The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford.

Ricardum Fortescu et Agnetem uxorem ejus ex parte altera: testatur quod cum iidem Ricardus et Agnes, ut in jure ipsius Agnetis, clama|verunt communam pasturam in grosso ad omnia animalia sua temporibus apertis depascenda per totum dominium Manerii predicti in parte occidentali cujusdam fossati, quod vocatur la Yalthadych, quod vero fossatum jacet per divisa de aqua de Ermyn versus terram de Prutaston inter dominium de Ermyngton et sanctuarium ejusdem luci, [Probably an error for "loci".] et ultra linaliter a capite ejusdem fossati versus ad terram de Prutaston, ex con|cessione cujusdam Johannis Peverell, nuper domini Manerii predicti, facta cuidam Ricardo de Holecombe antecessori predicte Agnetis, cujus heres ipsa est, prout in eodem scripto inde confecto plenius continetur, ubi predictus Ricardus de Holecombe nec aliquis heredum vel assigna|torum suorum unquam aliquam communam pasturam in Manerio pre|dicto habuerunt seu de jure habere debuerunt, prout ex parte predictorum Thome Chaucer, Johannis Golafre, et Hamonis Belknap asseritur. Et pro eo quod iidem Ricardus Fortescu et Agnes renunciaverunt omne id quod eis pertinet seu quovismodo pertinere poterit in futurum in pre|dicta communa pastura virtute concessionis perdicte, et eciam remiserunt et relaxaverunt pro se et heredibus suis per presentes predictis Thome Chaucer, Johanni Golafre et Hamoni Belknap totum jus suum et clameum quod habent seu quovismodo in futurum habere poterint in Manerio predicto: ita quod nec predicti Ricardus Fortescu et Agnes, nec eorum heredes aut assignati aliquam communam pasturam in Manerio predicto aut in aliqua parcella inde de cetero habere vel clamare poterint, set inde per presentes in perpetuum sint exclusi: iidem Thomas Chaucer, Johannes Golafre, et Hamo Belknap tradiderunt et concesserunt et hac presente carta indentata confirmaverunt predictis Ricardo et Agneti duodecim acras et unam rod terre arabilis per perticam mensuratas, qualibet pertica continens sexdecim pedes et dimidiam, simul jacentes in longitudine inter viam legalem que ducit in Ermyn in parte boriali et abbuttant in longitudine in terram predicti Ricardi et Agnetis ex parte australi, et jacentes in latitudine inter Holecombeslad ex parte occidentali et viam regiam que ducit a Saneford usque Prutastoneslond ex parte orientali: habendas et tenendas predictas duodecim acras et rodam terre cum pertinenciis predictis Ricardo et Agneti et heredibus de corporibus eorum procreatis sub forma, condicionibus, et declaracione sub|sequentibus: reddendo inde annuatim predictis Thome Chaucer, Johanni, et Hamoni, heredibus et assignatis suis sex denarios ad festa sancti Thome Apostoli, annunciacionis beate Marie Virginis, nativitatis sancti
/ 460
Pages Index

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Page 37 Image - Page 37 Plain Text - Page 37

About this Item

Title
The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford.
Canvas
Page 37
Publication
London,: Offices of the Society,
1919.
Subject terms
England -- Social life and customs
Stonor family.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/aca1723.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/c/cme/aca1723.0001.001/105

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain. If you have questions about the collection, please contact [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/cme:aca1723.0001.001

Cite this Item

Full citation
"The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford." In the digital collection Corpus of Middle English Prose and Verse. https://name.umdl.umich.edu/aca1723.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 7, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.