A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.
Page  [unnumbered]

ARMIN

Arnold. pag. 337. Gratia non ita instruit hominem no∣vis viribus, quin semper ma∣neat in hominis potestate iis uti, vel non uti.

Collat. Hag. pag. 282. Potest homo regenerationem suam impedire, etiam tum, cum Deus vult hominem regene∣rare.

Arnold. adv. Bogerm. p. 263. Positis omnibus gratiae ope∣rationibus, quibus Deus ad conversionem utitur, manet tamen ista conversio in homi∣nis potestate, ut seipsum pos∣sit vel convertere, vel non cō∣vertere, credere, vel non cre∣dere.

Armin. pag. 223. Totalis caussa, cur hic credat, ille non credat, est voluntas Dei, & li∣berum arbitrium hominis.

Arnold. contr. Til. Pag. 136. Absurdum non est, ut homo sua voluntate se discernat à nō credente.

Collat. Hag. pag. 315. Dis∣cretio Page  [unnumbered] sui ab alio potest homi∣ni tribui.

Grevinchovius contra Am▪ pag. 297. Nihil obstat, q •• mi∣nùs vel sola moralis gratia ho∣mines animales reddat spiri∣tuales.

Armin. contra Perk. p. 223. Fides ita est merae voluntatis Dei, ut voluntas illa non uta∣tur omnipotenti et irresistibili motione ad fidē ingenerandā in hominibus: sed leni suasio∣ne, & accommodata ad mo∣vendam voluntatem hominis pro modo libertatis ipsius.

Item pag. 220. Gratiae author statuit per gratiam suam ho∣mines ad assentiendum leni & suavi suasione movere: qui motus liberi arbitrii liberum consensum non modo non tollat, sed stabiliat etiam.

Collat. Hag. pa. 291. Annón nobilissima actio circa homi∣nem, quae fit per inductionem & monelas? Annón satis ve∣hemens foret operatio, si ralis esset, quali Satanas utitur?