The Works of William Herebert, OFM

Sermo 1: Fols. 159r-162v

Sermo Fratris Willelmi Herebert in Ecclesia Beate Marie Virginis Oxonie

[n Dominica secunda post Epiphaniam].

[folio 159r]

"DIxit Mater Iesu ad eum: 'Vinum non habent,'"Io. 2. In hiis uerbis introducitur Regina Clemencie uelut pie compaciens uerecundie ubencium pro uini carencia in conuiuio nupciali. "Nupcie," inquit Euangelista, "facte sunt in Chana Galilee, et erat Mater Iesu ibi. Vocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nupcias. Et deficiente uino, dixit Mater Iesu ad eum: 'Vinum non habent.'" In quibus uerbis, si, secundum Bedam, super Ex. 30, per uinum "doctrine poculum" intelligamus, describit Euangelista suggestionem de presenti sermone ut uiscerosam et querulosam. Viscerosam, inquam, pro mera pietate, quia "dixit Mater Iesu ad eum"; querulosam pro uestra dignitate: "Vinum non habent." Notatur ergo pietas cum premittitur: "Dixit Mater Iesu ad eum." Super quo uerbo dicit Beatus Bernardus in sermone Euangelii hodierni 1. [Qui sic incipit in lectione: "Compassa est enim eorum uerecundie, sicut misericors, sicut benignissima."]: "Quid," inquit, "de fonte pietatis procederet, nisi pietas? Quid, inquam, mirum, si pietatem exhibent uiscera pietatis? Nonne qui pomum tenuerit in manu sua dimidia die, reliqua diei parte pomi seruabit odorem? Quantum ergo uiscera illa uirtus pietatis affecit in quibus nouem mensibus requieuit?" "Nupcie" igitur, id est, concursus et aliquantula cohabitatio ex mutuo consensu, hodierna die "facte sunt in Chana Galilee," id est, in uentre presentis Ecclesie. Nam Chana Galilee "zelus transmigrationis" interpretatur. Et certe isti Ecclesie zelum debetis reuerencie in qua ut pro multis uestrum loquar, percipitis et impenditis salutaria sacramenta, spiritalia documenta, corporalia iuramenta et magistralia ornamenta; hic migratis etiam de solo ad solium, ad pallium et pillium magistratus. "Et erat Mater Iesu ibi": Mater in themate, Mater in opere, Mater in ymagine, et Mater ex nomine Maria. Quid ergo restat nisi Iesu et discipulos eius ad nupcias uocare? Nam hoc nomen, "Iesus," "lucet predicatum, pascit recogitatum, lenit et ungit inuocatum," sicut dicit Beatus Bernardus, Omelia 15 super Canticum. Restat etiam erigere mentales oculos ad Matrem Virginem Mariam, ad stellam enigmatum, ad cellam aromatum, ad aram karismatum, ut scilicet vnigenitum suum, Iesum, pro nobis interpellet, quia tunc instat pietas, "dixit Mater"; astat pietas, quia "Iesus"; et artat neccesitas, quia "vinum non habent."2. [Ieronymus, Epistola 90: "Mater et filia sunt nomina pietatis, officiorum uocabula, uincula nature secundaque post Deum federatio." Hec ille. Potissime uero de Matre Virgine et eius Filio, magis quam de quacumque alia matre et sua filia, uerificantur predicta.] Dignetur igitur dulcis Iesus, qui potens est, pro Matris clemencia sex ydrias positas aqua repletas, quinque scilicet sensus meos et intellectum, sua gracia uisitare et aquam in vinum commutare, vt igitur illa dicere ualeam que tam proli quam Matri cedant ad laudem et commendationem. Vtrumque deuote salutemus.

"Dixit Mater Iesu ad eum: 'Vinum non habent,'"Io. 2. Sicut scribit Beatus Bernardus, Omelia 15 super Canticum: "Aridus est omnis anime cibus, si on oleo nominis Iesu perfundatur. Insipidus est, si non hoc sale condiatur. Si scribas, non sapit michi nisi legero Iesu. Si disputes aut conferas, non sapit michi nisi sonuerit ibi Iesus. Iesus mel in ore, in aure melos, iubilus in corde." Hic igitur ad nupcias, sicut hodiernum Euangelium declarat, nouo miraculo, aque scilicet in vinum conuersione, diuinitatis sue potentiam declarauit. "Hoc," inquit Euangelista, "fecit [folio 159v] inicium signorum Iesus in Chana Galilee et manifestauit gloriam suam." In quibus uerbis Beatus Euangelista predictum miraculum innuit tripliciter extollendum, scilicet quantum ad scrinium prudencie singularis, surculum memorie paternalis, et poculum leticie nupcialis. Describit, inquam, scrinium singularis prudencie, sed reseratum: "Dixit,"inquit, "Mater"; subdit surculum paternalis memorie, sed incarnatum: "Iesu"; subnectit poculum nupcialis leticie, sed relegatum, sed abnegatum, sed non oblatum ibi: "Vinum non habent."

