The Works of William Herebert, OFM

Sermo 6: Fols. 181v-184v

[Sermo in Circumcisione Domini]

[folio 181v]

"In carne sua stare fecit testamentum,"Eccli. 44. Fructuosa diuini uerbi predicatio a duobus describitur in clausula premissa que sunt ueritatis documentum et probitatis fulcimentum. Veritatis documentum otatur ibi "testamentum." Ideo dicitur, Eccli. 11: "Sta in testamento tuo et in illo colloquere et in opere mandatorum tuorum ueterasce." Probitatis fulcimentum notatur ibi "stare fecit in carne sua," vbi consideretur quod, inter auditores uerbi Dei, quidam faciunt illud stare tantum in aure, quidam interius tantum in mente, et quidam in carne quia, quod mente conceperunt, opere perficiunt. Isti dicere possunt cum Apostolo, Ad Gal. 2 F: "Quod autem unc uiuo in carne, in fide uiuo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Non abicio graciam Dei." [folio 182r]

"IN carne sua stare fecit testamentum,"Eccli. 44. Quoniam celebritas huius uenerande solempnitatis ex quatuor integratur, que sunt Octauus Dominice "Natiuitatis, effusio sacrati sanguinis, impositio noui et salutiferi nominis, et signaculum circumcisionis," conueniens fuit ut hec tam preclara festiuitas in anni primordio poneretur. Nam ex hoc accidit quod sicut, considerantes temporis inicium, cernimus mirandum spectaculum creationis, sic etiam, contuentes mentaliter anni principium, multo mirabilius, iocundius, et utilius habemus spectaculum nostre recreationis. Lincolniensis, in collatione quam fecit fratribus Oxonie in Vigilia Natiuitatis Domini: "In spectaculo namque creationis conspicitur Creator faciens creaturam; in spectaculo uero recreationis conspicitur Creator factus creatura. Ibi conspicitur Deus faciens hominem, hic conspicitur Deus factus homo; ibi faciens omnem carnem incircumscriptus et indiuisus, hic factus caro circumcisus." Nempe quem uidemus in inicio mundi loco incircumscriptum, sua immensitate cuncta continentem, celi potestatibus imperantem, celum rapido turbine uersantem illudque palmo ponderantem, terram tribus digitis appendentem, elementa numeris colligantem, auroram et solem fabricantem, se cibo solido angelos pascentem, speculamur hodie in anni principio carne circumcisum, pre paruitate contentum presepis angustia, imperatum humili puella, huc illucque versatum cunarum rotamine, ponderatum palmo inbecillis femine, et digitorum eius suspensum leui molimine, panniculorum et fasciarum colligatum uolumine, hominis fabri subditum tutele, et uirginis premodico saciatum lacte. Quamuis igitur uerba thematis, secundum sensum hystoricum, dicta sint de fideli Abraham quantum ad circumcisionis inchoationem quia sibi primo datum est preceptum circumcisionis, secundum tamen sensum allegoricum conuenienter dici possit de persona nostri redemptoris quantum ad eiusdem ritus cessationem et legis gracie inceptionem. Nam sicut ait Damascenus, libro suo Sententiarum, Capitulo 97: "Dominus ut impleret legem, uoluit circumcidi, et omnem legem et Sabbatum obseruauit, ut legem sisteret et impleret." Hunc igitur, mediatorem nostrum, obis commendant in uerbis propositis, incentiuum amoris uiscerosi et exclusiuum timoris onerosi. Amoris incentiuum ostendit germanitas nature, quod otatur cum premittitur: "In carne sua." De hoc exponi potest dictum Dauid Regis, II Reg. 19: "Hec," inquit, "dicetis populo: 'Fratres mei uos, os meum et caro mea uos.'" 1. ["Vt sic sit ipse primogenitus in multis fratribus," Rom. 8. ] "Fratres" dicitur quasi "fere alter," uel quasi "ferens alterum," 2. [Dicitur autem ipse "fere alter" propter nature conformitatem, sed "ferens alterum" propter pene acerbitatem. ]quod est indicium amoris. Vnde sequitur: "Et inclinauit cor omnium uirorum Iuda quasi uiri unius." Timoris exclusiuum portendit austeritas figure, figure, inquam, cessantis, quod notatur cum subditur: "Stare fecit testamentum." Vnde Ad Gal. 4: "Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit: Vnum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est"; Glossa: Quia "iuuencula de sene solet concipere." "Qui autem de libera, per repromissionem"; Glossa: Et "non secundum uim carnis," scilicet "ut uetula" et "sterilis de uetulo" conciperet "sed per operationem Dei, qui promisit." Sequitur: "Hec enim," scilicet ancilla et libera, "sunt duo testamenta: Vnum quidem in Monte Syna, in seruitutem generans"; Glossa: "Quia pro timore seruiebant" Iudei. Sequitur: "Illa autem, que sursum est Ierusalem, libera est, que est mater nostra," quasi diceret: "Hec," id est, "synagoga timore uel sub peccato seruit," sed illa "que sursum est," id est, "Ecclesia de gentibus congregata que cum Domino gaudet in spe," "libera est" "quia diligit et ex amore seruit."

