The Works of William Herebert, OFM

Sermo 4: Fols. 173r-178r

Sermo Fratris W. Herebert in Cena Domini, Oxonie in pulpito Fratrum Minorum.

[folio 173r]

" LAuentur pedes uestri et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor uestrum,"Gen. 18. Verba sunt ipsius Abraham, patriarche diuinissimi, prophete fidelissimi, hospitis curialissimi, angelos ad conuiuium liberaliter inuitantis. Potest autem pars dictorum uerborum nobis pro antethemate ministrare, hec scilicet: " Requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor uestrum." Sicut docet Beatus Augustinus, quarto De doctrina Christiana, et Tullius, Rhetorica Secunda, in principio: Conueniens auditorum dispositio consistit in tribus, scilicet in hoc quod sint beniuoli, dociles, et attenti. "Dociles, inquam, ad intelligendum, beniuoli ad audiendum, attenti ad retinendum. Ista uero tria ad perfectionem concurrunt permutatim," sicut dicit Boecius, Libro primo, De disciplina scolarium. Dictis autem modis non sunt dispositi communiter, labore seu uigiliis fatigati, langore seu ieiuniis macerati, torpore seu deliciis occupati. Ne qui igitur dictis modis prepediantur, talibus si qui sint, tria remedia proponuntur in hiis uerbis. Proponuntur, inquam, laboris reclinatorium, amoris inclinatorium, torporis declinatorium. Laboris reclinatorium notatur cum dicitur: " Requiescite sub arbore."1. ["Sedendo namque et quiescendo fit anima sapiens et prudens," septimo Phisicorum. ] Hec arbor crux est. "Crux enim inuenit centrum circuli propositi, et in centro quies. Sic non inuenitur Deus, qui est centrum et quies iustorum, nisi per crucem." Et ideo, quasi de hac arbore, clamat Christus: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis," ad uerum scilicet reclinatorium ut sitis dociles auditores.

Amoris inclinatorium tangitur cum uobis promittitur: " Ponam buccellam panis." Amor enim et beniuolentia auditorum septima clauis scientie ponitur a Quintiliano, Libro 5, De institutione oratoris. Karissimi, tota die nocteque nisus sum compingere buccellam istam panis, sed reuera incocta et cruda proferetur nisi aduenerit pistor supernus, Spiritus Sanctus, qui eam in clibano cordis et oris coquat igne caritatis; insipida manet nisi condescendat coqu[u]s internus, qui eam liniat oleo pietatis; furfurea et tetra manet nisi affuerit Pater eternus, qui eam irradiet lumine ueritatis.

Torporis declinatorium indicitur ibi: " Confortate cor uestrum." Torpens enim et tepidus non est aptus auditor doctrine salutaris. Pro uobis igitur et meipso dicam cum diuinissimo Dyonisio, in principio libri De mistica theologia: "Trinitas supersubstancialis et superdea et superbona eiusque Christianorum inspectrix diuine sapientie, dirige nos ad misticorum eloquiorum superincognitum et superlucidum et supremum uerticem," ut scilicet dicam que tibi cedant ad laudem et honorem.

"LAuentur pedes uestri,"etc., Gen. 18. "Si linguis hominum loquerer et angelorum," immo si cuncta corporis mei membra uerterentur in linguas, non sufficerem ad plenum reuoluere ueneranda misteria, predicanda preconia, presentis sollempnitatis. Attamen, ut summarie colligere ualeo, presentis diei sollempnitas ex quatuor potissime decoratur. Hodie namque fit pedum ablutio, penitentum reconciliatio, Eukaristie [folio 173v] institutio, et crismatis consecratio. Et quoniam hodie institutum est sacramentum sacramentorum, ideo, ob sollempnitatem noui sacrificii et propter penitentum reconciliationem, cantat Ecclesia in Missa diei cantica leticie preter "Alleluia," et "Missa sollempnis" dicitur in ministrorum ornatu et concentu.

In uerbis igitur propositis presens sollempnitas quadruplici priuilegio figuraliter et allegorice describitur singulariter insignita, que sunt: Documentum exemplaris perfectionis, complementum singularis processionis, sacramentum salutaris refectionis, et hortamentum pugillaris congressionis. Documentum exemplaris perfectionis probat ablutio spiritualis cum dicitur: " Lauentur pedes uestri." Complementum singularis processionis probat pausatio corporalis ibi: " requiescite sub arbore." Sacramentum salutaris refectionis ostendit cibatio liberalis ibi: " ponam buccellam panis." Fulcimentum pugillaris congressionis indicat hortatio uirtualis ibi: " confortate cor uestrum."Et, secundum quatuor predicta, presens festum quatuor nomina sortitur. Vocatur enim "mandatum," propter pedum ablutionem; vocatur "dies remissionis," propter penitentum reconciliationem; vocatur "Cena Domini," propter agni paschalis comestionem et propter Eukaristie institutionem; et uocatur "capitilauium," propter crismatis et olei consecrationem. Nam hodie infancium capita, qui ungendi sunt, lauantur ne obseruatione Quadragesime sordidata ad unctionem accedant.