Dicit ergo pro primo, "dixit Mater,"ubi notatur scrinium prudencie sed reseratum. "Conseruabat enim omnia uerba" pastorum, magorum, angelorum, prudenter "conferens in corde suo." Vnde de ipsa dicit Beatus Ambrosius, libro De uirginitate,quod erat "corde humilis, uerbis grauis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior." Denique salutata obmutuit et appellata respondit. De hoc scrinio dicit Salomon, Prou. 31: "Verba Lamuelis regis, visio qua erudiuit eum mater sua: 'Quid, dilecte mi? Quid, dilecte uteri mei? Quid, dilecte uotorum meorum?'" 3. [Et subaudiendum est in omnibus tribus interrogationibus, "quid"scilicet est faciendum.] "Lamuel" interpretatur "in quo est Deus"; hic est Iesus qui personaliter est Deus et Verbum Patris. Littera tamen Hebraica est datiui casus, sicut docet Glossa Hebraicasic: "Verba Lamueli regi," id est, "uerba Deo regi." "Visio qua erudiuit eum mater sua": hoc est qua Mater Iesu ipsum erudita suggestione ad vini miraculosam productionem inclinauit. Et ait: "Quid, dilecte mi?": Ecce uinculum communis nature; "Quid, dilecte uteri mei?": Ecce uinculum materne geniture; "Quid, dilecte uotorum meorum?": Ecce uinculum singularis unigeniture. Hic est funiculus triplex qui difficile rumpitur. "Quid," inquit, "dilecte uteri mei?" Hic enim uirtus uirginalis dicitur solarium in quo propheta per quem instruimur, erarium in quo moneta per quam redimimur, armarium in quo athleta per quem eripimur, cellarium in quo dieta per quam reficimur. Est, inquam, solarium in quo propheta per quem instruimur; est igitur scrinium prudencie singularis. "Ne ergo dimittas legem matris tue," Prou. 1.

Secundo, notatur surculus memorie paternalis cum dicitur: "Iesus,"cui etiam demones attestantur quod Filius quod Verbum quod Surculus sit Dei Patris. Matt. 8: "Quid," inquiunt, "nobis, et tibi, Iesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?" Qui etiam Io. 16 de seipso dicit: "Exiui a Patre et ueni in mundum; iterum relinquo mundum et uado ad Patrem," quasi diceret: "Exiui a Patre" per eternalem emanationem, et "ueni in mundum" per temporalem propagationem, "iterum relinquo mundum" per corporalem afflictionem, et "uado ad Patrem" per uirtualem ascensionem.

Tertio, subdit poculum leticie nupcialis, sed relegatum, cum dicitur: "Vinum on habent." Nam, pre omnibus liquoribus, vinum moderate sumptum corpora plus confortat, corda letificat, morbos euacuat, et uulnera sanat, propter quod, Thren. 2, "Matribus suis dixerunt: 'Vbi est triticum et vinum?' cum deficerent quasi uulnerati in plateis ciuitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum." "Vbi," inquam, "est triticum" seu panis cor hominis confirmans et "uinum" letificans? Inter omnes namque liquores et succos arborum, uinum quodammodo uendicat principatum, secundum Augustinum, De ciuitate Dei,Libro 7, Capitulo 26.

Merito ergo "dixit Mater Iesu ad eum: 'Vinum non habent,'"ubi considerari possunt sex virginis eloquia quantum ad primum, sex huius nominis Iesu preconia quo ad secundum, sex uini genera quo ad tertium, quibus etiam ministrant sex ydriarum uascula, que in Euangelio tanguntur: "Erant autem ibi lapidee ydrie sex posite," etc. [folio 160r]

