A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.

Non diffitentur Arminiani Divinae Electionis decretum pendêre ex praeviso libero vo∣luntatis humanae assensu, etiam tune cum possit omnibus gra∣tiae salvificae auxiliis positis, dissentire pro innata & naturali suae li∣bertate: prout infra patebit. Quidni ergo altiùs ad ipsum hunc Pe∣lagianismum aspirent, De bono usu liberi arbitrii Praedestinatio∣nis aequilibrium hanc in partem inclinante, ac determinante pendu∣lum decretum Dei? Vtcun{que} nomen quidem caussae hîc declinent, & substituaent praecedaneae conditionis larvam, in hunc tamen Scopulum re ipsa impingunt, ad quē olim Pelagius naufragiū fecit.

Ad Semipelagianismum quod attinet, nobis in In∣dice proposito tria tantum hujus Hydrae capita often∣tantur. Reliqua occultantur, &, quasi limacis cornua, intus retrahuntur. Quae, admotâ orthodoxorum Patrū manu, nunc extrahenda, & personatis hodiernis ejus∣dem fabulae histrionibus induenda.