Primo ergo premittitur documentum exemplaris perfectionis cum dicitur: " Lauentur pedes uestri,"id est, affectus mentales penitentie lacrimis pro satisfactione, uel pedes corporales pro sancti Christi recordatione, propter quod ipse dicit, Io. 13: "Si ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. 2. [Pedes subditorum a prelato, pedes auditorum a magistro, pedes laycorum a presbitero. ] Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis." "Si ego laui pedes uestros," prebens exemplum me, Deum, humiliando, "et uos," homines fragiles, "debetis alter alterius lauare pedes," uestrum exemplar imitando. Hodie namque lauit Christus pedes discipulorum in exemplum caritatis: "Cum dilexisset,"inquit, "suos in finem dilexit eos,"Io. 13; in exemplum familiaritatis: "Si non lauero te,"inquit, "non habebis partem mecum." In exemplum humilitatis: "Si ego laui pedes uestros, Dominus et Magister,"etc. Augustinus, super Io., Omelia 55: "Tanta quippe est humane humilitatis utilitas ut eam suo commendaret exemplo etiam diuina sublimitas, quia homo superbus in eternum periret nisi eum Deus humilis inueniret." Hec ille, et est super hodierno Euangelio. Recte igitur hoc factum antonomastice uocatur "mandatum," quoniam Christus inter omnia sua mandata fortiori inuectione et duriori comminatione precepit hoc obseruari; fortiori inuectione cum dixit: "Si ego laui pedes uestros, et uos debetis," etc.; duriori comminatione cum dixit Petro: "Si non lauero te, non habebis partem mecum."

Complementum singularis processionis notatur cum subditur: " Requiescite sub arbore,"quod dicitur penitentibus hodie reconciliatis, forma namque reconciliationis hec est: Exit enim pontifex ad ianuas Ecclesie patentes ubi iacent in terra prostrati penitentes, et eos uice Christi uocat ad Domini timorem, ter dicens: "Venite, uenite, uenite, filii, audite me, timorem Domini docebo uos." Proinde genua flectit, eos admonet, eosque reconcilians in Ecclesiam introducit. Arbor autem sub qua requiescere debent penitentes crux est. Et ideo in eorum persona in introitu Misse decantatur: "Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi." Tales enim possunt et debent in cruce gloriari quiescereque sub cruce qui penitentiam suam fideliter peregerunt. Sic etiam omne naturaliter motum cum loco suo in quo naturaliter quiescit [folio 174r] per uiam incessus sui naturalis facit figuram crucis, propter quod hic dicitur: " Requiescite sub arbore." Crux est granum illud synapis "quod acceptum homo misit in ortum suum, et creuit et factum est in arborem magnam, et uolucres celi requieuerunt in ramis eius," Luc. 13. "Granum synapis," secundum Glossam, "res uilis est et simplex et amari saporis, sed si teritur, uim suam diffundit." Sic crux Christi "primo humilis et abiecta est et, propter scandalum, amari saporis." "Verbum enim crucis pereuntibus stulticia est," I Cor. 1. Sed certe iam creuit in arborem magnam, iam per totum mundum eius uirtus et honor predicatur. Vnde Augustinus, De uerbis Apostoli, Sermone 8: Crux "in fronte figitur ubi sedes est uerecundie ut ullus Christum confiteri erubescat." "In ramis" etiam huius arboris "uolucres celi" requiescunt, uirtuosi scilicet qui uirtutum alis transuolant in celum. Criminaliter autem lapsi, sed iam penitentes, sub hac arbore requiescunt. Est igitur hec arbor magna immo maxima quia, secundum Lincolniensem, De cruce, Sermone 119, "lignum crucis quod sursum tendit columpna est que sustinet Ecclesiam, scilicet triumphantem. Lignum transuersale quasi duobus brachiis sursum leuat penitentes immo totam Ecclesiam militantem. Lignum quod deorsum tendit quasi ueru est quod transfigit et confodit tortuosum serpentem, et predam quam deuorarat euomere et refundere compellit. Arbor ergo crucis Christi sustentat celestia, sursum leuat terrestria, deorsum premit infera. Non est benedictio nisi per crucem; non est uictoria nisi per crucem; nil fugat angelum exterminatorem nisi uirtus crucis."3. [Augustinus, prima parte sermonum, Sermone 3, et habet hec scala quatuor gradus ibidem. ] Hec ille. Crux igitur est scala qua lapsus erigitur. Crux est uirga qua uanus corrigitur. 4. [In Ps.: "Reges eos in uirga." ] Crux est claua qua hostis prosternitur. Crux est carta qua uita describitur: "Iesus Nazarenus, Rex Iudeorum." Crux est tabula qua salus depingitur. Crux est uia qua celum attingitur. Merito ergo penitentibus dicitur: " Requiescite sub arbore"; "sub arbore," inquam, crucis. 5. [Hoc igitur sacramentum est "lignum uite in medio Paradysi." Et considera quod tres sunt Paradysi, et tria ligna uite ita quod in singulo singulum, secundum Hugonem, De archa sapientie. "Primum lignum est arbor illa materialis, quam produxit Deus de humo, cuius fructum ne post peccatum tangeret homo, eiectus est de Paradyso. Secundum est Dominus Iesus Christus, qui secundum formam assumpte humanitatis in medio Ecclesie sue, quasi 'lignum uite in medio Paradysi' plantatus est, et perseuerat in sacramento, de cuius fructu quisquis digne manducare meruerit, uiuet in eternum. Tertium est lignum uite, quod plantatum est in illo inuisibili Paradyso (sapientia Dei), cuius fructus cibus est beatorum angelorum. Secundum et tertium unum est lignum uite. Sed ad tertium creatus fuit homo, a primo eiectus est homo, per secundum reuocatur homo." ]