Circa primum, est aduertendum quod ad amorem nostri medici maxime nos allicit conformitas nature, que notatur cum dicitur: "In carne sua,"quoniam in ea et de ea nostram confecit medicinam; et planum est quod ille medicus merito pacientis amorem sibi maxime uendicaret, qui de proprio corpore [folio 182v] medicine uasculum et de proprio cruore antidotum languido prepararet, verum quia "omnis curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur," sicut dicit Ysidorus, Ethimologiis, Libro 4, Capitulo 9. "Ex similibus, sicut ligamentum rotundum rotundo uulneri, et oblongum oblongo coaptatur. Ex contrariis uero sicut frigidum calido, et siccum humido curatur." Vt medicus oster apciori ligamine uulnera nostra alligaret, uniuit sibi habitum nostre humanitatis; et ut efficacius uirus nostrarum cupidinum a nobis expelleret, gustare uoluit antitodum dure penalitatis. "Antitodum enim Grece, Latine dicitur ex contrario datum." Vnde bone memorie Pecham:

Hic lupinis morsibus,
Propriis doloribus,
Adhibens tutelam,
De cruore proprio
Morbidis opilio
Preparat medelam.

Hic autem est aduertendum quod omnis morborum curatio sub triplici genere continetur, que sunt "dieticum, farmaticum, et cyrurgicum," sicut dicit Ysidorus, Libro 4, Capitulo 9, et Iohannicius in Ysagogissuis. "Dieta enim," sicut dicunt, "est legis et uite obseruatio, farmatica est medicamentorum curatio, et cyrurgia est ossis consolidatio uel carnis incisio." Has autem tres partes medicine Christus in suo corpore pro nobis pertulit, ut os a nostris doloribus plenissime curaret, et sic amorem nostrum sibi totaliter uendicaret. Nam cyrurgie acerbitatem expertus est in circumcisione, diete tenuitatem in temptatione, scilicet in deserto ieiunans, farmacie asperitatem in expiratione, quando scilicet dederunt ei acetum cum felle mixtum. O bone Iesu, quis tibi, sic mutilato, sic dietato, sic potato, rependit uicissitudinem amoris et compassionis? Certe, dulcissime Iesu, omnis, ut ita dixerim, creatura aut tibi congaudet nascenti aut tibi compatitur pacienti, excepto solo homine ingrato pro quo hec omnia pertulisti, etc.

Considerandum ergo quod cyrurgia quam pertulit Christus hodierna die resecare debet in nobis gibbum superfluarum diuiciarum, gibbum furentis auaricie; sua dieta tenuis curat luxum castrimargie seu fetentis luxurie; sua farmacia curat fumum tumentis superbie.

De primo dicitur, Gen. 17: "Masculus, cuius prepucii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit." Glossa, super illud Io. 7, "et in Sabbato circumciditis hominem," dicit: Circumcisio "signat baptisma, quo peccata dimittuntur, et cor a cupiditatibus spoliatur." Sicut igitur Christus in carne, ita et nos in spiritu necesse est circumcidi, "radix enim omnium malorum est cupiditas," sicut dicitur I ad Thim. 6, super quo uerbo dicit Gregorius, Moralia15: "Cui ergo dominari cupiditas dicitur, subiectus proculdubio malis omnibus demonstratur," propter quod dicit Apostolus, ubi prius: "Qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum dyaboli et desideria multa inutilia et nociua, que mergunt homines in interitum et perditionem." Vnde sequitur: "Tu autem, O homo Dei, hec fuge," non solum propter mala predicta, sed etiam quia quisquis es qui sectaris auariciam, consequi non poteris ueram sapientiam. Est enim paupertas 3. [Paupertas, etc.: Hec necessaria est ad scientiam. Nam "si luxuriat animus in deliciis, rerum affluentia lumen rationis extinguit. Hec est uere humilitatis custos" et camus uiciorum per quam tam gula quam luxuria infrenatur. O felices pauperes, qui uestre peregrinationis exemplum habetis, ducem, et patronum! ]una de clauibus que ad scientiam nos introducit. Vnde Hugo de Sancto Victore in suo Didascalicon, Libro 3, et Policraticon, Libro 7, Capitulo 14:

