The Works of William Herebert, OFM

SERMON OUTLINES

Sermon Outline 1: Fol. 164v

[Sermo in festo S. Lucae]

"Quatuor facies vni,"Eze. Sicut colligi potest ex Boecio, De disciplina scolarium, Capitulo 6, secundum Introductorium, debet esse stabiliter collocatus, utiliter compilatus, faciliter explicatus. In uerbis premissis describitur Beatus Lucas Euangelista quantum ad duo que sunt multiplicitas perfectionis uirtualis et singularitas discretionis personalis; primum ibi "quatuor facies,"secundum ibi "vni."

Circa primum sciendum quod Beatus Lucas habuit faciem hominis in natura, et ideo fuit animal amicabile et domesticum; habuit faciem bouis in figura, et ideo fuit animal immotabile et typicum; habuit faciem leonis in statura, et ideo fuit animal prospiciens contra seuicias Temptatoris; habuit faciem aquile in censura, et ideo fuit animal inspiciens delicias Saluatoris.

Sermon Outline 2: Fol. 164v

[Sermo in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis]

"Non est mortua puella, sed dormit,"Matt. 9, Marc. 5, Luc. 8, ad uerbum. In quibus uerbis notare possumus Marie habitum meritorium ibi "puella,"obitum transitorium, "non est mortua,"cubitum reclinatorium sequitur "sed dormit." Quantum ad habitum meritorium, describitur ut incorrupta mentaliter puritate conscientie, et ideo "puella." Secundo, quantum ad eius obitum transitorium, describitur ut incorrupta corporaliter perpetuitate eterne uite. Habet tamen usus ecclesie quod mortem subiit temporalem, sed sequitur nec tamen mortis nexibus deprimi potuit. Tertio, quantum ad cubitum reclinatorium bene conuenit dormitio, nam dormitio est exteriorum quietatio cum incensione actionum interiorum, et hec est dispositio contemplatiuorum. Talem "soporem misit Dominus in Adam," Gen. 2.

Circa primum, est aduertendum quod erat puella puritate sanctificationis originalis, conuersationis uirginalis, desponsationis seu confirmationis coniugalis, obseruationis legalis, et consummationis uidualis. Et quia ista solempnitas conclusio est omnium solempnitatum de ipsa, ideo congruum est ut hec omnium precedencium perfectiones includat, sicut ultima forma, ultima differencia, et ultima gracia agit in uirtute omnium priorum. Puritas ergo originalis competit conceptioni, puritas virginalis natiuitati, puritas coniugalis annunciationi, puritas legalis purificatione, et puritas uidualis assumptioni.

Sermon Outline 3: Fol. 204v

[Sermo in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis]

"Introduxit me rex in cellaria sua; exultabimus et letabimur in te, memores uberum tuorum super uinum. Recti diligunt te,"Can. 1. In qua particula summatim introducuntur quinque, scilicet eminencie spectaculum, sanctimonie sacrarium, opulencie promptuarium, iocunditatis solacium, caritatis incendium. In Rege, Prole, habet notari eminencia; in Virgine Maria, sanctimonia; in cellariis, opulencia; in exultatione, iocunditas; in dilectione, caritas. Pro introducentis eminencia, premittitur "rex,"secundum ordinem constructionis, que eminencia in Virginis Prole cernitur, et hic per Anselmum sic conuincitur in quadam Oratione sua. Ipse est enim super cuncta, subter cuncta, extra cuncta, intra cuncta: super cuncta, nec elatus; subter cuncta, ec substratus; extra cuncta, nec exclusus; intra cuncta, nec inclusus; super, totus presidendo; subter, totus sustinendo; intra, totus amplectendo; extra, totus complectendo, vt merito in eius femore scribatur: "Rex regum et Dominus dominantium."

Perspecta Regis magnificencia, sequitur Virginis Matris sanctimonia. "Rex,"inquit, "introduxit me." "Me," inquit, non uagam, non uanam, sed sacram et tanquam sanctissimam [unclear] ordinatam, ad id quod est supra, intra, iuxta, et infra: ad id quod est supra, per desiderii suspendium; ad id quod intra, per continencie cinctorium; ad id quod iuxta, scilicet proximum, per nectentis concordie vinculum; ad id quod infra, scilicet mundum, per labentis substancie repudium.