The pilgrimage of the life of man, English by John Lydgate, A. D. 1426, from the French of Guillaume de Deguileville, A. D. 1330, 1335. The text ed. by F. J. Furnivall ... With introduction, notes, glossary and indexes by Katharine B. Locock ...

Sub, qui supra est, ponitur, Line 193 Et subdito subicitur, [subijcitur, Pr.] Rex celorum altissimus Coram iudice ducitur, Et iudicio sistitur, Line 197 Qui Iudex est equissimus, Superior sit infimus, Et virorum nouissimus, A suis-que relinquitur, Line 201 De maximo fit minimus, Et licet sit sanctissimus, Reus mortis condicitur; Line 204
Poncio Pilato, Feram, Line 205 Ferente et mortiferam Contra ipsum sentenciam. In cruce manum dexteram Affigendam, et alteram Line 209 Extendit in angariam; Tunc secundum Ieremiam [Hieruniam. Pr.] Transeuntibus per viam, Potuit suam asperam Line 213 Monstrare contumeliam, Illatam per inuidiam, Cum nil egisset perperam. Line 216
Crucifixus ille fuit, Line 217 Et soluit quod non rapuit, Dans animam in precium. Sua pena non latuit, Sanguis fluens edocuit, Line 221 Et latus suum peruium, Anime-que diuorcium. Quantum graue supplicium Pro homine sustinuit! Line 225 Suum quoque obprobrium Factum oculis omnium, Euidenter hoc innuit. Line 228
Mortuus est, eum tradidit [ [folio 105:4] ] Line 229 Deo patri, et reddidit, Fuso sanguine, spiritum. Moriens, artem condidit, Qua sibi mortem subdidit, Line 233 Sibi tollens ius solitum, Hostis per hanc depositum Quod tenebat ad libitum. Confusus totum perdidit, Line 237 Infernus-que dans gemitum, Videns suorum exitum, Sibi dolorem addidit. Line 240
Et ideo dum moritur, Line 241 Et dum per hoc reuiuitur, Fletus miscetur gaudio, Pro morte fletus oritur, Cum innocens occiditur, Line 245 Pro alieno vicio. Fit autem exultacio, Cum mentali tripudio, Line 248 Dum per mortem mors vincitur Pio tamen arbitrio Videtur-que compassio Satis in plus intenditur. Line 252
Sepultus est per triduum, Line 253 Vsu sopito sensuum, Sicut mortui seculi, Suum erat irriguum, Exhaustum atque arcuum; Line 257 Exhausti omnes riuuli, Deleti erant tituli Visu wlgaris [vulgaris, Pr.] oculi. Vincisse fuisse suum, Line 261 Fuisse caput Anguli, Ductor uel rector populi, Aut deus exercituum. Line 264
Descendit eius anima, Line 265 Corporis sancta victima, Relicta in sudario, Ad acherontis infima [folio 106:1] Venit pro dragina decima, Line 269 Longo perdita senio, Non illa que de gaudio Lapsa est a principio Ad inferni nouissima. Line 273 Sed illa procul dubio, Que, in primo pomerio, Rapta est fraude pessima. Line 276
Ad inferna, cum lumine Line 277 Veniens, & in numine, Genus Adam visitauit, A baratri voragine, Desentos [? Descensos.] in caligine, Line 281 Suos omnes liberauit, Ille hostem tunc mactauit, Et mactatum spoliauit Sua consuetudine. Line 285 Ne furiat in quos pauit Sicut prius, et quos lauit, Fuso corporis sanguine. Line 288
/ 862
Pages Index

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Page 187 Image - Page 187 Plain Text - Page 187

About this Item

Title
The pilgrimage of the life of man, English by John Lydgate, A. D. 1426, from the French of Guillaume de Deguileville, A. D. 1330, 1335. The text ed. by F. J. Furnivall ... With introduction, notes, glossary and indexes by Katharine B. Locock ...
Author
Guillaume, de Deguileville, 14th cent.
Canvas
Page 187
Publication
London,: Pub. for the Early English text society by K. Paul, Trench, Trübner & co., limited,
1899-1904.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/ajt8111.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/c/cme/ajt8111.0001.001/295

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain. If you have questions about the collection, please contact [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/cme:ajt8111.0001.001

Cite this Item

Full citation
"The pilgrimage of the life of man, English by John Lydgate, A. D. 1426, from the French of Guillaume de Deguileville, A. D. 1330, 1335. The text ed. by F. J. Furnivall ... With introduction, notes, glossary and indexes by Katharine B. Locock ..." In the digital collection Corpus of Middle English Prose and Verse. https://name.umdl.umich.edu/ajt8111.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 6, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.