Mens humilis, studium querendi, uita quieta,
Scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena,
Hec reserare solent multis obscura legendi.
"Quibus Quintilianus, De institutione oratoris, septimam clauem adicit, scilicet amorem discencium, quo preceptores ut parentes amandi sunt et colendi. Sicut enim illi corporum, ita et isti sunt quidam genitores animorum, non quidem de se spiritus propagando substanciam, sed quasi sapientiam in auditorum mentibus gignunt, in melius reformando [naturam]. Et 'hec quidem pietas studio plurimum confert. Nam et libenter audiunt quos amant, et dictis credunt, et eis esse similes concupiscunt, et pio faciente affectu, in ipsos cetus scolarium leti alacresque conueniunt. Emendati non irascuntur, laudati non erubescunt, ut sint et ipsi karissimi studio merebuntur. Nam ut doctorum officium est docere, sic auditorum prebere se dociles. Alioquin neutrum sine altero sufficit.'" Hec ille. 4. [Boecius, De disciplina: "Felicis autem discipuli discretio magistratu gaudeat eumque metuendo diligat fidelisque existat. Nec ei, sub picturate dilectionis obtentu Albinus existat detrahendo. Quid enim detractore equius? Ve magistratus detractori." ]

[folio 183r]

"Vna tamen est et singularis, quasi clauium clauis, clauis illa 'que aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit' (Apoc. 3) et sine qua ad intelligenciam ueri nullus accedit, quam quisquis non apprehendit aut non tenet, pocius insanire crediderim quam philosophari."

Sed heu, "domesticas calamitates clericorum, dico, et thalamum sapientie expositum fornicatoribus, et sanctuarii interioris recessum in prostibulum permutatum, quis deflere sufficiet? Domus namque orationis, Domino prohibente, domus negociationis facta est; et templum fundatum in lapide adiutorii, in latronum speluncam uersum est. Siquidem Ecclesia data est in direptionem, aliis palam, aliis clam occupantibus eam. Non est enim inuentus, nisi perrarus, qui accingatur gladio super femur suum, ad presumptionem ambitionis reprimendam. Alius enim de nobilitate confisus, aut uiribus potestatum, uiolenter in sancta irruit. Alius, sperans in multitudine diuiciarum, Symone ducente ingreditur, non inueniens ibi Petrum qui eum et pecuniam suam ire iubeat in perditionem. Alius obsequio quasi muneris ignarus adest, ac si obsequia non cedant in muneris rationem; profecto malum maius est munus, quantum homo seipsum hominis deuouet seruituti. Alium collusione quadam uocantis liberalitas preuenit; sed postmodum collatam graciam suo Giezi plenius compensabit." Policraticon, Libro 7, Capitulo 19: "Nusquam ergo illud Apostoli: 'Non multi prophete' inter uos, 'non multi magistri'; omnes enim prophete et magistri sunt. Ita ut secundum antiquum prouerbium merito dicatur, 'et Saul inter prophetas.' Omnes itaque currunt, sed cum eo uentum est, unus accipit brauium--ille qui in cursu ambitionis uelocior extitit, et qui precucurrit citius Petro, et quouis discipulorum Christi." "Vtinam" alter Phinees et Petrus obuiaret "procis istis qui omnes sedes olfaciunt, attencius quidem et curiosius, quam 'odora uis et sagacitas canum' formellas leporum, aut ferarum latebras deprehendit."