Sacramentum salutaris refectionis notatur cum subditur: " Ponam buccellam panis." Hic est panis igne Spiritus Sancti coctus in clibano uteri uirginalis. De hoc dicitur in figura, Ruth 2: "Quando hora uescendi fuerit: 'Veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto.'" "Veni huc" gressu feruide deuotionis; "comede panem" sacramentalis refectionis; "intinge buccellam tuam in aceto" per recordationem scilicet Dominice passionis. Et hoc est quod clarius tradit Apostolus, I Cor. 11: "Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gracias agens fregit et dixit: 'Accipite, et manducate; hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem,'" Luc. 22. "Accipite," inquit: Ecce liberalem oblationem; "et manducate": Ecce spiritualem coniunctionem. "Hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur": Ecce salutarem redemptionem. "Hoc facite in meam commemorationem": Ecce precordialem impressionem. Qui ergo seipsum nobis ex dilectione contulit a nobis dilectionem requiret. Namque per dilectionem datum est nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Dicit Hugo, De laude caritatis, sententialiter: "O caritas admiranda, tu mediatrix es, auersos concilians, disiunctos socians, Deum humilians, nos exaltans, illum ad ima trahens, nos ad summa erigens. Magnam certe uim habes, O caritas, que de celo Deum ad terras trahere potuisti. Considero Deum ex femina natum, uagientem, in cunis recli- [folio 174v] -natum," quem hodierna die contueor piscatorum immo peccatorum pedibus incuruatum, Deum hominem nobis in cibum ministratum, Christi sanguinem nobis in poculum propinatum. "Considero tandem osculo traditum, comprehensum, ligatum, flagellatum, spinis coronatum, cruci conclauatum, lancea perforatum. Et tamen cur uel tam indigna uel tam aspera pateretur, si causam querimus, aliam preter solam caritatem non inuenimus. O caritas, humiliasti insuperabilem, inclinasti incommutabilem, ligasti inuincibilem, uulnerasti impassibilem." Mundi Dominum fecisti piscatorum mancipium. Deum nobis in ferculum dedisti. O caritas, quid fecisti? O amor, uicisti.

Hodie ergo Christus Dominus consecrauit mensam, celebrauit Missam, dispensauit cenam, sub speciebus sacramentalibus seipso cibans Apostolos et seipsum. Iuxta quod uersus illi dicunt:

Rex sedet in cena, turba cinctus duodena,
Se tenet in manibus, se cibat ipse cibum.
Hodie Christus, geometra peroptimus, dictum illud geometricum uerificauit, scilicet quod duodecim spere tantum nec plures nec pauciores, unam tangunt et includunt. Et hoc est quod dicit sancte memorie Pecham sic inquirens:
Unam tangunt bis sex spere.
Spera Deus, sic fuere
Sperales Apostoli.
Partes mundi laterales
Lustrant solis uerticales
Totidem radioli.

Hortamentum seu fulcimentum pugillaris congressionis notatur cum dicitur: "Confortate cor uestrum." Hodie namque mater Ecclesia celitus edocta instituit consecrationem unctionis, uidelicet crismatis consignandorum, olei cathecumenorum, et olei infirmorum. Crismate namque renati confortantur in mundicie nouitate, confirmati in constancie firmitate, ordinati in perseuerancie dignitate. Quibus merito dicitur: "Confortate cor uestrum,"quia iam sunt inuncti pugiles ad bellandum. Propter quod Apostolus, II Tim. 2, scribens eidem, dicit: "Tu ergo, fili mi, confortare in gracia, que est in Christo Iesu." "Christus" enim interpretatur "unctus," a quo "Christiani," id est, "uncti," quibus, in confirmationis unctione, Sancti Spiritus septiformis gracia confertur ad robur in pugna. Propter quod sequitur: "Labora sicut bonus miles Christi." Dicatur igitur "lauentur,"etc.

