A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.

Nec verò mirum, Arminianis Naturamesse Gratiam, qui Gra∣tiam generalem omnibus ubique terrarùm hominibus insitam tuen∣tur. Quae quid quaeso distat ab ipsa Naturà, ejúsque dotibus? Quod si quis obstrepat, hanc levis esse momenti 〈 in non-Latin alphabet 〉 , cogitet pestilen∣tissimi veneni Pelagiani fontem hunc esse occultum. Hinc enim facilè eludent atque eluent omnia, quae à Gratiae assertoribus afferuntur, Quidni regerant scilicèt, Gratiâ salvi facti estis. Certè: nempe na∣turâ, quae gratia prima, & universalis. Dei gratiâ sum quod sum. Hoc est naturâ, cujus gratis author Deus. Fides donum Dei. Planè. Nam ipsa, qua credimus, libera voluntas est donum creatoris Dei. Deni{que} si instet Augustinus, Sola Gratia discernit fidelem ab infideli. Quidni respondeant? Certè. Nempe sola voluntas libera, quae gratis & 〈◊〉 à Deo data est.

Page  [unnumbered]〈1 page duplicate〉Page  [unnumbered]〈1 page duplicate〉