"Frustra enim, ut quemquam eorum excipias, aliquem oppones titulum, quia clamore conducticio preualente delebitur, concurrentibus exemplis et sanctionibus patrum. Si dicas ignobilis est; sed nec Petrus patricius extitit, aut alicubi de sanguinis claritate gloriatur. Puer est; et seniores a Daniele puero nouimus condempnatos. Illiteratus est; nec scolas frequentasse leguntur Apostoli. Scorta sectatus est; sed Osee, mandante Domino, amplexibus meretricis adhesit. Insipiens est; sed per insipientiam mundi decreuit Deus saluare credentes. Percussor est; sed Petrus, gladium exerens, serui principis sacerdotum auriculam amputauit. Meticulosus est; sed Ionas ad Niniuitas ueritus est accedere, et Thomas ad Indos. Tenetur functionibus publicis alligatus; sed Matheus de theloneo assumptus est. Vinolentus est, et deditus gule; sed Dominus ipse dictus est potator uini et carnium uorator. Non adquiescit maioribus; sed et Paulus in facie restitit Petro. Contentiosus est; et inter discipulos facta contentio memoratur. Miliciam armatam exercuit; sed Martinus Iuliano legitur militasse. Vir sanguinum est; sed et Moyses Egypcium interfecit, et abscondit in sabulo. Perfidus et periurus est; sed Petrus perfidiam periurio cumulauit. Mutus est; sed hoc Zachariam a sacerdocio non exclusit. Cecus est; sed et Paulus uidere non possit, quando Ananias eum Domino consecrauit. Vt paucis vniuersa complectar, ad omnia ineptus est; sed Sampson in mandibula asini Philistiim expugnauit. 'Potens est et nunc Deus de lapidibus suscitare filios Abrahe.' Heu, heu, lex et prophete, Euangelium, et omnes patrum regule, illorum detestantur audaciam. Et nichilominus aduersus Dominum eriguntur. 'Erubesce, Sydon, ait mare.' Et tu, clerice, quid sentis, cum laicus fere legis ignarus ambitionem tuam arguit et compescit? Obstupesce, propheta, cum asina te sessorem suum reuocat, et tuos conuincit errores." Hec est sapientia et prudencia huius mundi, de qua Ad Rom. 8: "Nam prudencia carnis, mors est; prudencia autem spiritus, uita et pax, quoniam sapientia carnis inimica est Deo." Glossa: "Prudencia carnis" est mors "eterna," id est, dignus est morte eterna qui habet prudenciam carnis, quod est cum studiosius implet que carnis sunt, appetendo [folio 183v] bona temporalia, et fugiendo mala. Prudencia autem ideo dicitur cum res stulta sit, quia ita uidetur secularibus hominibus. 5. [De "epieikeia," Libro 5, Capitulo 17. Sed "deinotica" dici potest, quam diffinit Aristotiles et Commentator, sexto Ethicorum, commento Capitulis 16 et 17, quod est "potencia adinuentiua ad intentionem conferencium." ]

Lincolniensis: "Amator autem mundialium assimilatur esurienti qui, querens saturari dulcedine suauissimi fructus, intrat ortum in quo sunt arbores optimos fructus in cacuminibus ferentes, quorum fructuum umbre proiciuntur inferius super spinas et tribulos et urticas. Ingressus autem in ortum uidens has umbras, inani manus apprehensione et oris morsu nititur umbram apprehendere et deglutire suamque esuriem inde saturare, reperitque in apprehendendo et mordendo pro suauitate dolores et punctiones. Sic omnes transitorie dulcedines et suauitates umbre sunt bonorum permanencium, que bona stabilia sunt sicut in arboris cacumine fructus; dumque has transitorias suauitates sectamur, pro eis punctiones apprehendimus. Et si aliquid rationis in nobis uigeret, deberemus per umbram reminisci rei cuius est umbra, et excitari ad sectandam et apprehendendam rei solidam suauitatem, non umbre pungentem inanitatem."

Altera clauis scientie est terra aliena. Philosophia enim numquam aliquo "grauatur exilio quia terram suam alienam facit, immo alienam facit suam." "Omnis enim mundus philosophantibus exilium est, quia tamen, ut ait quidam:

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Magnum uirtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus hec uisibilia et transitoria primum commutare, ut postmodum possit etiam derelinquere. Delicatus ille est cui adhuc propria patria dulcis est; fortis autem iam, cui omne solum patria est; perfectus uero, cui totus mundus exilium est. Ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic extinxit. Ego a puero exulaui, et scio quo merore animus artum aliquando pauperis tugurii fundum deserat, qua libertate postea marmoreos lares et tecta laqueata despiciat." Hec Hugo, tertio libro, Didascalicon, in fine. Huic conuenienter dici potest illud Matt. 16: "Caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui est in celis," qui etiam dudum Abraham patriarcham ad relinquendam patriam et cognationem propriam inuitauit, ut eum in gentem magnam dilataret, Gen.