Et uide quod hec uerba sunt exprobratoria contra sordescentes, et ideo dicitur: "Lauentur pedes uestri." Sunt exclamatoria contra insolentes seu discurrentes: "Requiescite sub arbore."Sunt consolatoria quo ad promerentes: "Ponam buccellam panis"; sunt excitatoria quo ad torpescentes, unde dicitur eis: "Confortate cor uestrum." [folio 175r]

Circa primum considerandum est quod pedes nostri, id est, mentis affectus et operum effectus, lauandi sunt; ita, quod generalitati criminum correspondeat generalitas locionum, et quia generalitas criminum comprehendit umerum septenarium, ideo adaptare sibi possumus septenarium lauacrum, qui quidem septenarius in Scriptura pulcherrime continetur. In qua fit mentio de locione flaminis, fluminis, sanguinis, lactis, vini, nitri, et butiri, vt scilicet locio flaminis fiat contra fastum superbie, locio fluminis contra estum inuidie, locio sanguinis contra motum iracundie, locio lactis contra ubilum accidie, locio uini contra castrimargiam, locio nitri contra luxuriam, locio butiri contra auariciam. Hec est septenaria locio qua mundatur Naaman leprosus et sic demum perfecte redditur sanitati, IV Reg. 5.

Est ergo prima locio flaminis, que facienda est contra spiritum superbie. Nam sicut dicit Gregorius Nazanzenus, in libello De luminibus, siue secundis epiphaniis: "Sicut est Christus et Antichristus, ita--si dici potest--et Antispiritus." Antispiritus dyabolus est qui "rex" dicitur "super omnes filios superbie," Iob 41. Vel etiam ipsa superbia uiciorum omnium regina, de qua dicit Gregorius, Moralia31: "Ipsa namque uitiorum regina superbia cum deuictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus uiciis, quasi quibusdam suis ducibus, tradit." Hanc describens Hyldebertus, Epistola 33, dicit: "Superbia natione celestis, sublimes appetit mentes, et uelud ad proprios ortus reuolans, in gloriam et puritatem irrumpit hominum, que a gloria et puritate prorupit angelorum. Ea prius in celis, dehinc in terra triumphans, sic angelis innata est, ut ab eis non recederet; sic homines infecit, ut a Deo separaret. Et quasi modicum profecerit, cum angelum deiecit et hominem, adiecit temptare Deum et hominem, ut quem uidebat similis consortem nature, consortem faceret et ruine. Prima hec et ultima pernicies ante omnia uicia superauit, post omnia superatur. Nam postquam fidelis anima de abisso uitiorum emergens salutare uirtutum culmen ascendit, uelut ex insidiis prosilit et occursat elatio, totum domus Domini edificium concussura ad ruinam, quod surrexerat ad consummationem." 6. [Item de superbia dicit Hyldebertus, Epistola 38, prope finem: "In celo imirum nata est superbia, sed uelud immemor qua inde uia ceciderit, illuc ultra redire non nouit. Ea de supernis corruens, et parentans in terris, omnibus suis apud inferos eternam pepigit mansionem. Ipsa ex purissimis et simplicibus orta substanciis, puros adhuc animos inquietat, ausa uictoriam sperare de homine, que de angelo triumphauit." ] Hec ille. Contra hanc pestem tam ualidam ecessario locio flaminis adhibetur, de qua Ysa. 4: "Omnis qui scriptus est in uita in Ierusalem sanctus uocabitur"; et sequitur: "Si sordem Ierusalem lauerit de medio eius, in spiritu iudicii." Hec est littera Hebreorum. "Scriptus in uita," uel in libro uite, dicitur predestinatus ad uitam. Cum enim tres sint libri, secundum Hugonem, De archa sapientie, liber humane scripture, liber mundane creature, liber eterne geniture, uerbum scilicet Dei Patris et sapientia per quam secundum librum condidit, hoc est totum mundum; hic ultimus singulariter dicitur liber uite, "cuius origo eterna, cuius incorruptibilis essentia, cuius cognitio est uita, cuius scriptura indelebilis, cuius inspectus desiderabilis, cuius doctrina facilis, cuius scientia dulcis, cuius profunditas imperscrutabilis, cuius uerba innumerabilia, et tamen unum uerbum omnia," secundum Hugonem, ubi supra.

