A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.

SEMIPEL.

Propos. 1. Initium fidei, & conversionis desiderium est ex nobis: incrementum à gratia.

Ex Prospero. Etiam post praevaricationis lapsum man∣sisse in Adam—quaedam virtutum semina omni animae beneficio Creatoris inserta.

Cavendum est nobis, ne ita ad Dominum omnia Sancto∣rum merita referamus, ut ni∣hil, nisi id quod malum at{que} perversum est, humanae ascri∣bamus naturae.

Ideo homo accipit, invenit, intrat, quia bono naturae bene usus, ad istam salutarem gra∣tiam initialis gratiae ope meru∣erit pervenire.

Propos. 2. Homo si non sem∣per, saltem aliquando praeve∣nit Deum praeparatione propriae voluntatis: quo naturae conatu movetur Deus, ut volunta∣tem ita praeparatam auxilio Spiritus Sancti ad regeneratio∣nis gratiam perducat.