respondeant? Certè. Nempe sola voluntas libera, quae gratis & 〈◊〉 à Deo data est.

Page  [unnumbered]〈1 page duplicate〉Page  [unnumbered]〈1 page duplicate〉
Page  [unnumbered]

3 De progressus Gratiae causa.

PELAG.

Propos. 19. Per opera natu∣rae homo promeretur auxilium gratiae.

Ex Concilio Diospolita∣no, Gratiam Dei secundùm hominum merita dari.

Ex Aug. de bono persever. cap. 2. Tria sunt, quae maximè adversus Pelagianos Catholica defendit Ecclesia. Quorum est unum, Gratiam Dei non secun∣dùm merita nostra dari.

Ex eodem Aug. Licet non secundùm merita bonorū ope∣rum, tamen secundùm merita bonae voluntatis datur gratia. Ratìo Pelagii est. Alioquì Deus esset acceptor personarū, si sine ullis praecedentibus meri∣tis, cujus vult, miseretur.

ARMIN.

Armin. exam. pag. 218. Vi∣de mihi, annòn isto dicto Christi, Habenti dabitur, pro∣missio ista contineatur, qua Deus spondet se gratia super∣naturali illuminaturum, qui lumine naturae rectè utetur, aut saltem utetur, quantum poterit, minus malè.

Arnold. contra Til. pag. 165. Caussa, cur parvulis reveletur Evangelium, est quòd Deus eos illuminet, qui dociles se praebent. Generalis est sen∣tentia, quae docet in genere, Deum habenti, hoc est, bene utenti additurum gratiam.

4 De auxilio gratiae in Conversione.

PELAG.

Propos. 15. Si quod hîc ob∣tingat auxiliū Spiritus Sancti internum, illud in sola intel∣lectus illuminatione est posi∣tum. Nullâ autem voluntati opus est gratiâ internâ.

Page  [unnumbered]Ex Aug. ad Bonif. 4. cap. 5. A Domino adjutorium cogni∣tionis habemus, quo ea quae fa∣cienda sunt, novimus, non sus∣spirationem dilectionis, ut co∣gnita sancto amore faciamus; quae propriè gratia est.

Page  [unnumbered]

ARMIN.

Collat. Hag. Bert. pag. 279. In voluntate locum non ha∣bet sanctitatis infusio, ut quae naturâ suâ libera est ad volen∣dum bonum aut malum. Itē, In morte spirituali non sepa∣rantur Page  [unnumbered] propriè dona spiritua∣lia ab humana voluntate, cum ea nunquam in illa fuerint; sed libertas duntaxat bene, aut malè agendi.

Ibidem pag. 272. Dabit De∣us cor novum. Nos arbitra∣mur, hîc per Cor significari posse animam humanam: eamque novam vocari, tum ob novi luminis & novae noti∣tiae infusionem, tum ob nova conversionis opera, quae ipsa profert.

5 De caussa Praedestinationis.

PELAG.

Propos. 23. Bonus usus li∣beri arbitrii, & virium na∣turalium est caussa Praedesti∣nationis.

Non diffitentur Arminiani Divinae Electionis decretum pendêre ex praeviso libero vo∣luntatis humanae assensu, etiam tune cum possit omnibus gra∣tiae salvificae auxiliis positis, dissentire pro innata & naturali suae li∣bertate: prout infra patebit. Quidni ergo altiùs ad ipsum hunc Pe∣lagianismum aspirent, De bono usu liberi arbitrii Praedestinatio∣nis aequilibrium hanc in partem inclinante, ac determinante pendu∣lum decretum Dei? Vtcun{que} nomen quidem caussae hîc declinent, & substituaent praecedaneae conditionis larvam, in hunc tamen Scopulum re ipsa impingunt, ad quē olim Pelagius naufragiū fecit.

Ad Semipelagianismum quod attinet, nobis in In∣dice proposito tria tantum hujus Hydrae capita often∣tantur. Reliqua occultantur, &, quasi limacis cornua, intus retrahuntur. Quae, admotâ orthodoxorum Patrū manu, nunc extrahenda, & personatis hodiernis ejus∣dem fabulae histrionibus induenda.

Page  [unnumbered]

1 De Electione ex praevisa fide.

SEMIPELAGIANI.

