A parallel: of nevv-old Pelgiarminian error
Featley, Daniel, 1582-1645.

ARMINIANI.

Arnoldus Corvinus cont. D. Tilenum pag. 388. Arminius docet peccatum originis nul∣lam culpae propriè dictae ra∣tionem habere.

Arminius respons. ad quaest. 9. pag. 174. Perversè dicitur, peccatū originale reum mor∣tis facere.

Arn. Corv. ib. pag. 391. Equidem Arminius statuit neminem propter solum pec∣catum originis damnari.

Hanc sententiam argumen∣tis propugnant uterque conclu∣dentibus, non tantùm actu non damnari, sed nec justè posse damnari.

Si enim, tum Deus longè ri∣gidiùs cum talibus ageret, quàm cum Diabolis.

Item. Quod est poena peccati, non meretur aeternam poenam: Quia tune esset processus in infinitum, si poena poenam mereretur.