ADDITIONAL TEXTS
1. CARTA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
Brit. Mus. Add. MS. 21253, f. 186a.
Sciant presentes et futuri. scilicet. omnes qui sunt celo et in terra. Quod ego Iesus Christus filius dei patris et Marie vir|ginis deus et homo pro hereditate mea Iniuste et proditiose a meis ablata diu sub manu aduersarij detenta teste toto mundo in stadio pugnaui aduersum diuici. victoriam optinui et here|ditatem meam recuperaui sesinam in parasceue cum heredibus meis accepi. habendum et tenendum seisinam in longitudinem et latitudinem in eternum. secundum dispositum est a patre meo. libere et quiete. Annuatim et continue Reddendo cor mundum deo et animam puram. In cuius rei testimonium hanc presentem cartam proprio sanguine conscripsi. legi. per totum mundum publicaui. Sigillum que mee diuinitatis appo|sui cum testomonio patris et spiritus. Nam hij tres testimonia dant in celo scripta. lecta et confirmata. et generi humano tra|dita feria. quinta. parasceues. super montem caluarie publice et aparte in eternum durature. Anno a creatione mundi. 5. 2. 3. 2. Nota quod condicio amplia est vt continue Red|damus deo cor mundum et animam puram al[i]oquin satisfaci|mus contra ius nostrum Si autem preuemus a peccato. Iusto titulo vendicare possumus regnum celorum. [folio 186b] Dicunt enim Iura ciuilia quod filius habens patrem suum interfectum non potest vendicare hereditatem patris sui nisi prosequatur interfectorem patris sui Pater noster Christus est interfectus. Quis eum interfecit. Certe peccatum. quia peccatum erat causa quare captus est. flagellatus. et occisus. Si ergo vis esse heres eius oportet quod prosequeris. peccatum quod eum interfecit. sicut filius prosequitur interfectorem patris sui. non desistens eum damnare et alios ad eius odium aluere. Age quod illud iudi|cetur. exulet. et interficiat et omnino et finaliter destruatur.