In hoc libro quicumque scriptus fuerit per eternam predestinationem "sanctus uocabitur," sub hac conditione, scilicet "si sordem Ierusalem," id est, superbiam que uigere solebat in Ierusalem, "lauerit de medio eius," id est, de corde suo, et hoc "in spiritu iudicii," id est, humilitatis. "Spiritu" namque "iudicii" caret omnis superbus. Nam secundum Gregorium, Moralia34: "Quisquis in se superbie tyrannidem captiua mente susceperit, hoc primum [folio 175v] dampnum patitur, quod, clauso cordis oculo, iudicii equitatem perdit." Oritur autem superbia occasionaliter: Quandoque de prosapia, quandoque de scientia, quandoque de collata gracia. Qui autem de gracia superbit, uitam anime in mortem conuertit cum uirtus et gracia sint anime uita. Quando uero de scientia superbia succrescit, tunc lux in tenebras euanescit. Nam pauca ouimus nichilque perfecte scimus, quia nec vnius culicis uel athomi nouimus aturam, cuius probatio est ista: Quia, cum athomus sit corpus dimensionatum, potens est supra se recipere circulum. In circulo autem omnes figure rectilinee describi possunt, et ita sunt in eo infinita subiecta et infinite passiones et infinite conclusiones et, per consequens, scibilia infinita.

Item homo ignorans nascitur et quandoque ignorans moritur, puta, si perdat scientiam per infirmitatem. Item qualiter dampnat superba scientia, nota de magistro Parysiensi.

Item qui de prosapia superbit de nichilo se extollit, cum de nichilo sit parentum anima et fortassis in inferno dampnata; corpus uero de terra que semper de nichilo est producta, quod etiam corpus iam est putridum uel a uermibus consumptum. Contra superbiam de genere dicit Gregorius Nazanzenus, libro suo De semetipso de agro regresso: "Triplici namque differentia constare ego prosapiam generis puto. Nam illud unum est commune omnium hominum genus, quo ex supernis esse cepimus, secundum quod omnes ex equo nobiles sumus, quoniam quidem ad ymaginem Dei facti sumus; aliud genus est ex carne originem ducens, in quo nescio que aut quanta nobilitatis habenda sit differentia, cuius una est omnibus eademque corruptio; tercium est quod uel uirtute uel nequicia queritur, in quo tanto, ut opinor, quis uel nobilior uel ignobilior erit, quanto aut offuscauerit in se aut excoluerit ymaginem Dei. Huic nobilitati studebit omnis qui uere sapiens est et uere philosophus." Qui ergo in alico predictorum deformis es, "uade in domum tuam, et laua pedes tuos," sicut dixit Dauid ad Vriam, II Reg. 11. "Vade in domum tuam," id est, redi ad conscientiam, et "laua pedes tuos," id est, affectus qui sunt discalciandi per culpe detestationem, lauandi per lacrimosam confessionem, ungendi per uiscerosam deuotionem, et sic uere eris Vrias qui interpretatur "lumen Deum," seu "Dominus incendium meum." Huic locioni correspondet locio que a medicis "pyria" nominatur, et est balneum igneum quo ydropisis curatur. Sic ergo locione flaminis curatur tumor elationis, de qua dicit Iohannes Baptista, Matt. 3: "Qui post me uenit, ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni."

Antitodum autem contrarium tumori superbie est humilitas que mater est uirtutum sicut econtrario superbia radix uitiorum, 7. [Lauit ergo discipulorum pedes in exemplum humilitatis. ]vnde Gregorius, Moralia27: "Quia origo uirtutis humilitas est, illa in nobis uirtus ueraciter pululat, que in radice propria, id est, in humilitate perdurat. A qua nimirum si abscindatur arescit, quia uiuificantem se in intimis humorem caritatis perdit." Huic autem humilitati contra spiritum tumoris spiritualiter suffragatur donum timoris. 8. [Augustinus, secunda parte sermonum, Sermone 23, et est de penitencia: "In rebus quippe uisibilibus, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur: Deus autem cum omnium sit excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur." Item Augustinus, Epistola 38, scilicet in rescripto ad Dyoscorum, sic ait: "Vicia quippe cetera in peccatis, superbia uero etiam in rectis timenda est, ne illa, que laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate perdantur." Alanus, De planctu nature, in metrico "Ne te gulose":

Calcare si uis colla superbie,
Flatus tumoris, fulmina spiritus,
Pensa caduce pondus originis,
Vite labores, mortis apocopam.
]

