The Works of William Herebert, OFM

Sermo 2: Fols. 165r-167v

[Sermo in Epiphania]

[folio 165r]

"VIdimus stellam eius in oriente et uenimus adorare eum,"1. ["Venimus adorare eum,"scilicet Iesum uel Regem Iudeorum. Hec ultima pars thematis pro antethemate potest ministrare. ]Matt. 2. Secundum quod docet Beatus Augustinus, De doctrina Christiana,Libro 4, Capitulo 4: "Diuinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor recte fidei ac debellator erroris, debet et bona docere et mala dedocere atque in hoc opere sermonis consiliare auersos, remissos erigere, escientibus quod agatur, quid exspectare debeant intimare. Vbi autem beniuolos, intentos, dociles aut inuenerit aut ipse fecerit, cetera peragenda sunt, sicut expostulat causa." Consistunt igitur conditiones boni auditoris, secundum Augustinum ibidem, et expressius secundum Boecium, primo libro, De disciplina scolarium,"in attentione, beniuolentia, et docilitate"; ut scilicet sit "docilis ingenio, beniuolus animo, attentus exercicio. Attentus, inquam, ad audiendum, docilis ad intelligendum, beniuolus ad retinendum. Ista uero tria ad perfectionem currunt permutatim." Si igitur, ut spero, uos omnes uere dicere potestis uerba premissa, "uenimus adorare eum,"uere estis beniuoli, dociles, et attenti. Docilitas notatur in uenientibus, beniuolentia in adorantibus, sed attentio maxima debet esse in Deo famulantibus. "Venimus," inquiunt, "adorare eum,"scilicet Deum. Pro quibus tribus simul mutuo nos exhortemur cum Psalmista: "Venite, adoremus et procidamus ante Dominum." Et causam quare hoc sit faciendum reddit Beatus Augustinus ubi supra, Libro 4, quoniam, ut dicit, "ipsis quoque ministris sanctis hominibus uel etiam sanctis angelis operantibus, nemo recte discit que pertinent ad recte uiuendum cum Deo, nisi fiat docilis a Deo, cui dicitur in Ps.: 'Doce me facere uoluntatem tuam, quia tu es Deus meus.'" Hec quantum ad auditores. Quantum uero ad predicationem, dicit Beatus Augustinus ubi supra, quarto libro, Capitulo 4, et 11 de paruis. Recitando enim dicta cuiusdam alterius et eadem approbando, sic ait: "Dixit quidam eloquens, et uerum dixit, ita dicere debere eloquentem, 'ut doceat, ut delectet, ut flectat.' Deinde addidit: 'Docere ecessitatis est, delectare suauitatis, flectere uictorie.'" Et plus, Capitulo 6, 15 de paruis: "Agit igitur quantum potest, cum ista dicit, ut diligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur; et hec se posse, si potuerit et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis, quos est allocuturus, sit orator antequam doctor. Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum leuet animam sicientem, ut eructet quod biberit, uel quod impleuerit, fundat." Et subdit Augustinus: "Et quis facit ut, quod oportet et quemadmodum oportet, dicatur a nobis, nisi 'in cuius manu sunt et nos et sermones nostri'?" Cum igitur nec uos conuenienter audire possitis, nec ego utiliter proferre ualeam, isi Domino coadiuuante, rogabimus eum quatinus pro sua clemencia uobis et michi dignetur graciam suam impartiri, ut scilicet dicere ualeam et uos audire que sibi cedant ad laudem et commendationem, et nobis ipsis ad edificationem et consolationem. 2. [Leo papa, in sermone quodam tertio in doctrina natiuitatis Domini: "Excedit quidem, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem diuini operis magnitudo, et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi, quia in Iesu Christo, Filio Dei, non solum ad diuinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam quod dictum est per Prophetam: 'Generationem eius quis enarrabit?' Vtramque enim naturam in vnam conuenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat, et ideo numquam deficit materia laudis, quia umquam sufficit copia laudatoris." ]

