The Works of William Herebert, OFM

Sermon Outline 3: Fol. 204v

[Sermo in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis]

"Introduxit me rex in cellaria sua; exultabimus et letabimur in te, memores uberum tuorum super uinum. Recti diligunt te,"Can. 1. In qua particula summatim introducuntur quinque, scilicet eminencie spectaculum, sanctimonie sacrarium, opulencie promptuarium, iocunditatis solacium, caritatis incendium. In Rege, Prole, habet notari eminencia; in Virgine Maria, sanctimonia; in cellariis, opulencia; in exultatione, iocunditas; in dilectione, caritas. Pro introducentis eminencia, premittitur "rex,"secundum ordinem constructionis, que eminencia in Virginis Prole cernitur, et hic per Anselmum sic conuincitur in quadam Oratione sua. Ipse est enim super cuncta, subter cuncta, extra cuncta, intra cuncta: super cuncta, nec elatus; subter cuncta, ec substratus; extra cuncta, nec exclusus; intra cuncta, nec inclusus; super, totus presidendo; subter, totus sustinendo; intra, totus amplectendo; extra, totus complectendo, vt merito in eius femore scribatur: "Rex regum et Dominus dominantium."

Perspecta Regis magnificencia, sequitur Virginis Matris sanctimonia. "Rex,"inquit, "introduxit me." "Me," inquit, non uagam, non uanam, sed sacram et tanquam sanctissimam [unclear] ordinatam, ad id quod est supra, intra, iuxta, et infra: ad id quod est supra, per desiderii suspendium; ad id quod intra, per continencie cinctorium; ad id quod iuxta, scilicet proximum, per nectentis concordie vinculum; ad id quod infra, scilicet mundum, per labentis substancie repudium.