Sequitur de locione fluminis que sit contra estum inuidie. Et de hac locione dicitur, Io. 13: "Sciens Iesus quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exiuit et ad Deum uadit, surgit a cena et ponit uestimenta." Vbi Augustinus, et est Omelia 55 super Io.: "Locuturus Euangelista de tanta [folio 176r] Domini humilitate, prius eius celsitudinem uoluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait: 'Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exiuit et ad Deum uadit.' Cum illi ergo Pater omnia dedisset in manus, ille discipulorum on manus, set pedes lauit; et cum se sciret a Deo exisse, et ad Deum pergere, on Dei Domini, sed hominis serui impleuit officium." Vnde sequitur: "Et cum accepisset lintheum, precinxit se. Deinde misit aquam in peluim et cepit lauare pedes discipulorum" suorum. "Passurus igitur exicia, premisit obsequia." Quibus suos discipulos docuit inuidiam declinare, contra quam ualent benefica obsequialitas, cautissima humilitas, solidissima ueritas, et perfecta caritas. De obsequio dicit quidam sapiens: "Expeditissima uia ad graciam sine inuidia est omnibus obsequi et neminem ledere." De humilitate et ueritate dicit Augustinus, secundo De trinitate: "Dentem caninum uel euitabit cautissima humilitas uel retundet solidissima ueritas." De perfecta caritate dicit Gregorius, Moralia5: "Plena mors liuoris est, perfectus amor eternitatis." Celebre tamen prouerbium est, quia "sola miseria nescit inuidiam." Fertur namque Plato, cum ei condiscipuli inuiderent, Socratem interrogasse qua ratione posset inuidiam hominum declinare. Cui Socrates: "Esto," inquit, "Tersites," quasi diceret: "Esto miserrimus et despectissimus sicut fuit Tersites, et sic hominum inuidiam effugies." Signa uero inuidie ponit Gregorius, Moralia5: "Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor." Quoniam inuidia est arbor cuius radix est superbia, truncus maliuolencia; rami, rancor et odium; folia, detractio et mendacium; fructus, dolor et gaudium quod non prouocat nisi dolor alienus. Contra huiusmodi incendium ualet aqueum, id est, mite refrigerium pietatis.

Tercia locio est sanguinis et habet fieri contra motum iracundie. De hac locione dicitur, Apoc. 1: "Dilexit nos et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo," vbi "haymo," id est, sanguinem sue passionis, uertit in misterium ablutionis. Et secundum Hugonem Expositorem ibidem: Vt perfecta foret ablutio, sanguinem fudit sub numero senario. In circumcisione enim fudit sanguinem germinalem; in sudatione, sanguinem uisceralem; in flagellatione, sanguinem intercutaneum seu superficialem; in coronatione capitis ubi uigent sensus, sanguinem animalem; in terebratione manuum et pedum, sanguinem aturalem; in lanceatione, sanguinem uitalem, de quo in Io.: "Vnus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis." Et quia sanguis de se est calidus et aqua de se est frigida, ut balneum nostre ablutionis foret temperatum, exiuit simul et aqua. 9. [Vnde in ympno presentis temporis dicitur:

Vt nos lauaret crimine
Manauit unda sanguine.
] Vnde ibi dicitur: "Exiuit sanguis et aqua"; unde, quia macula sanguinis optime sanguine mundatur, secundum illos uersus:
Stillas ymbre laues, oleumque liquore fabarum,
Atque cruore cruor.
Sequitur quod ira, que maxime sitit sanguinem, conuenientissime Christi sanguine mundatur. Qualiter autem ira pro nichilo sanguinem [folio 176v] fundere siciat, Seneca declarat per exemplum, vnde refert quod quidam iudex condempnauit militem accusatum de morte commilitonis eo quod essent duo in uia et vnus rediit altero moram faciente, vnde putabatur quod rediens socium occidisset. Et cum centurio, post latam sententiam, uideret illum militem redire pro quo fuerat alter iudicatus, ambos ad iudicem reduxit. Iudex, uero iratus, primo dixit: "Iubeo te interfici, quia dampnatus es." Secundo dixit: "Et te similiter, quia causa mortis commilitonis fuisti." Tercio dixit: "Et te iubeo similiter interfici, quia occidere militem minime obedisti." Vnde secundum Gregorium, libro Moralia5: "Per iram sapientia perditur, ut quid quoue ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum, Eccl. 7: 'Ira in sinu stulti requiescit.'" Sed contra effrenatum motum iracundie iuuat scientiale studium uel donum scientie.

Et nota quod iracundus dici potest "dyaboli caminus." In isto camino ignis ire operantur tres fabri. Primus est superbia que exsufflat folles tumidorum uerborum. Secundus iracundia que tenet ferrum duricie cordis forcipe inueterati rancoris. Tercius est contumelia que assidue cudit minis, opprobriis, et contumeliis. Qui omnes uno uersu continentur:

Flat Steropes, Brontesque tenet, cuditque Piragmon.
De quolibet illorum potest dici illud Eccli. 11: "Attende tibi a pestifero, fabricat enim iniqua." Contra autem effrenatum ire impetum....