Secunda species medicine est dietica, vbi considerandum quod Christi dieta tenuis refrenare debet in nobis excessum gule et fluxum luxurie. Vnde Glossa super illud Luc. 4, "Iesus autem agebatur a Spiritu in desertum diebus quadraginta et temptabatur a dyablo": "Ieiunat Christus ante mortem carnis, quasi clamet: 'Abstinete a desideriis seculi dum estis in agone.'" Vnde bene dicitur, Prima ad Thim. 3: "Manifeste magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, predicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria." "Manifestatum est," inquit, "in carne," id est, "operibus et uirtute in carne Christi ostensis claruit quis esset qui erat in carne." "Obsecro" ergo "uos" cum bono Petro "abstinete uos a carnalibus desideriis, que militant aduersus animam," I Pet. 2. Dicit enim Ambrosius, in libro De ieiunio: "Certamen ostrum ieiunium est. Denique ieiunauit Saluator, et sic temptator ad eum accessit. Et primum gule direxit spiculum dicens, 'si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.' Magna uirtus ieiunii, denique tam speciosa milicia est, ut ieiunare delectaret et Christum, tam ualida, ut homines leuaret ad celum. Ieiunus Helyas filium uidue ab inferis suscitauit, ieiunus pluuias ore deposuit; ieiunus ignes eduxit de celo; ieiunus curru est raptus ad celum; et quadraginta dierum ieiunio diuinam adquisiuit presenciam. Ieiuno ore statuit fluenta Iordanis, et redundantem fluminis alueum repente siccatum puluerulento transiuit uestigio. Quid est ieiunium nisi substancia et ymago celestis? Ieiunium refectio anime, cibus mentis est. Ieiunium culpe mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gracie, fundamentum est castitatis. Hoc ad Deum gradu cicius peruenitur; hoc gradu Helyas ascendit antequam curru."

Ac contra: "Ebrietas 6. [Boecius, De disciplina scolarium: "Vinum modice sumptum intellectui multum uidetur conferre acumen; non modice autem sumptum rationem perturbat, intellectum dissipat et ebetat, memoriam eneruat, obliuionem immittit, errorem infundit, ignoranciam producit. Vbi enim ebrietas, ibi furor dominatur; vbi furor, ibi nulla sapientia, sed desipiencia peruagatur. Que consorte uinoso pestis deterior, quia si nequeat studere, ceteros gignalio corrodit inhyare uel horrorem litis sonat uel pugnis cesus opem orat." ]fomentum libidinis, incentiuum insanie, ue- [folio 184r] -nenum insipiencie. Hec sensus hominum mutat et formas, per hanc fiunt ex hominibus equi ad lasciuiam hinnientes. Vocem amittunt, colore uariantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, sensu excedunt, in furorem inardescunt," etc. Cum hac uita quieta, que clauis est scientie, stare nequit. Nam "si luxuriat anima in deliciis, rerum affluentia lumen rationis extinguit." 7. ["Quod autem turba ueritatis lumen impediat, cecus Euangelicus docet quem turbe precedentes et sequentes 'increpabant pariter ut taceret.' Siquidem, teste Domino, qui uersatur in turbis turbatur erga plurima." Et septimo Phisicorum: "In quiescendo enim et sedando anima sciens fit et prudens. Sicut igitur neque cum dormiens surgat aliquis aut ebrius pauset aut infirmus ordinetur factus est sciens et ideo non poterat uti scientia et secundum scientiam agere. Sed mutata perturbatione et in statum ueniente intellectu, inerat potencia ad scientie congruitatem. Turbationis enim quies est restitutio scientie. Neque igitur infantes possunt addiscere; multa enim perturbatio circa eos et motus." ] Item hec scrutinium tacitum non permittit. Nam ebriis, "hinc frenesis periculosa, hinc calculi grauis pena, hinc exicialis crudelitas, hinc uomitus fremens epulas cum internorum uiscerum cruore refundens." "Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uiciis et concupiscenciis," Ad Gal. 5. Glossa: Id est, carnem suam "macerauerunt" et subdit: "Congruit enim nostre deuotioni, ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimandarum carnalium uoluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac uita debet pendere Christianus, ut sit fixus clauis," id est, "preceptis iusticie, ut Christus in cruce clauis confixus fuit." In cruce amque Christi, "nobis innuitur quod omnes creature exceptis demonibus et hominibus perpetuo dampnatis per eam renouantur et meliorantur, quia quelibet creatura gerit in se figuram crucis corporalem, aut spiritualem, aut utramque. Amor enim trinitatis in Christo homine est sicut linea crucis que a medio puncto uoluntatis sursum tendit," etc. Item "omnis creatura corporalis quam patenter secundum figuram crucis formetur, patet si animaduertamus quod corporeitas est potencia suscipiendi trinam dimensionem: Hoc est, tres lineas intersecantes se ad angulos rectos. Tres autem linee intersecantes se ad angulos rectos trinam crucem faciunt. Cuiuslibet igitur corporalis formatio in trina cruce consistit."

