The Works of William Herebert, OFM

Sermo 5: Fols. 178v-179v

[Sermo in occasione incerta]

[folio 178v]

"HOmo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis,"Ps. 48. Sicut dicitur, in Prologo Almagesti: "Qui in dignitate sua multum extollitur, in amissione sua multum deprimitur." Istud manifestum est, et per Sacram Scripturam et per notam figuram. Per Scripturam, primo, sic Prou. 16 dicitur: "Contritionem precedit superbia, et ante ruinam exaltabitur spiritus." Et ratio est, nam qui humilis est deprimi non potest; qui iacet in terra non habet unde cadat. Item in Anglico prouerbialiter dicitur: "Prute geth to uore and shome cometh after." Item ad hoc habemus apertam figuram de Lucifero, Ysa. 14: "Quomodo cecidisti, Lucifer, de celo qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui uulnerabas gentes? Qui dixisti in corde tuo: 'In celum conscendam, super astra celi exaltabo solium meum,'" etc. "Verumptamen ad infernum detraheris, in profundum laci." Sic primus parens noster, extra Paradysum creatus, in Paradisum translatus, et cunctis animantibus prelatus, cicius intumescens et inflatus ab honore primario, turpiter deiectus est. Et hoc est quod in themate declaratur cum dicitur: "Homo, cum in honore esset, non intellexit,"etc. Super quo uerbo dicit Crisostomus, in sermone quodam de Ascensione, sic: "Peius est hominem iumentis comparari, quam iumentum nasci." Et hoc probat sic: "Nam naturaliter non habere rationem tolerabile est. Sed uerum hominem ueraque ratione decoratum irrationali nature comparari uoluntatis crimen est." In quibus uerbis humani generis per lapsum primi parentis monstruosa transformatio, luctuosa degradatio, et uitiosa deformatio, describitur manifeste; quam probant dignitas primaria, orbitas nepharia, et uilitas plenaria. Dignitas enim primarie institutionis notatur cum premittitur: "Homo, cum in honore esset"; orbitas nepharie excecationis, cum additur: "Non intellexit." Glossa: Id est, "non intelligibiliter egit." Vilitas plenarie prostitutionis seu deformationis notatur cum subditur: "Comparatus est iumentis,"etc. Vel reducendo hec tria membra ad duo: Dignior sublimatio in creatione notatur cum dicitur: " Homo, cum in honore esset"; et uilior degradatio in deformatione cum additur: " Non intellexit. Comparatus est iumentis,"etc.

Circa primum principale, sciendum quod dignitas creationis relucet in quatuor, scilicet quod primus homo fuit indeceptibilis cognitione, indissolubilis corruptione, indepressibilis afflictione, insubicibilis prelatione. Sed quia, in tanto honore constitutus, "non intellexit,"id est, "non intelligibiliter egit" dum peccato consensit, iumentis insipientibus similis est effectus. Nam factus est ad modum iumentorum: Cognitione deceptibilis, desitione corruptibilis, afflictione depressibilis, et subiectione contemptibilis.