Ex Prosperi Epist. ad Aug. Qui credituri sunt, qui{que} in ea fide, quae deinceps per gratiam Dei sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante Mundi constitu∣tionem Deum: & eos praedesti∣nasse in Regnum suum, quos gratis vocatos dignos futuros electione, & de hac vita bono fine excessuros esse praevi∣derat.

Ex Hilarii Epistola. Praede∣stinationem ad id valere con∣tendunt, ut eos praedestinaverit, vel praesciverit, vel eligere pro∣posuerit, qui fuerant credi∣turi.

ARMINIANI.

Collat. Hag. Pag. 62. Deus ante jacta mundi fundamenta statuit ex genere humano eos per Christum salvare qui per gratiā Spirit{us} credituri, in ea{que} fide et obedientia per eandé gratiam essent perseveraturi.

Item ibid. Perseverantes in fide velle servare, est totum & integrum decretū Electionis.

Item Pag. 90. Decretum prae∣cisum, & absolutum, quo De∣us dicitur in eligendo non ali∣ter considerasse hos, aut il∣los, quàm ut personas singu∣lares, neque respexisse ad bo∣nas cujusquā qualitates, quas ante praevîdit, non potest vel cum natura Dei, vel cū Scrip∣turis consistere.

Arm. contr. Perk. pag. 221. Negat Electionem divinam esse regulam fidei dandae, vel non dandae.

Collat. Hag. pag. 38. Fatemur apertè fidē in consideratione at{que} intuitu Dei priorem esse electione ad salutē, & non eā instar fructus alicujus cōsequi.

Page  [unnumbered]

2 De Electorum numero incerto.

SEMIPEL.

Prosp. Epist. ad Aug. Non acquiescebant, praedestinatum Sanctorum numerum nec au∣geri posse, nec minui.

Epist. Hilar. Arelatens. ad Aug. Illud pariter non accipi∣unt, ut eligendorum, rejicien∣dorúm{que} esse definitum nume∣tum velint.

Faustus. Non esse hominum alios ad vitam, alios ad perdi∣tionem deputatos; sed de salute ad perditionē, & de perditione transiri posse ad salutem.

ARMIN.

Grevinchov. Thes. exhibit. pag. 137. & Remonstr. alii. E∣lectio incompleta potest in∣terrumpi, ac interdum inter∣rumpitur: sunt{que} incompletè electi verè quidem electi; sed possunt fieri reprobi, ac peri∣re: numerus{que} electorum po∣test augeri, ac minui.

Idem ibid. Nemo in hac vi∣ta est peremptoriè electus, sed ille demum peremptoriè èli∣gitur, qui moritur, vel mor∣tuus est in fide, & obedientia.

3 De universalitate Gratiae, & vocationis.

SEMIPEL.

Ex Prosperi Epist. ad Aug. Tom. 7. Ad salutis donum omnes homines universaliter vocari, five per naturalem, si∣ve per legem scriptam, sive per Euangelicam praedicationem.

ARMIN.

Arnold. cont. Til. pag. 397. Deus per Spiritum in lege ef∣ficacem in omnibus aliquo modo & gradu operatur, hoc fine, ut ad fidem Christi om∣nes paullatim perducat: quem Deus ex parte sua paratus est omnibus revelare.

Page  [unnumbered]

4 De Operibus praeparatoriis.

SEMIPEL.

Propos. 1. Initium fidei, & conversionis desiderium est ex nobis: incrementum à gratia.

Ex Prospero. Etiam post praevaricationis lapsum man∣sisse in Adam—quaedam virtutum semina omni animae beneficio Creatoris inserta.

Cavendum est nobis, ne ita ad Dominum omnia Sancto∣rum merita referamus, ut ni∣hil, nisi id quod malum at{que} perversum est, humanae ascri∣bamus naturae.

Ideo homo accipit, invenit, intrat, quia bono naturae bene usus, ad istam salutarem gra∣tiam initialis gratiae ope meru∣erit pervenire.

Propos. 2. Homo si non sem∣per, saltem aliquando praeve∣nit Deum praeparatione propriae voluntatis: quo naturae conatu movetur Deus, ut volunta∣tem ita praeparatam auxilio Spiritus Sancti ad regeneratio∣nis gratiam perducat.

ARMIN.

Arnold. pag. 403. Homo in statu corruptionis habet reliquias vitae spiritualis, sci∣licet—in affectu ad bonum cognitū aliquale desiderium.

Armin. cont. Perk. 137. Fal∣sum est, hominem non regeni∣tum totum esse carnem, hoc est, nihil in illo esse, nisi car∣nem.