Quarta locio est lactis que fieri habet contra nubilum accidie. Nam per "lac" intelligitur "doctrina legis," secundum Rabanum, De naturis rerum, Libro 1, Capitulo 2. Vnde de illo qui hac doctrina imbuitur dicitur, Can. 5: "Oculi eius sicut columbe super riuos aquarum, que lacte sunt lote et resident iuxta fluenta plenissima." "Columbe super riuos aquarum" residentes, et in eis umbras auium rapacium desuper uolitancium contuentes, diligenter et fortiter precauent insidias earundem. Sic certe mentes fidelium in doctrina legis et fidei solidate in aqua (hoc est in Scriptura Sacra) temptationes et astucias precauent inimici. Significat enim aqua Scripturam Sacram, quia aqua abluit immundos, reficit sitibundos, reficit uisuales radiolos, et sine labore deducit fatigatos. Sed accidia, secundum Gregorium, Moralia31, est tristicia anime qua non inuenit nec in alio quo gaudeat. Vnde nichil sibi spirituale sapit, sed tristis et frigida torpescit; hanc autem expellit lacteum studium Scripture. "Qui enim addit scientiam, addit et laborem," quem accidia recusat. Confert autem plurimum donum fortitudinis taliter laboranti.

Quinta locio est butiri que habet referri contra auariciam ut, scilicet contra ariditatem temporalis affectionis, correspondeat pinguedo superne deuotionis. Dicat igitur auarus, aliqualiter suam uirtutum penuriam recognoscens; dicat illud Iob 29: "Quis michi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei; quando lauabam pedes butiro, [folio 177r] et petra fundebat michi riuos olei?" Quis michi det, inquit, "ut sim iuxta dies" anti, scilicet in quibus habui temporalium prosperitatem cum uite innocentia et protectione diuina, qua carent auari. Vnde subditur: "Quando erat Omnipotens mecum, quando lauabam pedes meos butiro," scilicet quando, frequencia bonorum operum, mundaui omnem tortuositatem cogitationum quando opera misericordie affectum auaricie superabant.

Et considera quod "amator mundialium assimilatur esurienti qui, querens saturari dulcedine suauissimi fructus, intrat ortum in quo sunt arbores fructus optimos in cacuminibus ferentes, quorum fructuum umbre proiciuntur inferius super spinas, et tribulos, et urticas. Ingressus autem in ortum, uidens has umbras, inani manus apprehensione et oris morsu nititur umbram apprehendere et deglutire, suamque esuriem inde saturare, reperitque in apprehendendo et mordendo, pro suauitate, dolores et punctiones. Sic omnes transitorie dulcedines et suauitates umbre sunt bonorum permanencium, que bona stabilia sunt sicut fructus in arboris summitate; dumque has transitorias suauitates sectamur, pro eis punctiones apprehendimus. Et si aliquid rationis in nobis uigeret, deberemus per umbram reminisci rei cuius est umbra, et excitari ad sectandam rei solidam suauitatem, non umbre pungentem inanitatem." Hec ille. Et tamen mundi sapientes stultos eos iudicant qui umbram hanc paruipendunt. Sed quid Paulus? "Stultam," inquit, "fecit Deus sapientiam huius mundi." "Quia ec prius potest quis sapiens effici apud Deum, nisi stultus fiat in hoc mundo," sicut dicit Gregorius Nazanzenus, in libro De semetipso de agro regresso. Et addit statim: "Sed paupertatem et penuriam exprobrabunt" scilicet mundi sapientes. "Iste sunt diuicie mee, istud me non solum gloriantem, sed et arrogantem me facit. Videor enim michi hoc audire ab inimicis quia uestigiis illius incedam, qui propter nos pauper factus est cum diues esset. Atque utinam exuere me possem etiam istis pannulis, quibus circumdari uideor, ut nudus effugerem spinas seculi, que retinent et reuocant pergentes ad Dominum. Vtinam autem graue, graue etiam istud corporis indumentum cicius deponerem, ut leuiori induerer et puriori. Patria ac domo fugitiuos uocabunt: Parua de nobis senciunt, uere iniuriosi sunt." Hec ille. "O igitur angustas inopesque diuicias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt," dicit Boecius, secundo De consolatione, et addit in fine eiusdem Prose: "Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uite huius callem intrasses uacuus uiator coram latrone cantares. O preclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis." Nam sicut dicit Gregorius, Moralia15: Auarus "hinc inde insidiatores metuit atque hoc se perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potenciorem alterum ne sustineat uiolentum; pauperem uero cum conspicit, suspicatur furem. In hiis itaque omnibus quia timor ipse pena est, tanta infelix patitur quanta pati timet." [folio 177v] Hanc iuuat donum sapientie.