Sed, primo, de nomine Iesu aliqua preconia perstringamus. Considero siquidem in scriptura nomen Iesu eternaliter predestinatum, prophetaliter prenunciatum, figuraliter preexemplatum, supernaliter preconizatum, uirtualiter interpretatum, et singulariter exaratum. Lego igitur omen Iesu eternaliter predestinatum. Nempe hoc ei nomen est "ab eterno," dicit Bernardus in sermone primo de circumcisione. Hoc idem dicit Glossa, Matt. 1 F. Vnde dicit super isto uerbo, "Vocabis nomen eius Iesu": "Non impones, quod ab eterno impositum est." Sicut enim eterne mentis oculo precognitus fuit humani generis lapsus, sic precognita fuit eius per Iesu procuranda salus, de quo dicitur, Ad Rom. 1, quod Iesus "predestinatus est Filius Dei," Dei "in uirtute," id est, in eadem potentia cum Patre. "Qui" etiam, sicut dicitur, Eph. 1: "Predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in idipsum," id est, sola gracia nos preelegit ad bona que filiis preparantur. Sed notandum diligenter quia, sicut dicitur, Rom. 8: "Quos presciuit, et predestinauit conformes fieri ymaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus." Glossa: "Quos presciuit conformes fieri ymaginis Filii sui," id est, Filii sui "qui est ymago vsquequaque idem cum Patre, hos predestinauit," id est, ad gloriam preelegit. Est enim Iesus Filius, Verbum, Candor, et Speculum Dei Patris. Est et Liber Vite, de quo Ps.: "Et in libro tuo omnes scribentur." Nam in ipso describitur omnis forma iuste viuendi quia ad formam uite Christi potest quilibet corrigere uitam sui. Glossa: "In me" quem dedisti formam iusticie hominibus, vnde verba sunt Christi ad Patrem secundum Glossam; "scribentur," id est, "instruentur et nominabuntur." "In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi," Col. 2. Est, inquam, liber scriptus intus et foris. Est, inquam, liber duas habens paginas. Immensissimus quantum ad paginam diuinitatis in qua relucent omnes rationes ydeales, breuissimus quantum ad paginam humanitatis in qua relucent omnes perfectiones morales. Nam prima pagina est expressiua omnium fiendorum per potentiam, regendorum per prouidentiam, dampnandorum per prescienciam, saluandorum per predestinationis graciam. In humanitatis pagina scripte sunt morales regule omnium uirtutum; habemus enim exemplar et regulam paupertatis in paruulis, exemplar humilitatis in cunabulis, exemplar temperancie in ieiuniis, exemplar prudencie in responsis, exemplar constancie in aduersis, et sic de ceteris. Respice ergo et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est, quia hos predestinauit, "quos presciuit conformes fieri ymaginis Filii sui." Qualiter ergo predestinantur qui in nullo predictorum Christo Iesu conformantur? Reuera "popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt," Ysa. 3. Dicit enim Apostolus, II Cor. 8: "Scitis enim graciam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter nos egenus factus est, cum esset diues." Vbi dicit Augustinus, et est in Glossa (et est Augustinus, prima parte sermonum, Sermone 34, post principium): "Nemo igitur se contempnat quia pauper, pauper in cella, diues in conscientia. Securior pauper dormit in terra, quam auro diues in purpura. Non ergo expauescas cum tua mendicitate ad illum accedere, qui indutus est nostra paupertate. Vbi se pauperauit, pauperes ditauit." Hec ille. Sit ergo nomini Iesu eternaliter predestinato laus et gloria. 4. [Bernardus, super Canticum, Omelia 35: "Cognosce, pecus, quem non cognouisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in Paradiso; honora presepium, cuius contempsisti imperium; comede fenum, quem panem et panem angelicum fastidisti." Verbum enim caro factum est, et "omnis caro fenum."]5. [Bernardus, super Canticum, Omelia 43: "Hec michi mundi conciliant Iudicem, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed et imitabilem representant eum, qui inaccessibilis est principatibus, terribilis apud reges terre. Propterea hec michi in ore frequenter, sicut uos scitis; hec in corde semper, sicut scit Deus; hec stilo meo admodum familiaria, sicut apparet; hec mea subtilior interiorque philosophia, 'scire Iesum, et hunc crucifixum.'"]

