The Works of William Herebert, OFM

Sermon Outline 2: Fol. 164v

[Sermo in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis]

"Non est mortua puella, sed dormit,"Matt. 9, Marc. 5, Luc. 8, ad uerbum. In quibus uerbis notare possumus Marie habitum meritorium ibi "puella,"obitum transitorium, "non est mortua,"cubitum reclinatorium sequitur "sed dormit." Quantum ad habitum meritorium, describitur ut incorrupta mentaliter puritate conscientie, et ideo "puella." Secundo, quantum ad eius obitum transitorium, describitur ut incorrupta corporaliter perpetuitate eterne uite. Habet tamen usus ecclesie quod mortem subiit temporalem, sed sequitur nec tamen mortis nexibus deprimi potuit. Tertio, quantum ad cubitum reclinatorium bene conuenit dormitio, nam dormitio est exteriorum quietatio cum incensione actionum interiorum, et hec est dispositio contemplatiuorum. Talem "soporem misit Dominus in Adam," Gen. 2.

Circa primum, est aduertendum quod erat puella puritate sanctificationis originalis, conuersationis uirginalis, desponsationis seu confirmationis coniugalis, obseruationis legalis, et consummationis uidualis. Et quia ista solempnitas conclusio est omnium solempnitatum de ipsa, ideo congruum est ut hec omnium precedencium perfectiones includat, sicut ultima forma, ultima differencia, et ultima gracia agit in uirtute omnium priorum. Puritas ergo originalis competit conceptioni, puritas virginalis natiuitati, puritas coniugalis annunciationi, puritas legalis purificatione, et puritas uidualis assumptioni.