Item "omnia creauit Deus in numero, pondere, et mensura. Numerum autem, uocat Augustinus, formam et speciem. Cum igitur omnis forma et species numerus sit, omnis autem numerus, ut patet peritis in arismetrica, figurabilis est secundum aliquam figuram geometricam regularem, omnis forma et species, utpote que umerus est figurabilis, est secundum figuram regularem. Nulla est autem figura una regularis secundum quam potest omnis numerus a binario usque in infinitum regulariter figurari, preter figuram crucis. Secundum figuram autem crucis, omnis numerus a binario sursum, potest regulariter figurari. Ternarius enim, qui est primus numerus perfectus, figuratur in crucem carentem brachio superiori, qualis est figura tau ('T') littere Grece." Quere ibi. I Pet. 4: "Christo igitur passo in carne, et uos eadem cogitatione armamini, quoniam qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntati Dei quod reliquum est in carne uiuat temporis." Gal. 2: "Christo confixus sum cruci."

"Studium querendi," secunda clauis, "ad exercicium pertinet, in quo plus exhortatione lector indiget quam informatione. Qui enim diligenter inspicere uoluerit quid antiqui propter amorem sapientie pertulerunt, quam memoranda posteris uirtutis sue monimenta reliquerint, quamlibet suam diligentiam inferiorem esse uidebit. Alii calcabant honores, alii proiecerunt diuicias, alii acceptis iniuriis gaudebant, alii penas spreuerunt, alii contubernia hominum deserentes, ultimos secessus et heremi secreta penetrantes, soli se philosophie dedicabant, ut eo contemplationi uacarent liberius, quo nullis que uirtutis iter impedire solent cupiditatibus animum subiecissent. Parmenides philosophus quindecim annis in rupe Egypcia consedisse legitur." "Solon philosophus qui summo semper sapientie feruore 'flagrauerat, suppremo die, assidentibus amicis et conferentibus, iam fere mersum capud erexit interrogatusque cur hoc fecisset, respondit: "Vt, cum illud, quicquid est de quo disputatis percepero, moriar." Migrasset profecto de scolaribus inercia, si eo animo uitam ingrederentur, quo iam Solon egressus est.'" "Hanc igitur diligenciam in nostris clericis esse uellem, ut numquam in eis senesceret sapientia. 'Omnes pene uirtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia decrescunt cetera. Vnde et sapiens uir ille Grecie, Temostecles, cum expletis centum septem annis se mori cerneret, dixisse fertur se dolere quod tunc egrederetur e uita quando sapere cepisset. Cato etiam censorius et Romani generis disertissimus, iam senex Grecas litteras discere ec erubuit nec desperauit.'" Tales igitur si qui sint dicere possunt illud Apostoli, II Cor. 10: "In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus." Vnde dicit Augustinus, in quodam sermone ad iuuenes: 8. [Augustinus ibi: "Ad uos michi sermo est, O iuuenes, flos etatis, periculum mentis." ]"Daniel ab angelo 'uir desideriorum' appellatus est. Que erant illa eius desideria, isi quibus in sapientie pulcritudinem ar- [folio 184v] -denter inhiabat? Qui et iuuenili etate calcauit lasciuiam, et regum superbiam pressit captiuus, et ora leonum clausit inclusus."