"Vidimus stellam eius in oriente et uenimus adorare eum,"Matt. 2. "Si linguis hominum loquerer et angelorum," non sufficerem laudes et preconia presentis festiuitatis ad plenum explicare. Nam idem ipse Christus personaliter, qui ab eterno fuit Verbum latens in Patris utero, quem ipse Pater alloquitur in Ps.: "Ex utero ante luciferum genui te," hodie factus est Verbum patens in Matris gremio, Verbum fulgens in stelle radio, Verbum splendens in mentis scrinio, Verbum iacens in presepio, Verbum frigens in diuersorio, Verbum aquas mundans in aquefluuio, Verbum aquas mutans in triclinio. Et ex istis hoc presens festum tria nomina sortitur, sicut et triplici miraculo decoratur. "Hodie namque Magus Christum adorat, Iohannes Christum baptizat, et aquam in uinum Christus mutat"; [folio 165v] eodem, inquam, die, sed annis reuolutis. "Cum enim esset tredecim dierum, Magi ad eum stella duce peruenerunt, et inde dicitur 'Epiphania' ab 'epi,' quod est 'supra,' et 'phanos,' 'apparitio,' quia tunc stella in aere desuper apparuit. Eodem etiam die reuolutis uiginti nouem annis in Iordane a Iohanne baptizari uoluit, et ideo dicitur 'Theophania' a 'Theos,' quod est 'Deus,' et 'phanos,' 'apparitio,' quia tunc Deus Trinitas apparuit, Pater in uoce, Filius in carne, et Spiritus Sanctus in columbe specie. Et eodem die postea reuoluto anno, scilicet cum esset triginta annorum complete et insuper tredecim dierum, aquas in uinum mutauit. Et ob hoc uocatur 'Betphania,' 'beth,' interpretatur 'domus,' 'phanos,' 'apparitio,' ut prius, quasi apparitio facta in domo, quia in illo miraculo in domo facto uerus Deus apparuit." Ista ergo triplex apparitio hodie facta est, sicut manifeste declarant tres uersus ympni, scilicet, secundus, tertius, et quartus: "Ibant Magi quam uiderant," etc. Sed solum de prima prosequi propono de qua ad litteram dicta sunt uerba pro themate assumpta, "Vidimus,"etc.

In uerbis igitur propositis hodierne festiuitatis preconium describitur quantum ad prepositum presagium et dispositum homagium: Premittitur presagium, cum dicitur: "Vidimus stellam eius in oriente"; disponitur homagium, cum subditur: "Venimus adorare eum." In presagio, relucet certitudo; in homagio, patet gratitudo. Est ergo presagium diligenter accendendum sed homagium est reuerenter impendendum. Igitur certitudo presagii notatur cum dicitur: "Vidimus stellam eius." Cuius eius? Quis est aut quantus cuius stellam uiderunt? Numquid ipse est Dauid (II Reg.), animosus in preliis; Salamon (III Reg.), copiosus in diuiciis; Iosaphat, famosus in uictoriis (II Paral.); Ezechias (IV Reg.), gloriosus in prodigiis? Certe nullius istorum stellam fatentur se uidisse, sed stellam illius pueri qui creauit stellas, et ideo dicitur ubi thema: "Videntes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde." Et hoc certe quia, uisa stella, sciebant se, per eam tamquam per certum presagium, ad puerum peruenturos, vnde sequitur ibidem: "Et intrantes domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius."

Gratitudo seu promptitudo homagii notatur cum subditur: "Venimus adorare eum,"vnde dicitur in Ps., secundum translationem Ieronymi: "Venite, adoremus et curuemur, flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri." Vnde prophetia uidetur expressa de Magis istis, nam in Matt. dicitur ubi thema: "Procidentes adorauerunt eum; et apertis thesauris suis optulerunt ei munera, aurum, thus, et mirram." Sileant igitur anseres, poete, aurea secula Saturno tribuentes, quorum unus dixit:

