SECUNDUM LUCAM CXXXIII. [xii. 13, 14]
Ait autem quidam ei de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. & ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos?
SECUNDUM LUCAM CXXXIIII. [xii. 32]
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri meo dare vobis regnum.
SECUNDUM LUCAM CXXXV. [xii. 35]
Sint lumbi vestri precincti & lucerne ardentes in manibus vestris.
SECUNDUM LUCAM CXXXVI. [xii. 45]
Quod si dixerit servus ille: Moram facit dominus venire, & ceperit percutere pueros & ancillas.
SECUNDUM LUCAM CXXXVII. [xiii. 1]
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galileis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
SECUNDUM LUCAM CXXXVIII. [xiii. 6]
Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.
SECUNDUM LUCAM CXXXIX. [xiii. 31]
In illo tempore accesserunt quidam Faryseorum dicentes illi: Exi & vade hinc, quia Herodes vult te occidere.
SECUNDUM LUCAM CXXXX. [xiv. 12]
Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites.
SECUNDUM MATHEUM CXLI. [xxii. 2]
Simile factum est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.