Tercio, Christi farmacia dissipare debet in nobis fumum tumentis superbie. Vnde Ad Rom. 8: "Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato dampnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum." "De peccato," inquit, "dampnauit peccatum in carne," id est, "pro peccato quod" fecerunt ministri dyaboli "in carne Christi," scilicet crucifigendo et felle potando et uilificando, "dampnauit peccatum," id est, superbiam nostram. Moralia27: "Quia enim origo uirtutis humilitas est, illa in nobis uirtus ueraciter pululat, que in radice propria, id est, in humilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur arescit, quia uiuificantem se in intimis humorem caritatis perdit." Hec est prima clauis scientie, scilicet et "principium discipline cuius cum multa sint documenta, hec tria precipue ad lectorem pertinent: Primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam uilem reputet; secundum, ut a emine discere erubescat; tercium, ut cum scientiam adeptus fuerit, ceteros non contempnat. Multos hoc decipit, quod ante tempus sapientes uideri uolunt. Hinc namque in quemdam elationis tumorem prorumpunt, ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere, eo quod longius a uera sapientia recedunt, quod non esse sapientes sed putari incipiunt. 'Nos,' inquiunt, 'uidimus illos. Nos ab illis legimus. Sepe nobis illi loqui solebant. Illi summi, illi famosi, cognouerunt nos.' Sed utinam me nemo agnoscat et ego cuncta nouerim. Platonem uidisse, non intellexisse gloriamini. Sufficit uobis: Ipsum philosophie fontem, sed adhuc sitiretis. Rex post aurea pocula de uase bibit testeo. Platonem audistis, audistis et Crisippum. In prouerbio dicitur: 'Quod tu non nosti, fortassis nouit Ofellus.' Nemo est cui omnia scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. Prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam cuiusquam spernit. Indifferenter ab omnibus quod sibi deesse uidet querit, nec quantum sciat, sed quantum ignorat, considerat." Bernardus, Libro 2, Ad Eugenium: "Bonus fundus est humilitas, in quo omne edificium spirituale constructum alcius crescit. Cum enim omni indifferenter persone humilitas sit quedam turris fortitudinis a facie inimici, nescio quo pacto tamen uis eius maior in maioribus, et in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma, in omni precipue clericali ornamento."

"Stare fecit testamentum." Notandum quod, sicut dicit Ysidorus, Ethimologiis, Libro 5, Capitulo 24: Testamentum tripliciter dicitur, scilicet ciuium, pretorum, et holographum. "Testamentum iuris ciuilis est quinque testium subscriptione firmatum. Testamentum iuris pretorii 9. [Huguccio: "Pretores sunt qui presint ut torqueant." ]est septem testium signis signatum. Testamentum holographum est manu auctoris totum conscriptum atque subscriptum." Sic in Christo triplex stetit testamentum: Primum est diuinitatis confessione, secundum in humanitatis expressione, et tercium in utriusque connexione. Diuinitatis confessio signatum est quintupliciter, et sunt angelorum decantatio, celorum illustratio, magorum ueneratio, pastorum preparatio, et brutorum recognitio; de hoc testamento accipitur illud Mal. 3 10. [Dicit Deus Pater. ]: "Ecce ego mitto angelum meum, et preparabit uiam tuam ante faciem tuam et statim ueniet ad templum suum Dominator Dominus quem uos queritis, et angelus testamenti quem uos uultis. Ecce uenit et quis poterit cogitare diem aduentus eius?"

Humanitatis expressio patet in septem sigillis, que patent in eius septena eiusdem sanguinis effusione. Prima fuit hodierna die in circumcisione, secunda in oratione, tercia in flagellatione, quarta in coronatione, quinta et sexta in manuum et pedum perforatione, septima in lateris apertione; de hoc testamento dicitur, Zach. 9: "Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu in quo non erat aqua."

Vtriusque, scilicet diuinitatis et humanitatis coniunctio, patet in subscriptione, nam Apoc. 19 dicitur: "Et uidi celum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, uocatur Fidelis, et Verax. Et uestitus erat ueste aspersa sanguine, et uocabant nomen eius Verbum Dei. Et habet in uestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominancium." Sed et Pilatus concordat in hoc, nam in titulo scripsit: "Iesus Nazarenus," etc. Nam de isto testamento dicit Psalmista: "Redemptionem misit populo suo; mandauit in eternum testamentum suum."