Arnol. pag. 158. Hoc pacto gratiâ suâ (i. lumine naturae, ut priùs patet) utenti Deùm plu∣ra & majora dona largiturum sentit Arminius.

Remonstrantes contra Wala∣chros. pag. 45. Per naturalem legis notitiam, & meliorem gratiae communis usum corre∣ctos, nonnihil idoneos judi∣cat Deus, quos ulteriore gra∣tiâ, id{que} ex bene placito suo, donet.

De hi vide plura in Pela∣gianismo. Arto. 3.

Page  [unnumbered]

5 De libertate arbitrii in conversione.

SEMIPEL.

Epist. Hilar. ad. Aug. Ar∣bitrium ad hoc liberum asse∣runt, ut velit, vel nolit admit∣tere medicinam.

Ex Prospero. Quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his vitam apprehendi, qui sponte crediderint, & auxiliū gratiae merito credulitatis ex∣ceperint.

Faustus. Dei miserationis est, ut vocentur homines: sed ipsorum voluntati commissum est, ut sequantur.

Petrus Diaconus cont. Fau∣stum. Frustra garriunt, qui dicunt, Meum est velle credere, Dei autem gratiae est adjuvare: cum ipsum credere nobis à Deo dari testetur Apostolus.

Cassianus. Non esse ita to∣tum Page  [unnumbered] tribuendum gratiae, quin aliqua laus industriae sit ser∣vanda libero arbitrio.

Item, Duo sunt, quae huma∣nam operantur salutem, Dei gratia, & hominis obedientia.

Faustus lib. 1. Dictum Chri∣sti, Nemo venit ad me, nisi Pa∣ter traxerit, ita exponit, ut ni∣hil aliud sit attrahere, nisi prae∣dicare, scripturarum consolati∣onibus excitare, increpationi∣bus deterrêre, desideranda pro∣ponere, intentare metuenda, judicium comminari, praemiū polliceri.

Page  [unnumbered]

ARMIN

Arnold. pag. 337. Gratia non ita instruit hominem no∣vis viribus, quin semper ma∣neat in hominis potestate iis uti, vel non uti.

Collat. Hag. pag. 282. Potest homo regenerationem suam impedire, etiam tum, cum Deus vult hominem regene∣rare.

Arnold. adv. Bogerm. p. 263. Positis omnibus gratiae ope∣rationibus, quibus Deus ad conversionem utitur, manet tamen ista conversio in homi∣nis potestate, ut seipsum pos∣sit vel convertere, vel non cō∣vertere, credere, vel non cre∣dere.

Armin. pag. 223. Totalis caussa, cur hic credat, ille non credat, est voluntas Dei, & li∣berum arbitrium hominis.

Arnold. contr. Til. Pag. 136. Absurdum non est, ut homo sua voluntate se discernat à nō credente.

Collat. Hag. pag. 315. Dis∣cretio Page  [unnumbered] sui ab alio potest homi∣ni tribui.

Grevinchovius contra Am▪ pag. 297. Nihil obstat, q •• mi∣nùs vel sola moralis gratia ho∣mines animales reddat spiri∣tuales.

Armin. contra Perk. p. 223. Fides ita est merae voluntatis Dei, ut voluntas illa non uta∣tur omnipotenti et irresistibili motione ad fidē ingenerandā in hominibus: sed leni suasio∣ne, & accommodata ad mo∣vendam voluntatem hominis pro modo libertatis ipsius.

Item pag. 220. Gratiae author statuit per gratiam suam ho∣mines ad assentiendum leni & suavi suasione movere: qui motus liberi arbitrii liberum consensum non modo non tollat, sed stabiliat etiam.

Collat. Hag. pa. 291. Annón nobilissima actio circa homi∣nem, quae fit per inductionem & monelas? Annón satis ve∣hemens foret operatio, si ralis esset, quali Satanas utitur?

Page  [unnumbered]

6 De Perseverantia.

SEMIPEL.

Propos. 3. Ad perseveran∣tiam in fide & gratia non opus est novâ & speciali gratiâ: suf∣ficit ad hoc vel quod natura ha∣bemus, vel quod semel per Spi∣ritum adepti sumus.

Potius sic formanda erat haec sententia.

Ex Aug. de bono Persev. Perseverantiam in finem esse in nostra potestate, & non esse Dei donum.

