The Works of William Herebert, OFM

Sermo 3: Fols. 169r-172v

Sermo Fratris W. Herebert in Ecclesia Beate Marie Virginis Oxonie, in Translatione Sancti Edmundi, Cantuariensis archiepiscopi, quod tunc cecidit in Dominica.

[folio 169r]

"HOmo quidam erat diues et induebatur purpura et bisso et epulabatur cotidie splendide,"Luc. 16. Sicut docet Beatus Gregorius Nazanzenus, in principio sui Apologetici: "Optimus ordo est, ut tocius, uel uerbi uel operis, et a Deo nobis origo sumatur, et in Deum consummatio referatur." Et ideo merito, Libro 3, De consolatione, querit a Boecio Philosophia, sic inquirens: "Cum in minimis rebus diuinum presidium debeat implorari, quid nam faciendum censes ut illius summi boni sedem reperire mereamur?" Et respondet Boecius: "Inuocandum, inquam, omnium rerum patrem"--suple "censeo"--"quo pretermisso nullum rite fundatur exordium." Cuius dictum approbans et confirmans, Philosophia in metro statim sequente ponit diuinam laudationem, deuotam orationem, et intentam conclusionem. Quantum ad primum dicit: "O qui perpetua mundum ratione gubernas," etc. Quantum ad secundum dicit:

Da, Pater, augustam menti conscendere sedem,
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere uisus.
Que demum sic concludit:
Tu requies transquilla piis; te cernere finis,
Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
Vt igitur nostri sermonis dignetur esse "principium," "dux," et "finis," ipsum cum matre Virgine deuote salutemus.

"Homo quidam erat diues,"etc. Secundum Beatum Ambrosium super uerbo thematis, et est in originali suo super Lucam, Libro 7, Omelia 2, Euangelium hodiernum "narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur mendici" cum dicitur: "Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus," etc. Quia tamen, secundum eundem Ambrosium, Libro 1, Ad uiduas: "Boni doctoris est, materiam arcere peccati. Prima enim," ut ait, "institutionis est disciplina culpam auertere, secunda uirtutem infundere"; ideo secundum dictam duplicem uiam prosequendo, thema propositum tangam, primo, qualiter uerba predicta describunt hystorice mundi ciuem, patrie exulem et inferni presulem, ut pateat quid fugiendum. Secundo, tangam qualiter eadem uerba thematis describunt allegorice mundi contemptorem, cleri directorem, celi conscensorem, Christi confessorem, beatum uidelicet Edmundum archipresulem, cuius hodie translatio memoratur, ut sic pateat quid appetendum. Nomine enim diuitis dupliciter utitur Scriptura in bonum et in malum, sicut patet per Beatum Augustinum, septimo De ciuitate Dei, Capitulo 18, et prima parte sermonum, Sermone 32. Describit igitur Saluator in uerbis istis mundi ciuem ut in censu questuosum, in cultu fastuosum, in uictu sumptuosum; ex censu cupidum, in cultu tumidum, in gustu auidum. Hec est enim triplex illa uorago de qua dicit Beatus Iohannes, epistola sua prima: "Omne quod in mundo est, concupiscencia carnis est, et concupiscencia oculorum et superbia uite." "Quibus uitiorum uocabulis omnia uitiorum genera comprehendit," sicut dicit Rabanus, libro De mistica rerum significatione, Capitulo 1. Describitur, inquam, ut in censu cupidus, quia "homo quidam erat diues"; ex cultu tumidus, quia "induebatur purpura et bisso"; in gustu auidus, quia "epulabatur cotidie splendide."

Describitur, inquam, ciuis mundi ex censu cupidus cum dicitur: "Homo quidam erat diues,"quod attendens Beatus Ambrosius, libro [folio 169v] De Nabute, dicit: "Quousque tenditis, diuites, insanas cupiditates?" 1. [Iuuenalis:

Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
Paupertas antiqua perit.
Nota quod istos uersus ponit Augustinus, Epistola 5, uersus finem, et est ad Marcellinum. ] Ipsum nomen considerate, quid inde dicant gentiles: inferni presulem, arbitrum mortis, Ditem appellant et Diuitem, quod non nisi mortem inferre nouerit, cui regnum de morte, cui sedes inferna sint. Quid est enim diues nisi inexplebilis auri fames ac sitis? Quo plus hauserit, plus inardescit, propter quod dicitur Prou. 13: "Est quasi diues, cum nichil habeat, et est quasi pauper, cum in multis diuiciis sit." Est enim "quasi diues," scilicet temporalium, "cum ichil habeat" sed pocius habeatur ut diues auarus, cui propter auariciam tam deest quod habet quam quod non habet. Vnde Ambrosius, libro De Nabute, super illud Ps., "Dormierunt sompnum suum, et nichil inuenerunt omnes uiri diuiciarum in manibus suis": "Bene 'uiros diuiciarum' appellauit, non 'diuicias uirorum'; ut ostenderet eos non possessores diuiciarum esse, sed a suis diuiciis possideri." "Et est quasi pauper," scilicet temporalium, "cum in multis diuiciis sit," quia, sicut dicit Seneca, Epistola Quarta: "Magne diuicie lege nature composita paupertas." Que uero sit paupertas "lege nature composita" declarat Lucanus, describendo gentem que secundum dictam regulam uictitabat, sic inquirens:
Discite quam paruo liceat producere uitam
Et quantum natura petat, non erigit egros
Nobilis ignoto diffusus consule Bachus,
Non auro murraque bibunt, sed gurgite puro
Vita redit, satis est populis fluuiusque Ceresque.
Igitur optime dicit Seneca, Epistola Secunda: "Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. 'Honesta,' inquit, 'res est leta paupertas.' Illa uero paupertas non est, que leta non est." "Cui ergo cum paupertate bene conuenit diues est." Quos alloquens, Saluator in Luc. dicit: "Beati pauperes, quia uestrum est regnum Dei."

Secundo, describitur ex cultu tumidus cum dicitur: "Et induebatur purpura et bisso"; Glossa interlinearis: "Hoc non nisi ad inanem gloriam." Vnde glossa marginalis: "Si cultus preciosarum uestium culpa non esset, sermo Domini on tam uigilanter exprimeret quod diues, purpura et bisso indutus, apud inferos irremediabiliter torqueretur." Vnde de talibus dicitur, Ier. 10: "Iacinctus et purpura indumentum eorum; opus artificum vniuersa hec." Est enim purpura color regii habitus e conchis marinis ferro circumcisa. In libro qui Paradisusdicitur:

O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis,
Culpa grauis, morbus communis, publica pestis,
Ianua peccati, uiciorum mater, origo
Nequicie, semen odii, uenatio pugne!
Et post dicit:
Hec pestis rectum uiciat, deturpat honestum,
Fermentat mores, usum fugat, utile perdit.
Hec saliunca rosas, hec nubes nubilat astra
Virtutum, cuius tenebris paciuntur eclipsim.
Igitur in purpura panditur mens superba. Vnde sequitur: "Opus artificum uniuersa hec." Que hec? Tam preciose tincture, tam monstruose texture, tam uiciose scissure, tam curiose suture. Iam enim in tantum creuerunt homini insollencia, quod in robis eorum texuntur uolatilia, suuntur natatilia, pinguntur reptilia, chimere, monstra friuola et inutilia; quidquid repit in rupibus, quicquid serpit in sepibus, quicquid uolat ex auibus, quicquid natat sub nauibus. Iam uestes etiam nostrorum clericorum tam monstruose scinduntur ut habeant quasi quilibet indumentum attingens solum usque ad nates, ita quod turpiora eorum magis nudantur que magis operiri deberent, quasi ignorent quod huiusmodi scissure in derisionem et ignominiam sint inuente. Vnde dicitur II Reg. 10: "Factum est ut moreretur rex filiorum Amon, et regnauerat Amon filius eius pro [folio 170r] eo. Dixitque Dauid: 'Faciam misericordiam cum Amon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam.' Misit ergo Dauid consolans eum per seruos suos super patris interitu." Sed ille, credens stultis consiliariis suggerentibus sibi, quod misisset Dauid nuncios non ad consolandum sed ad explorandum terram, derisit eos. Vnde sequitur ibidem: "Tulit itaque Amon seruos Dauid rasitque dimidiam partem barbe eorum et prescidit uestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. Quod cum unciatum esset Dauid, misit in occursum eorum, erant enim confusi turpiter ualde, et mandauit eis Dauid: 'Manete in Iericho, donec crescat barba uestra, et tunc reuertimini.'" (Vestes enim cito poterant mutari.) Merito ergo superbia diuitis notatur cum dicitur quod "purpura et bisso induebatur." Vnde de taliter superbientibus dicit Gregorius, Moralia20, super illud Iob, "Squalentes calamitate et miseria": "Cumque tegendis membris uestimenta querunt, non solum que tegant, sed etiam que extollant appetunt, non solum que per molliciem tactum mulceant, sed etiam que per colorem oculos seducant." "Iacinctus," inquit, "et purpura indumentum eorum."