Igitur, primo, creatus est homo indeceptibilis ratione. Nam Gen. 1 dicitur, in persona Patris ad Filium et Spiritum Sanctum, "Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram." Hec autem consignatio ymaginis non attenditur in membris, lineamentis, coloribus, et figuris, sed in trinitate memorie, intelligencie, et uoluntatis, que sunt tres potencie unius anime sicut tres persone, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, sunt uel una essentie diuinitatis. Habebat igitur homo [folio 179r] in intellectu limpitudinem, in affectu rectitudinem, et in memoria firmitudinem. Sed statim cum peccauit, uulneratus est in tantum quod intellectus factus est umbratilis, affectus curuabilis, et memoria labilis. Item ante peccatum potens erat non deici siue non decipi, potens non subici, et potens non mori. Sed per peccatum addictus est ecessitati deceptionis, pronitati transgressionis, necessitati corruptionis, et calamitati subiectionis, non solum creaturis sed etiam peccato, "quia qui facit peccatum, seruus est peccati," Io. 8. Magnus igitur honor fuit homini collatus cum sigillo trinitatis sic fuit consignatus. Sed "heu, heu, diruptum est sigillum," sicut dicit Bernardus in sermone de Natali, "Magna opera Domini," etc. Accessit enim fur et "latro fregitque recens adhuc sigillum. Mutata est similitudo diuina; 'comparatus est miser homo iumentis insipientibus, et similis factus est illis.' Superuenit enim falsarius, qui inexpertis sigillum promittens melius, ue, ue! fregit quod erat manu diuinitatis impressum. 'Eritis,' inquit, 'sicut dii, scientes bonum et malum.' O maliuole, O maligne! ad quid eis huius similitudo scientie? Sint certe sicut dii, recti, iusti; ueraces sint, sicut Deus, in quem peccatum cadere non potest. Hoc quippe sigillo stante, stabit hec similitudo. Iam experimur miseri, quid nobis persuaserit uersucia dyabolice fraudis. Fracto namque sigillo," hoc ipso uulneratus est miser homo et semiuiuus relictus, iuxta parabolam Saluatoris, Luc. 10. Ante enim habebat duplicem uitam, scilicet ature et gracie; duplicem ymaginem, scilicet creationis et gratificationis; duplicem immortalitatem, scilicet anime et corporis, saltem posse non mori; duplex dominium, scilicet super se et super cuncta animalia. Sed per peccatum amisit uitam gracie, relicta uita nature; amisit ymaginem gratificationis, relicta ymagine creationis; amisit immortalitatem corporis, relicta immortalitate anime; amisit dominium super animalia, relicto multum imperfecto dominio sui, quia adhuc sensualitas repugnat. Ve ergo misero iumento, homini dico, quod iam prius non erat qui diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? Vnde in vituperium hominis stolidi dicitur, Iob 12: "Interroga iumenta, et docebunt te." Quomodo autem doceant, dicitur Ysa. 1: "Cognouit bos possessorem suum, et asinus presepe domini sui; Israel autem non me cognouit," id est, michi non obediuit, quasi diceret: Bruta animalia consuetudine uel natura absque ductore ad suos dominos redeunt, miserum uero hominem iam iumento peiorem, nec ratio, nec natura, nec consuetudo, nec beneficia ad Dominum Deum suum attrahere possunt. (Hic introducatur hystoria de Nabugodonosor et de transformacione sua, sicut habetur Dan. 4, et tractetur hystoria seriose. Homini igitur in iumentum deformato debet adhiberi frenum.) Sunt autem duodecim que ipsum refrenant a peccato que in hiis uersibus continentur:

Dogmate, laude, minis, donis, ratione, flagellis,
Claustro, pauperie, uirtute, labore, pudore,
Exemplis socii, frenamur ne pereamur.
[folio 179v]

Secundo, fuit homo creatus in magno honore quia indissolubilis corruptione. "Inspirauit enim Deus in faciem eius spiraculum uite, et factus est homo in animam uiuentem." Ex hac autem immortalitate potens erat homo non mori, non corrumpi, non perire, non infici, non interfici. Si enim homo non peccasset, nullum uenenum nociuum fuisset. Nichil enim amisisset, nisi prius Deum perdidisset. Si enim anima Deo perfecte adhesisset, numquam pena separationis ei infuisset. Nisi precessisset culpa transgressionis, numquam intrasset angustam portam corruptionis, sed post terminos decretos a Dei prescientia, uirtute diuina transisset ad brauium fruitionis. Quia igitur, O miser homo, cum in honore esses, honorem tuum non intellexisti? Secuta est corporis et anime separatio, mortis afflictio, subita et improuisa consumptio, putrefactio, incineratio, et resolutio more iumentorum. Vnde Eccl. 3 dicitur: "Vnus interitus est hominis et iumentorum, et equa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur." Atque utinam non peius quam iumenta homo miserrimus moreretur. Pecus quippe, quod iudicium non habet, ad Iudicium non ueniet, et per consequens ad supplicium non descendet. Homo uero, hic uiuens ut iumentum, ad sempiternum descendet tormentum ubi sine fine denuo morietur. Vnde quidam sapiens in Inferni pictura hos uersus patenter exarauit:

Hic que uita? mori. Que spes? superesse dolori.
Que lex? flere licet. Que causa? superbia dicet.
Anglice sic:
What lyf ys þer her? Þe lyf her ys deyȝe.
What hope ys þer her? Of lyf, uor deth dreye.
What lawe ys þer her? Euer woep in eyȝe.
What skyl ys þer her? Þat shal prute wreyȝe.

Et nota quod, cum triplex sit uita, scilicet nature, gracie, et glorie, tamen, prothdolor, natiuitatis nature comes, est originalis culpa, adeo ut non ascatur quis natiuitate naturali nisi cum morte spirituali. Nec obicias michi Iacob et Iohannem Baptistam et Mariam, Nicholaum, et Remigium, quia priuilegia paucorum communem legem non faciunt. Mortem, prothdolor, incurrit anima antequam corpus nascatur. Cum enim creatur anima et infunditur corpori, reatum incurrit originalis culpe, et dum incipit esse, moritur. Cum autem nascitur quis gracie, moritur in ipso reatus mortalis culpe. Natiuitatis uero glorie comes est mors naturalis, et sanctorum obitus natalicia sunt eorundem.