Et ex Hilario ad Aug. Nec cuiquam talem dari perseve∣rantiam, à quâ non permitti∣tur praevaricari, sed à quâ pos∣sit sua voluntate deficere.

Minus candidè obtrusa haec propositio pro statu questionis, nedū integrae, de Perseverātia. Ne{que} enim negarūt Semipelagi∣ani novae gratiae auxiliū ad per∣severantiam: prout constat ex Prosperi verbis priùs citatis, nempe, Qui in ea fide, quae deinceps per Dei gratiam juvanda sit, mansuri.

ARMIN.

Collat. Hag. Pag. 62. Partis ultimae. Perseverantia malè vocatur donum.—Est volun∣tatis actus, quae motionem & actionem Spiritus potest ad∣mittere, vel eam spernere.

Remonstrant. Thes. exhibit. Synod. Dordr. Positis omni∣bus, quae ad perseverandum necessaria & sufficientia sunt, manet tamen semper in ho∣minis potestate perseverare, vel non perseverare.

Page  [unnumbered]

7 Decantata Objectio.

SEMIPEL.

Prosp. de voc. Gent. Di∣cunt superfluè ad acquirenda bonorum▪ operum merita labo∣rari; frustra etiam orationibus, quibus Deus exorandus para∣tur, insisti, si ex incommutabili proposito ejus Christianae gra∣tiae subsistat electio.

Prosp. in Epist. ad Aug. Dicunt lapsis curam resurgen∣di adimi, & Sanctis occasionē teporis afferri, eò quòd electi nullâ negligentiâ possint exci∣dere quoquo modo se egerint.

—Removeri omnem industriā, tolli{que} virtutes, si Dei consti∣tutio humanas praeveniat vo∣luntates.

Aug. de bono Persever. c. 12. Pelagiani nobis objiciunt, quòd fato tribuamus Dei gra∣tiam. Vide Aug. ad Bonifa. l. 1. c. 5.

Page  [unnumbered]Prosp. ibid. Sub hoc Pr∣destinationis nomine fatalem quandam induci necessitatem.

Page  [unnumbered]

ARMIN.

Collat. Hag. de 5. Art. p. 12. partis ult. Doctrina ista in se, & ex se, verae pietati, & bonis moribus officit, tum iis qui eam docent, tum iis, qui eam audiunt.

—Movet ad securitatem carnalem, verum dolorem ex commissis peccatis aufert, si∣mulque sollicitā illam curam resurgendi ex peccatis, et me∣tum, ne quis tractu temporis in peccato obduretur.

—Tollit preces, obsecrati∣nes, obtestationes, commone∣factiones, minas, promissio∣nes, mandata, consilia, lauda∣tiones, & praemia.

Manicheismum, Stoicis∣mum, Libertinismum, Epicu∣raeismum in Ecclesiam indu∣cit.

Emblema praefixum libro Arminianorum de actis Sy∣nodi Page  [unnumbered] Dordrect. Armatus Leo (insigne Hollandiae) Pileatus (insigne libertatis.) Cui inscri∣bitur elogium triumphale. DESTRVCTO FATO.

Ingenuè quidèm Arminius Semipelagianismum objicienti respondit,*Disquiri posse, cur Semipelagia∣nismus non sit verus Christianismus.

Solide autem Prosper Semipelagianos & Pelagianos in eodem luto haerere demonstrans,* utros{que} in eundem Parallelismi carcerem compingit, his verbis,

Paria sunt unius seminis germina, &, quod latebat in radi∣cibus, manifestatur in fructibus. Non ergo cum istis nova acie dimicandum est; nec quasi contra ignotos hostes specialia sunt ineunda certamina. Tunc istorum machinae fractae sunt, tune in superbiae sociis & principibus corruerunt, quando beatae memoriae Innocentius nefandi erroris capita Apostolico mucrone percussit, quando Pelagium ad proferendum in se suósque sententiam Palestinorum Episcoporum Synodus coar∣ctavit.

Deforme hoc Monstrum si constringamus nexu Syllogistico: ligatus Proteus arcanum effundet oraculum.

Semipelagianismus est verus Christianismus (non dif∣fitente Arminio)

At Semipelagianismus est Pelagianismus (statuente Prospero)

Ergo Pelagianismus est verus Christianismus (vèl reclamante Catholicismo)

Quo cum epiphonemate desinit hic noster Paral∣lelismus.