Tertio, describitur in gustu auidus cum dicitur: "Epulabatur cotidie splendide." Vnde de ista auiditate in epulis dicitur, Prou. 21: "Qui diligit epulas in egestate erit; qui autem amat vinum et pinguia non ditabitur." Et signanter dicit, "qui diligit epulas," non qui epulatur, et "qui amat uinum," non qui bibit. Nam sicut dicit Gregorius, Moralia30: "Antiquus hostis non cibum, sed cibi concupiscenciam esse causam dampnationis intelligit"; quam concupiscenciam uel edacitatem ebrietas comitatur, quam describit Petrus Rauennatensis, Omelia 5: "Ebrietas cedis mater, parens licium, furoris genitrix, petulancie depositorium est magistra erroris. Hanc qui habet, se non habet; hanc qui habet, homo non est; hanc qui habet, peccatum non facit, sed est ipse peccatum. Ebrietas est demon blandus, uenenum dulce, rabies uoluntaria, inuitatus hostis, illecebra honestatis et pudoris iniuria." De cibo uero dicit Ambrosius, Libro 3, De uirginitate: "Escis quoque omnibus que gignant membris calorem; parce utendum puto. Carnes enim etiam uolantes aquilas deponunt." Merito ergo dicitur, Eccli. 29, quod "melior est uictus pauperis sub tegumento asserum quam epule splendide in peregre sine domicilio." "In peregre et sine domicilio" sumus in hoc mundo, quia "non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus." Sufficiat ergo uictus tenuis iuxta sententiam Boecii, Libro 2, De consolatione, Prosa 5: "Paucis enim," inquit, "minimisque natura contenta est; cuius sacietatem si superfluus urgere uelis, aut iniocundum quod infuderis fiet aut noxium." Oracius, libro Sermonum:

Ieiunus raro stomachus uulgaria tempnit.
Dicatur igitur in hoc sensu: "Homo quidam erat diues." "Beatus diues qui inuentus est,"etc. Vere beatus est diues quem locupletat sufficiencia, quem non inflammat concupiscencia, quem non accusat consciencia, unde solum talis diues beatus. Tullius, De paradoxis: "Soli prediti uirtute diuites sunt"; alioquin, si concupiscencia extenditur, fructus diuiciarum inopia est. [folio 170v]

Secundo, in uerbis propositis allegorice acceptis, describit Saluator gloriosum Pontificem Edmundum quantum ad cognomentum paternale, ornamentum presulare, et sacramentum salutare. Ponit enim cognomentum generis cum dicitur: "Homo quidam erat diues"; ornamentum presulis ibi: "induebatur purpura et bisso"; sacramentum corporis ibi: "epulabatur cotidie splendide."