Primus Creteis Saturnus uenit ab horis,
Aurea per cunctas disponens secula terras.
Loquatur immo canat cignus noster, Beatus Euangelista, Mattheus, qui uere non fabulose aurea immo super aurea secula describit, dicens: "Cum," inquit, "natus esset Iesus in Bethlehem Iude, ecce Magi ab oriente uenerunt Ierosolymam, dicentes: 'Vbi est qui natus est Rex Iudeorum?'" et deinceps. 3. [Et uere aurea uerba sunt ista, ubi Magi introducuntur ut patenter confitentes articulum natiuitatis cum dicunt "natus est"; ut constanter asserentes titulum diuinitatis cum addunt "Rex Iudeorum"(constanter enim, in presencia Regis Herodis, natum regem alium predicauerunt); ut sollerter requirentes presepium humanitatis, "dicentes: 'Vbi est . . . ?'"] Vnde iam uere dicere possumus quod dixit Virgilius fabulose, in Bucolicis,Egloga 4:
Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna,
Iam noua progenies celo demittitur alto.
"Saturnia regna" dicuntur "regna aurea," que a poetis Saturno falso attribuuntur, sed uere Christo. Hodierna namque die Magi in oriente constituti cernunt noua lumina siderea celi, fundunt pocula nectarea; in stabulo fragrant thuris aromata, in diuersorio manant diuina carismata; paruulo flectuntur genua regia, et pannoso offeruntur auri munera.

Dicatur igitur: "Vidimus stellam eius in oriente,"vbi notatur ratum et uerum presagium, cuius ueritas manifestatur eminenter per sensum noticie certioris, [folio 166r] per signum substancie clarioris, per situm uel locum differentie dignioris. 4. [Est enim stella celi pictor, noctis decor, naute ductor. ] Sensus certior notatur cum premittitur: "Vidimus"; substancia clarior, "stellam"; differentia dignior, "in oriente." Ista diuisio de se patet. 5. [Est enim uisus, inter omnes sensus corporis, certior et plures rerum differentias ostendit. Sunt etiam oculi, prout dicit Secundus Philosophus, "Duces corporum, uasa luminum, et indices mencium"; vnde, propter uisus certitudinem, dicit Saluator in Io. 3: "Quod scimus loquimur, et quod uidimus testamur." ]6. [Et quamuis communiter ponatur triplex uisio, scilicet corporalis, ymaginaria, et intellectualis, tamen due prime nichil ualent sine tercia; unde parum ualuit Balthasar uisio corporalis in uisione manus scribentis, vel uisio ymaginaria Pharaoni dum uidit spicas et boues, sed uisiones ualuerunt Ioseph et Danieli qui intellexerunt eas, et in Nouo Testamento Iohanni et Paulo que eis correspondent. Ideo, dico quod est uisio intelligencie, per naturam innate, per fidem subleuate, per Scripturam informate, per contemplationem suspense, per prophetiam illustrate, et per raptum absorpte. Et quatuor primas habuerunt Magi ad quas omnes clerici et maxime curati et religiosi niti debent. Nam cum ad quartam perueneris, "uidebis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum," Ysa. 60, quia in contemplatione est admiratio, dilatatio, alienatio, et refectio. Propter quod dicitur de talibus, Ex. 24: "Ascenderunt et uiderunt Deum Israel," et in Matt. vbi thema: "Ecce stella, quam uiderant Magi in oriente, antecedebat eos," etc. Sed certe considera quod contemplationem precedit "leccio, meditatio, oratio, et operatio, et deinde quinto loco sequitur contemplatio"; Didascalicon,Libro 5, Capitulo 9. ]

Condiuidendo etiam secundum membrum principale, scilicet gratum seu promptum homagium quod notatur ibi: "Et uenimus adorare eum,"dico quod hic promptitudo insinuatur in motu, in cultu, in fructu; in motu concorditer processiuo, ibi: "Venimus"; in cultu humiliter subiectiuo, ibi: "Adorare" nam adorare, secundum Tullium, prima Rethorica,est reuerenciam exhibere cum corporis inclinatione; in fructu dulciter allectiuo: "Iesum,"uel "Regem Iudeorum," ponendo substantiuum proprium pro suo adiectiuo. Relictis igitur extremis, media pertractabo que magis huic festo propria uidentur.