Sexta locio est vini que habet referri contra castrimargiam vt, scilicet contra precipicium sue improuisionis, correspondeat deliberatum moderamen discretionis. Vinum enim moderate sumptum temperatiuum et moderatiuum est passionum. Vnde Lincolniensis, Sermone 73, et capit ab Ambrosio: "'Vinum sobrie potatum sanitatem dat et auget prudenciam.' Vnde Eccli. 31: 'Equa uita hominibus uinum; si bibas illud moderate, sobrius eris.'" Qui uero sobrius est cum Iuda "lauabit in vino stolam suam et in sanguine uue pallium suum." "'Pallium' enim omnia reliqua uestimenta includens est iusticia que omnes continet uirtutes cuius quasi penula suauis et delicata est hylaritas bene operandi," secundum Lincolniensem, Sermone 40. Hec ergo stola, hoc "pallium," in vino illo mitti debet de quo Saluator, Marc. 2: "Vinum nouum in utres nouos mitti debet," per quod vinum gracia Spiritus Sancti accipitur. Iuuat igitur spiritualiter donum consilii, quia "nullus palmam certaminis apprehendit," nisi qui prius gulam uicit, dicit Gregorius, Moralia21. Inmoderacio cibi et potus dispensatricem omnium officiorum, temperanciam, abigit. Ea impellente, fit homo ad audiendum tardus, uelox ad loquendum, et uelox ad iram; fit ad libidinem pronus et ad queuis flagicia preceps. Potus enim animum a curis redimit, soluit mentem, conceptam leticiam dissimulare non potest, prorumpit in cantica, et ab eis in libidinem uergit. Hanc iuuat donum sapientie.

Septima locio est nitri et habet referri contra luxuriam, ut contra eius putredinem correspondeat salsedo afflictionis. "Natura enim nitri non multum distat a sale, habet enim uirtutem salis et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus," secundum Ysidorum, Libro 16, Capitulo 2. Sic et corpore siccato per abstinenciam, luxuria marcescit. Verum quamuis locione nitri materialiter albescant panni, non tamen mens per hoc interius mundatur nisi adhibeatur nitrum spirituale, salsedo uidelicet interne compunctionis. Ideo dicitur Ier. 2: "Si laueris te nitro," scilicet corporali, "et multiplicaueris tibi herbam borith," que habet uim eandem quam habet nitrum, "maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus." Sensus est, licet hominibus munda uidearis sicut uestimenta que nitro et borith lauantur, in meo tamen conspectu on es immaculata, qui noui conscientias singulorum, donec nitro mentali a spurcitia libidinis abluaris, de qua scribit Aristotiles in Epistola ad Alexandrum: Luxuria "proprietas est porcorum a qua, si caueris, grandis erit tibi gloria; si exerceas, bestiarum imitator es." Sequitur: "Crede," inquit, "michi indubitanter quod libido destructio est corporis, abreuiatio uite, corruptio uirtutis, legis transgressio, et mores generat femineos." Hec ille. Vnde Valerius ad Rufinum narrat quod "Patuuius quidam nomine flens ait Arrio [folio 178r] uicino suo: 'Amice, arborem habeo infelicem in orto meo, de qua se prima uxor mea suspendit, et postmodum secunda, et iam nunc tercia.' Cui Arrius: 'Miror te in tantis successibus lacrimas inuenisse.' Et iterum: 'Dii boni, quot dispendia ter arbor illa suspendit.' Et tercio: 'Amice, dede michi de arbore surculos quos seram.'" Quantum autem castitas ad sapientiam disponat patet in Gregorio Nazanzeno, de quo narrat Rufinus in Prologo Apologeticieiusdem Gregorii, quod "cum philosophie studiis apud Athenas floreret, uidit per soporem sedenti sibi et legenti duas decoras satis dextra leuaque feminas consedisse. Quas ille castitatis instinctu oculi uigore respiciens que nam essent et quid sibi uellent percunctabatur. At ille eum familiarius et ambiciosius conplectentes aiunt: 'Ne moleste accipias, iuuenis, ote tibi satis et familiares sumus--altera enim ex nobis Sapientia, altera Castitas dicitur--et misse sumus a Domino tecum habitare, quia iocundum nobis et satis mundum in corde tuo habitaculum preparasti.'" Vnde de uirginitate sic scribit Hyldebertus, Epistola 38: "Virginitas, curarum silencium, pax carnis, uitiorum redemptio, uirtutum principatus. Virginitas maritalis ignara negocii, on labores puerpere, non noui partus spurcicias experitur. Virginitatis autem reflorationem sperare, nature obliuio est." Nulla igitur nitri locio uirginitatem reformat, et si reddat sanctitatem. Et hanc iuuat donum purificantis intellectus.