Describitur, inquam, Beatus Edmundus quantum ad cognomentum paternale cum dicitur: "Homo quidam erat diues." Nam pater eius dicebatur Edwardus, cognomento Diues. Cum ergo homo quidam mundus sit (quia dicitur microcosmus, id est, minor mundus), si primam sillabam paterni nominis addideris ad hoc quod dico "mundus," habebis hoc nomen "Edmundus." Quis est ergo "Homo quidam erat diues"nisi Edmundus Diues? Diues, inquam, ex proprietate cognominis, diues ex sublimitate pontificis uel presulis, diues ex integritate uirtutis seu corporis. De quo pulcre dicitur, Eccli. 31: "Beatus diues qui inuentus est sine macula et qui post aurum non abiit, nec sperauit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in uita sua." "Beatus" idem est quod "edi" in Anglico, "sine macula" uere est "mundus." Igitur hoc quod dicitur: "Beatus diues qui inuentus est sine macula," idem est quod Edmundus Diues. Dicit igitur Beatus Ambrosius, super auctoritate premissa, libro De Nabute: "Benedicitur," inquit, "diues 'qui inuentus est sine macula et qui post aurum non abiit, nec sperauit in pecunia et thesauris.' Sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari: 'Quis est hic,' inquit, 'et laudabimus eum?' Fecit enim quod mirari magis quasi nouum, quam quasi usitatum recognoscere debeamus. Itaque qui in diuiciis potuerit comprobari, is uere perfectus et dignus est gloria." Hec ille. Hic est Edmundus, diues re, nomine, et uirtute, in cuius uita legimus quod denarios quos, dum in artibus regeret, "a scolaribus suis recipiebat, in fenestra sua reponere consueuit. Et cooperiens eos puluere, dum quasi sepeliret eos, eorum celebrauit exequias hoc sermone: 'Terra terre, cinis cineri, puluis pulueri debet non immerito commendari.' Et sepius asportabantur clanculo, uel per iocum a sociis, uel a furibus malo modo." Progrediens autem ad theologiam audiendam, "beneficium ecclesiasticum preter unicum tantum, quamquam plura pluries sibi fuissent oblata, numquam tenere uoluit nec hoc etiam nisi cum onere residencie, quod, quociens lectionibus uacare disposuit, solebat nullius expectato consilio resignare." Vtinam uel hunc attenderent proci nostri, "qui omnes sedes et dignitates olfaciunt, attencius quidem et curiosius quam 'odora uis aut sagacitas canum' formellas leporum aut ferarum latebras deprehendat. Inde est quod omnes, quasi in agone, contendunt, anhelantibus singulis, ne dignitatem uel episcopatum accipiat alter. Nusquam ergo illud Apostoli: 'Non multi prophete, non multi sapientes.' Omnes enim prophete et magistri sunt. Ita ut secundum antiquum prouerbium merito dicatur, quod 'et Saul inter prophetas.'" Quam parum uero de dignitate curauerit noster Edmundus ex hoc luculenter apparet, quod, dum a quodam familiari suo confidenter argueretur, "quod uidelicet Ecclesie sue iniurias plus debito tolerauit. Non enim, ut ille asseruit, debebat sustinere Ecclesiam suam sic deprimi, etiam si oporteret eum Archiepiscopatus cedere dignitati," respondit uerbum memoria dig- [folio 171r] -num: "'Si,' inquit, 'archiepiscopatum pluris ducerem quam lutum quod calco pedibus, eum ante uesperam proculdubio dimitterem non inuitus.'" Non ergo ex auaricia, sed ex quadam animi lenitate et paciencia, quandoque dissimulauit iniurias irrogatas.

Secundo, describitur Beatus Edmundus quantum ad ornamentum presularecum dicitur quod "induebatur purpura et bisso,"de quibus ad litteram in lege uestes summi pontificis parabantur, quod patet Ex. 28 ubi, sic dicitur, de iacincto uero et purpura uermiculo ac bisso, fecit uestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut precepit Dominus Moysi. 2. [Ex. 28: "Facient autem uestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdocio fungantur michi." Et cito post: "Facient autem superhumerale de auro et iacincto ac purpura, coccoque bis tincto, et bisso retorta, opere polimito." ] Et considera quod in purpura caritas, in bisso castitas, designatur. Quantum uero dilexerit noster pontifex castitatem patet cum iste sit qui "uirginitatem perpetuam coram quadam Virginis inuiolate uouens ymagine, eidem se Virgini uelut domine commendauit, et copulauit perhenniter uelut sponse. In signum uero, seu pocius in firmamentum federis irrefragabilis et mutue dilectionis, eam suo subarrauit anulo, nouo more. Anulo, inquam, quem ad hoc fecerat, digitum ipsius ymaginis insigniuit, et ut amice karissime sua salutatio non deesset, in eodem anulo litteraliter insculptum fuit illud 'Aue' nectareum, quo Gabriel Archangelus Virginem salutauit. Quociens autem prout ipse confessus est in morte sua, Virginis eiusdem, quam sponsam uocare solebat et amicam, uero corde presidium implorabat, ipsa Virgo clementissima in temptatione prouentum, in persecutione solacium, in tribulatione remedium, in dolore gaudium celeriter impetrauit. Vt autem eadem sponsa sua federis inter eos initi recordaretur sponsumque dignaretur agnoscere, qui eam in sua desponsarat ymagine, in anulo cum quo post mortem more presulum sepultus extitit, inuentum fuit insculptum cunctis mirantibus illud 'Aue.'" O uernans uirginitas, O floridus et mutuus aspectus castitatis! O utinam nostri scolares diligerent, non in cenum proiicerent, hoc lilium castitatis! Est enim "uirginitas curarum silentium, pax carnis, uiciorum redemptio, uirtutum principatus." Et cum tantum bonum sit, tamen uirginitatis perdite "reflorationem sperare, obliuio est nature," sicut dicit Hyldebertus, Epistola 38. Ad hanc seruandam, mouere deberent infortunia coniugum et exempla philosophorum. Vide librum Valerii ad Rufinum. 3. [Item uide pulcras narrationes de castis mulieribus in Ieronymo, Contra Iouinianum, Capitulo 19. ]