Dico igitur quod hec stella Magis ipsis fuit signum clarum signumque conueniens Verbi incarnati. Nam, secundum Beatum Gregorium, in omelia hodierni Euangelii, hoc "rationis ordo poscebat, ut loquentem iam Dominum loquentes nobis predicatores innotescerent, et nondum loquentem elementa muta predicarent." Hec autem stella non fuit aliqua de stellis fixis, nec de planetis, nec de cometis. Differebat enim, secundum Glossam Matt. 2 et secundum Magistrum Hystoriarum, tam a stellis fixis quam planetis sex modis, scilicet in situ, in motu, in fulgore, in duratione, in significatione, et in origine. In situ, quia non erat localiter sita in firmamento, sed pendebat in meditullio aeris proxima terre. In motu, quia precedebat Magos quasi motu processiuo. In fulgore, quia ceteris erat splendidior, quod patet quia splendorem eius non potuit splendor solis obscurare, immo in meridie lucidissima apparebat. In duratione, quia alie sunt perpetue, sed hec, completo officio suo, secundum Magistrum Hystoriarum, rediit "in materiam preiacentem." In significatione, quia alie facte sunt ut "sint in signa et tempora et dies et annos," Gen. 1, hec autem ut Christi nati esset signum, et ipsis Magis preberet ducatum. Item in origine, quia alie facte sunt in mundi principio, sed hoc Christo nato. Nec erat hec de cometis, quia stella comata signat pestilenciam, aut bellum, aut uentos, aut estum, aut regum mortem et occasum. Hec autem eterni regis temporalem ortum, secundum Damascenum, libro Sententiarum,Capitulo 21.

Vt autem ad mores sermonem magis conuertamus, considerandum quod, secundum Lincolniensem in suo Exameron(et accipit a Boecio): "mores nostri et tocius uite ratio ad celestis ordinis exemplar formantur." Nunc autem omnes stelle sapientibus note, que apparent a Septentrione usque ad ultimam que apparet in tercio climate, sunt 1022, quarum omnium sunt sex gradus uel differencie magnitudinum, secundum Ptholomeum, octava distinctione Almagesti,et secundum Thebit, in libro suo qui intitulatur De hiis que indigent expositione antequam legatur Almagesti,et secundum Alfraganum, de quibus usque ad quintam differenciam inclusiue loquitur Ieronymus, super Ysaie, Libro 6.

Primo ergo, de celo, sole, luna, et stellis allegorice uideamus. Celum est sacra Scriptura, de quo celo dicit Ysa. 34: "Complicabuntur sicut libri celi." In hoc celo "continetur sol iusticie et intelligencie, Christus." Est enim sol, materialiter, fons caloris, dux laboris, pater nitoris, et iubar splendoris, sic Christus, spiritualiter loquendo, est fons et principium caritatis, dux penalitatis, pater ueritatis, immo ipsa ueritas, et iubar exemplaritatis. In eodem celo continetur Ecclesia, siue Beata Maria, que illuminatur a Christo sicut luna a sole, ut sol Pater eternus, eius radius Filius, luna Maria. Nam sicut sol radium a se genitum transmittit in lunam, quem, a sole receptum, luna transmittit in terram noctisque tenebras illustrat, verumptamen radius a sole ad lunam manet in uirtute solari nichil adhuc participans de debilitate lunari, sic Pater Filium, in uirtute diuinitatis sibi equalem, misit incarnandum in Beatam Virginem, qui ab ipsa per partum in mundum editus, in uirtute diuinitatis fuit occultus, in infirmitate humanitatis assumpte ex Matre manifestus. [folio 166v]

