A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.

Ingenuè quidèm Arminius Semipelagianismum objicienti respondit,*Disquiri posse, cur Semipelagia∣nismus non sit verus Christianismus.

Solide autem Prosper Semipelagianos & Pelagianos in eodem luto haerere demonstrans,* utros{que} in eundem Parallelismi carcerem compingit, his verbis,

Paria sunt unius seminis germina, &, quod latebat in radi∣cibus, manifestatur in fructibus. Non ergo cum istis nova acie dimicandum est; nec quasi contra ignotos hostes specialia sunt ineunda certamina. Tunc istorum machinae fractae sunt, tune in superbiae sociis & principibus corruerunt, quando beatae memoriae Innocentius nefandi erroris capita Apostolico mucrone percussit, quando Pelagium ad proferendum in se suósque sententiam Palestinorum Episcoporum Synodus coar∣ctavit.

Deforme hoc Monstrum si constringamus nexu Syllogistico: ligatus Proteus arcanum effundet oraculum.

Semipelagianismus est verus Christianismus (non dif∣fitente Arminio)

At Semipelagianismus est Pelagianismus (statuente Prospero)

Ergo Pelagianismus est verus Christianismus (vèl reclamante Catholicismo)

Quo cum epiphonemate desinit hic noster Paral∣lelismus.