Item Ieronymus, Contra Iouinianum, Capitulo 20, dicit sic: "Doctissimi uiri uox est, pudiciciam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis uirtus ruit. In hac muliebrium uirtutum principatus est. Hec pauperem commendat, diuitem extollit, deformem redimit, exornat pulcram." Et post: "Captiuitatis ulla maior calamitas est quam ad alienam libidinem trahi." Tanta uero dilectione feruebat erga Christum [folio 171v] Sanctus noster quod Psalterium suum glosatum cum Prophetis et Decretales suas uenderet et "scolaribus egenis Parisius erogaret." Super quo facto sociis admirantibus, sic respondit: Simpliciter omnimode "pro Christo studentes perfectioni debemus nostra uendere, et sapienter uendita pro eius amore pauperibus erogare." Sic igitur, pro feruore caritatis et candore castitatis, uere de eo dici potest illud, Prou. 31: "Bissus et purpura indumentum eius." Inuenio namque in Scriptura indumentum dealbatum, indumentum deauratum, indumentum purpuratum, indumentum stragulatum. Habuit igitur iste Sanctus indumentum dealbatum candore castitatis, deauratum splendore ueritatis, purpuratum feruore caritatis, stragulatum tenore probitatis.

Tertio, describitur quantum ad sacramentum salutare cum dicitur: "Epulabatur cotidie splendide." Quam uero splendide epulabatur cum sacramento Dominici corporis reficiebatur patet precipue ex gestis ante mortem eius. Cum enim ipso presule iubente sibi deferretur illud precipuum amoris sacramentum, manum "dexteram ad ipsum corpus Dominicum extendit, et cum ingenti fiducia dixit ei: 'Tu es, Domine, in quem credidi, quem predicaui, quem ueraciter docui, et tu michi testis es quod in terra positus aliud quam te non quesiui.' Post perceptionem uero Viatici, inestimabili gaudio perfusus, iubilum quem in corde habuit sermone materno designans, et Anglico uelut alludens prouerbio ita dixit: 'Men sayth þat game goth on wombe, ac ich segge nouþe þat game goth on herte.' Quod sic exprimitur in Latino: 'Dicitur quod ludus in uentrem uadit, sed ego dico modo, quod ludus in cor tendit.'" Sic enim dicitur, Eccli. 30: "Splendidum cor bonum in epulis." Splendor enim et leticia mentis inexplicabiliter, quam ex tunc in corde sensit, sic in facie refulsit quod "tota die illa tam iocundus permansit et hylaris, ac si ab omni egritudine fuisset immunis." Dicatur ergo: "Homo quidam erat diues,"etc.