Stelle in hoc celo, secundum sex differentias magnitudinum, sunt Apostoli et principales patriarche prime magnitudinis, Euangeliste et prophete secunde, martyres tertie, doctores quarte, confessores quinte, virgines sexte. Stelle minores extra istas magnitudines sunt alii theologi et expositores, iuxta illud Dan. 12: "Qui ad iusticiam erudiunt plurimos, quasi stelle in perpetuas eternitates." Isti instar luminarium celestium diuidere debent inter diem et noctem, discernere lucem ueritatis a tenebris falsitatis, lucem uirtutis a tenebris uitiorum, lucem sancte conuersationis a tenebris praue operationis. "Fiant," inquit Deus, "luminaria in firmamento celi, et diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora, ut luceant in firmamento celi et illuminent terram," solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem octi. Sed heu, Domine Iesu, timeo ne signa lucis conuersa sint in signa tenebrarum, et quod iam uerificata sit in eis prophetia Christi, Luc. 21: "Erunt signa in sole et luna et stellis." Sed signa in sole gloriosam habent admirationem, signa uero in stellis terrificam afferunt lacrimationem. Signa uero in sole, Christo, que uiderunt hodie, scilicet Magi, partim mentaliter et partim corporaliter sunt ista quia uiderunt duas uel tres naturas coniunctas, scilicet suppremum cum infimo sine depressione, primum cum ultimo sine innouatione, simplex cum composito sine compositione, et in hiis tribus omnia mirabilia radicantur. 7. [Sunt enim stelle quedam humoris, quedam caloris, quedam uaporis, quedam roris, quedam algoris, quedam teporis causatiue. ] Signa uero Christi, que etiam in suis relucere debent, sunt penuria paupertatis, angustia penalitatis, abiectio humilitatis; Luc. 2 dicitur: "Hoc uobis signum: Inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in presepio." "Hoc," inquit, "uobis signum." Sed uidete quid dicat Symeon de Christo, Luc. 2: "Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur ut reuelentur de multis cordibus cogitationes." Nonne uita Christi, uita Euangelica, posita est quasi signum ad sagittam, quod signum quasi omnes impetunt lacerant et rodunt? Nonne illi precipue, qui deberent esse stelle et celi luminaria et diuidere noctem ac diem et illuminare terram, precipue contra signa Christi predicta latrant? Sunt enim quidam in maioribus Ecclesiis, oculis sublimes, ocio uacantes, saccum Iohannis odientes, tunicam Benedecti, mattulam Eulalii, lacrimas Arsenii, uditatem Apostoli, ollam Helysei, cordulam Francisci, baculum et librum Dominici deprauantes, ab hiis toe longe facti. [unclear] Hii sunt qui iuniores informant contra paupertatem, et retrahunt ad uanitatem, et pertrahunt ad uoluptatem, dicentes mendacium esse ueritatem, et uicium uirtutem, uitam Christi esse uanam, et mundanorum esse sanam. "Stelle namque retraxerunt splendorem suum," Ioel 2. 8. [In Apoc., Capitulo 9, dicitur: "Vidi stellam cecidisse de celo in terram et data est illi clauis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi"; Capitulo 8: "Et nomen stelle dicitur 'Absinthium.'" ] Quibus Ysayas imprecatur: Ve hiis qui confundunt diem et noctem, dicentes mendacium esse ueritatem, quos eterna dampnatio expectat. Luc. 6: "Numquid potest cecus cecum ducere? Nonne ambo in foueam cadunt?" Sed quid? "Sinite eos; ceci sunt duces cecorum," dicit Saluator.

Ideo "uenient super eos omnes maledictiones scripte," Deut. 28. "Maledictus homo qui non honorat patrem suum et matrem. Et dicet omnis populus: 'Amen,'" Amen. Pater noster Christus est. Tunc autem aliquis patrem non honorat, immo inhonorat, quando contra uitam patris latrat. "Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: 'Amen,'" Amen. Termini nostri a Patre, Christo, et ab Apostolis constituti sunt; sunt humilitas, penalitas et paupertas. Ille autem terminos transfert qui humilitati pompam, qui penalitati et paupertati copiam prefert. "Maledictus qui errare facit cecum in itinere. Et dicet omnis populus: 'Amen.'" Cecus dici potest respectu aliorum qui Scripturam non nouit, quidquid cui preferre debeat nescit. Ille ergo hunc cecum errare facit, qui consultus quid melius sit, peiorem partem pro meliori ostendit. Et sic exponi possent omnes maledictiones que sequuntur. "Maledictus qui peruertit iudicium aduene et pupilli et uidue. Et dicet omnis populus: 'Amen.'" "Maledictus qui clam percusserit proximum suum. Et dicet omnis populus: 'Amen.'" Et hoc est quod concluditur ibidem "Maledictus qui non permanet in sermonibus [folio 167r] legis huius, nec eos opere perficit. Et dicet omnis populus: 'Amen.'"

Moraliter, celum est mentis constantia uirtusque discretionis et uigor discipline. In hoc celo sunt sol et luna uirtus contemplatiua et uirtus actiua, stelle uero uirtutes particulares. Vel sol ratio superior, luna ratio inferior, stelle uirtutes sensitiue, cum refulgent luce ueritatis et mouentur secundum ordinem rectitudinis. Sed Matt. 24 dicitur: "Stelle cadent de celo"; stelle iste de celo cadunt quando non secundum ordinem rectitudinis sed pocius contra dictum ordinem mouere permittuntur a ratione. Item, in hoc celo, possunt assignari sex differentie magnitudinum in stellis incipiendo a minima magnitudine ascendendo, et sunt potencie rationales, habitus scientiales, uirtutes morales, uirtutes theologice siue supernaturales, dona, et beatitudines; quantum ad tria ultima, ista in nobis causare est solius Dei, propter quod Iob 38, scilicet ipse Dominus, dicit: "Numquid coniungere ualebis micantes stellas Pliades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?" Per Plyades intelliguntur septem dona Spiritus Sancti, sicut expresse exponit Beatus Gregorius, Moralia29, prope finem; per Arcturum, septem uirtutes. Arturus enim "in septem stellis uoluitur," secundum Gregorium ibidem, et sunt septem stelle clare iuxta polum, per quas conuenienter intelligere possumus septem uirtutes, tres theologicas et quatuor cardinales. Non ergo in hominis potestate est coniungere dona Spiritus Sancti uel Plyades, aut Arturum, id est, uirtutes, dissipare sic, scilicet quod una ablata, alia possit remanere, sed solius Dei, de quo dicitur, Iob 9: "Qui facit Arturum et Orionas et Hyades et interiora austri" ("interiora austri" sunt beatitudines).

Item septem uirtutes possunt dici in hoc celo septem planete: sol, caritas; luna, fides. Nam sicut presente sole illuminatur luna et absente eo manet obscura, sic presente caritate est fides formata, absente uero manet informis. De quo sole dicit Tullius, De amicicia: "Solem e mundo tollere uidentur, qui amiciciam e uita tollunt." Sed et hic sunt signa in sole et luna et stellis. Quis enim non diceret terribile et flebile signum factum in hoc uisibili sole, si presens nullum calorem gigneret? Destituto enim sole caloris beneficio, omnia gelu frigescerent, terra nil uiride germinaret, animalia ullos fetus procrearent, immo pocius omnia uiuentia in corruptionem uerterentur. Vbi igitur nulla patent caritatis opera, restat ut caritas sit ablata, quia, secundum Gregorium, operatur magna si est, si autem operari renuit, amor non est. Dicit autem Tullius ubi supra: "Hec prima lex amicicie sancciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne expectemus quidem dum rogemur, studium semper assit, cunctatio absit, consilium uerum dare gaudeamus libere." 9. ["Stella enim a stella differt in claritate alia. Est enim claritas solis alia, alia lune, alia stellarum," I Cor. 15. ]

Item celum presens vniuersitas dici potest, septem planete septem scientie, que in ea uigent: Theologia, sol; Ius canonicum, luna quia, sicut luna recipit a sole lumen suum, item Ius canonicum a Theologia; Ius ciuile, Mercurius pro sua eloquencia; Medicina, Iupiter amicus nature et beniuolus; Mars, deus belli, Philosophia; Saturnus senex, primus inter planetas, Grammatica, de quo etiam Saturno ipsa maxime fabulatur; Venus, Musica practica, que non numquam ut Venus homines reddit effeminatos. Sed obscuratus est "sol, et luna non dat lumen suum, et stelle de celo cadunt," iuxta hoc quod dicitur Matt. 24. "Sol" obscuratur, quando in Theologia plus queritur quid dicat Aueroyz uel Philosophus, quam canon Biblie uel Ieronymus. "Luna non dat lumen suum," quando Ius canonicum prefert ea que habet a iuristis illis que habet a sanctis et conciliis. "Stelle cadunt de celo," quando iuriste uel medici lucrum preferunt ueritati uel sanitati, et sic de ceteris. Non sic, karissimi, sed ad condescendendum per humilitatem misericordis moueant nos exempla nostri Redemptoris, qui de sinu omnipotentis Patris descendit in sinum paupercule uirginis, quem non claudit amplitudo poli, clausit artus thalamus uirginalis uteri. Nascitur in domo publica, cui per uerum dominium cuncta sunt propria. Amictum luce inacessibili, inuoluunt obscuri uilesque panniculi; ei, qui terram replet et celi palacia, satis ampla est presepis angustia; lac sugit uberum maternorum, qui solidus est cibus angelorum. Qui celum palmo concludit, qui terram tribus digitis appendit, nutricis manu uersatur in cunis. [folio 167v]

Fabrum, et fabrum lignarium, habet preceptorem, qui fabricatus est auroram et solem.