Circa primum principale, secundum primam diuisionem, considerandum quod diues in Sacra Scriptura reprehenditur ut uiator deuius, ut mercator inscius, et ut uenator anxius; uiator, inquam, deuius in mundi stadio, mercator inscius in cursus brauio, uenator anxius pro uili spolio. Est, inquam, diues uiator deuius qui, quanto magis ambulat, tanto magis deuiat a uite tramite. Scitis enim quod linea recta est cuius medium non exit ab extremis. Omnes autem nos hoc exilium, hoc uite stadium, pauperes ingredimur et omnes ut pauperes moriemur; medium ergo non distans ab extremis est quod in hac uita nichil queramus, nisi unde ad necessitatem hec uita transigamur. Sed, quia mundi diuites ab hoc compendio declinant, ideo dicitur, Prou. 22: "Diues et pauper obuiauerunt sibi utriusque operator est Dominus." Motus semper est a termino opposito ad terminum oppositum, vnde proprietas obuiationis est quod unus transmittitur ad locum unde alius uenit, et econuerso. Pau- [folio 172r] -per autem uenit de miseriis, diues autem de deliciis. Restat igitur ut transitus pauperis sit ad delicias, transitus diuitis ad miserias, propter quod dicitur ubi thema: "Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahe. Mortuus est autem et diues, et sepultus est in inferno." Et huic alludit Ieronymus, Epistola 77, dicens: "Miserie," inquit, commutantur "deliciis et delicie commutantur miseriis. In nostro arbitrio est sequi uel cupidum diuitem uel Lazarum pauperem. Habebitne idem premium fames et ingluuies, saccus et sericum?" quasi diceret: "Non." Et hoc est quod diuiti respondit Abraham: "Fili, recordare quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris." Parum sibi ualuit suum miserere: "Pater Abraham," inquit, miserere mei." Propter hoc, Epistola 110, dicit Beatus Ieronymus: "Diuitem purpuratum Gehenne flamma suscepit; Lazarus pauper et plenus ulceribus, cuius carnes putridas lambebant canes et uix de micis mense locupletis miseram sustentabat animam, in sinu Abrahe recipitur et tanto patriarcha parente letatur. Difficile, immo impossibile, est ut et presentibus et futuris quis fruatur bonis, ut et hic uentrem et ibi mentem impleat, ut de deliciis ad delicias transeat, ut in utroque seculo sit primus, ut in celo et in terra appareat gloriosus." Hec ille ibidem. Vnde Matt. 19: "Amen dico uobis quia diues difficile intrabit regnum celorum. Iterum dico uobis: Facilius est camelum per foramen acus intrare quam diuitem intrare in regnum celorum." Glossa ibidem: Notandum quod hic diues accipitur possidens diuicias "cum amore." Multi enim possident qui on amant, "de omnibus tucius est nec habere nec amare diuicias." Vnde Seneca, Epistola 21: "Multum est non corrumpi diuiciarum contubernio; magnus ille est qui in diuiciis pauper est."

Sed iam tangamus et pauperes. Dicit Augustinus, prima parte sermonum, Sermone 11, super illud Ps., "Tibi derelictus est pauper": "Dicit michi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus, dicit michi: 'Michi debetur regnum celorum. Ego enim similis sum illi Lazaro,'" etc. "'Nostrum genus est, cui debetur regnum celorum, non illi generi qui induuntur purpura et bisso et epulabantur cotidie splendide.' Audi ergo me de hoc quod proposuisti, Domine Pauper. Cum illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contempnere diuites misericordes, diuites humiles; immo diuites pauperes noli contempnere. O Pauper, esto et tu pauper, id est, humilis. Si enim diues factus est humilis, quanto magis pauper debet esse humilis? Pauper non habet unde infletur, diues habet cum quo luctetur. Lege Scripturas, inuenies quod Lazarus pauper fuit; in cuius sinum leuatus est, diues fuit. Et tamen diues iste pauper fuit, quia humilis fuit. Tu dicis: 'Pauper sum sicut Lazarus'; diues iste meus humilis non dicit: 'Diues sum sicut Abraham.' Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris? 'Ego,' inquit, 'pauper leuor in sinum Abrahe.' Non uides quia pauperem diues suscepit? Si superbis contra eos qui habent peccuniam, negas eos ad regnum celorum pertinere, cum fortasse in eis inueniatur humilitas, que in te non inuenitur. Non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham: 'Recede a me, blasphemasti me'? Admoneamus ergo diuites nostros, quod Apostolus admonuit: 'Non superbe sapere, neque sperare in incerto diuiciarum.'" Hec ille ibidem, sed sparsim. Vide ibi multa de hac materia. [folio 172v]

Secundo, dico quod diues auarus est mercator inscius, quia totum amorem cordis, totum laborem corporis commutat pro diuiciis que tamen transeunt in momento. Et hoc est quod dicitur, Iob 28: "Diues, cum dormierit, nichil secum auferet; aperiet oculos suos et nichil inueniet." "Diues, cum dormierit," id est, cum mors eius aduenerit; "nichil secum auferet," hoc est ichil asportabit de hoc mundo, quia nichil thesaurizauit in celo; "aperiet oculos suos, et nichil inueniet," hoc est in resurrectione non inueniet ipsum diuitem quod putauerat. Petrus Blesensis, archidyaconus Batoniensis: Bene igitur diues auarus dicitur mercator inscius, quia et "ambitio est tantum symia caritatis. 'Caritas enim paciens est' pro eternis; ambitio patitur omnia pro caducis. 'Caritas benigna est' pauperibus; ambitio diuitibus. Caritas 'omnia suffert' pro ueritate; ambitio pro uanitate. Vtraque 'omnia credit, omnia sperat' sed dissimili modo: Hec ad gloriam huius uite, illa ad gloriam sine fine." Hec ille. Sed dicis: Saltem delectat diuitem quod "magnam pecuniam habet"; et respondet Seneca, libro De remediis fortuitorum: "Hominem illum iudicas? Archa est. Quis erario, quis plenis inuidet loculis? Et iste, quem dominum existimas pecunie, loculus est."

Callio:

"Multum habet."

Seneca:

"Vtrum auarus an prodigus sit, nescis. Si prodigus, non habebit; si auarus, non habet. Iste, quem tu felicem admirantibus credis, sepe dolet, sepe suspirat."

Callio:

"Multi illum comitantur."

Seneca:

"Mel musce secuntur, cadauera lupi, frumenta formice. Predam sequitur ista turba, non hominem."

Hec ille.

Tertio, mundi diues est anxius uenator. Ideo dicitur, Eccli. 13: "Sicut lupus communicabit agno aliquando, sic peccator iusto. Que communicatio sancto homini ad canem? Aut que pax bona homini diuiti ad pauperem? Venatio leonis onager in heremo, sic pascua diuitum sunt pauperes." 4. [Psalmista: "Sedet in insidiis cum diuitibus in occultis, ut interficiat innocentem." ] Ecce quod diuitem comparat Scriptura lupo, cani, leoni, pauperem uero agno, homini sancto, et onagro. Diuitem comparauit lupo propter rapacitatem et famem auaricie; cani, propter gulositatem et fetorem luxurie; leoni, propter crudelitatem et tumorem superbie. Pauperem uero comparauit agno propter mansuetudinem et innocentiam; homini sancto, propter uite mundiciam; onagro, propter humilitatem et obedientiam. Karissimi, diuicie sunt que Abraham et Loth diuiserunt (Gen. 13), que Balaam cecauerunt (Num. 24), que Saul inflauerunt (I Reg. 15), que Naboth (III Reg. 21) occiderunt, que Christum prodiderunt (Matt. 26), Ananiam et Saphiram extinxerunt, Symonem Magum perdiderunt (Act. 6 et 8). Et ideo Boecius, immo Philosophia, Libro 2, De consolatione, Metrum 5, exclamat:

Heu, primus quis fuit ille,
Auri qui pondera tecti
Gemmasque latere uolentes,
Preciosa pericula fodit?
Vnde Augustinus, prima parte sermonum, Sermone 37: "Graue enim pondus illum diuitem ad inferna perduxit, et sarcina grauis usque ad ima depressit. Non enim audierat, 'Venite ad me qui laboratis, iugum meum leue, et sarcina mea leuis est.' Sarcina Christi penne sunt. Hiis pennis ille pauper in sinum Abrahe uolauit." Sed quid? Numquid et tu cupis in sinum Abrahe transuolare? Ecce quid dicit Petrus Rauennatensis, Omelia 8: "Manus pauperis Abrahe sinus est, ubi quicquid pauper accipit, mox reponit. Thesaurus celi est manus pauperis; quod suscipit, ne in terra pereat, reponit in celum. 'Thesaurizate,' inquit, 'uobis thesaurum in celo.' Manus pauperis est gazophilacium Christi, quia quicquid pauper accipit, Christus acceptat. Da igitur, homo, pauperi terram, ut accipias celum; da nummum, ut accipias regnum; da micam, ut accipias totum. Da pauperi, ut des tibi, quia quicquid pauperi dederis, habebis; quicquid pauperi non dederis, habebit alter." Et Omelia 9: "Homo, da in terra pauperi, que tibi uis manere in celo," quo nos perducat.