Secundo, lego nomen Iesu prophetaliter prenunciatum. Quem enim ab antiquis patribus intueor ardentibus desideriis expectatum, frequentibus suspiriis inuocatum, fulgentibus misteriis declaratum, hunc intueor euidentibus in testimoniis prophetiis prenunciatum. "Testimonium enim Iesu est spiritus prophetie," Apoc. 19. Vnde Abac. 3: "Ego," inquit, "in Domino gaudebo [et] exultabo in Deo Iesu meo." Item, in Apocalypsis Esdre: Vox Patris intonuit: "Reuelabitur Filius meus Iesus cum hiis qui cum eo iocundabuntur qui relicti sunt in annis quadringentis. Et erit: Post hos annos et morietur Filius meus Iesus, et conuertetur seculum." Gaudium est mentis leticia, exultatio uero in uerbis est et membris. Hoc attendens, Apostolus dicit, Ad Phil. 2: "In nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium, et infernorum." Quod reuerenter pertractans, uir apostolicus, Gregorius X, extrauagans "De immu- [folio 160v] -nitate Ecclesiarum," "Decet domum Dei sanctitudo": "Conuenientes," inquit, "in Ecclesia fideles nomen Iesu, quod est super omne omen, exhibitione reuerencie specialis attollant, et quod generaliter scribitur, ut 'in nomine Iesu omne genu flectatur,' singuli singulariter in seipsis implentes, precipue dum aguntur Missarum sacra misteria, gloriosum illud nomen quandocumque recolitur, flectant genua cordis sui, quod uel capitis inclinatione testentur." Hec ille. Sit igitur nomini Iesu prophetaliter prenunciato honor et latria. 6. [Vnde, de isto nomine loquens, Salomon, Can. 1, dicit: "Oleum effusum omen tuum," plane effusum primo in omnium redemptionem et consolationem, effusum secundo per orbem contra tocius mundi impugnationem ad omnium restorationem, effusum tertio ad humilium informationem, effusum quarto in terram ad illuminationem, in celum ad fruitionem. Pro quibus omnibus dicitur, I Cor. 1: "Ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo et iusticia et sanctificatio et redemptio."]

Tertio, considero nomen tuum, Iesu, exemplariter prefiguratum, non solum in Scripturis Sacris, sed etiam in poeticis et astrologicis. Multiplici siquidem titulo signorum premonstratus est sanctus sanctorum, habuit et Iudea quosdam "Iesous," quorum uacuis gloriatur uocabulis. Et illi quidem premissi sunt tanquam baculus ad mortuum prophetam preueniens, et sua interpretari nomina equiuerunt, vacua quippe erant. 7. [IV Reg. 4, de Heliseo.] "Nichil enim ad perfectum adduxit lex," Hebr. 7. Non tamen in uanum quia rem per figuram et ueritatem per umbram Scriptura designauit, premisit namque Iesum filium Naue, Iesum filium Iosedech, Iesum filium Syrach, Iesum Filium Virginis figurantes. Prefiguratus est enim oster Iesus ut propugnator strenuus per Iesum Naue, ut reparator sedulus per Iesum Iosedech, ut informator sobrius per Iesum Syrach. 8. [Vel ut fortis propugnator, ut iustus reperator, ut doctus legislator.] Quis enim fortiter in stadio mundum expugnauit? Quis potenter in patibulo dyabolum superauit? Quis ualenter in triduo limbum spoliauit? Quis clementer ab opprobrio hominem liberauit, nisi noster Iesus Naue quem Deus Pater misit in mundum "ut saluetur mundus per ipsum" (Io. 1)? "Fortis enim in bello Iesus Naue, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeremur hereditatem Israel," Eccli. 46. Miranda magnalia tanti ducis, "Naue" quidem "pulcritudo" interpretatur et "Nun" "Patrem" designans, qui dicit in Ps.: "Pulcritudo agri mecum est." Igitur Iesus Naue significat Iesus Filius eterni Patris. Iste fuit fortis in bello quod commisit cum hoste antiquo, quem excecauit in incarnatione, relegauit in triplici temptatione, et incarcerauit in passione. Hic dicitur successor Moysi quia legem per Moysen datam uenit adimplere. "Lex enim per Moysen data est, gracia et ueritas per Iesum Christum facta est," Io. 1. Vnde Ieronymus, in Epistola ad Paulinum: "Iesus Naue, typum Domini non solum in gestis, uerum etiam in nomine prefert, Iordanem transit, hostium regna subuertit, diuidit terram uictori populo, et Ecclesie celestisque Ierusalem spiritualia regna describit." Figuratur etiam per Iesum filium Iosedech, Sacerdotem Magnum, propter populi reuocationem, propter ciuitatis Ierusalem reedificationem, et propter templi restaurationem, de quibus legitur I Esdre 3. Figuratur etiam per Iesum filium Syrach propter moralem informationem, de quo dicitur in Eccli. 50, quem ipse scripsit: "Doctrinam sapientie et discipline scripsit in codice isto Iesus, filius Syrac, Ierosolimita, qui renouauit sapientiam de corde suo." Et certe in doctrina ostri Iesu tamquam in omnium moralium compendio, tamquam in omnium sapientialium epilogo, tamquam in omnium uirtutum sacrario, tamquam in omnium aromatum cellario, omnis uite spiritualis perfectio continetur. Sit igitur omini Iesu figuraliter preexemplato laus et uictoria. 9. [Bernardus, super Canticum, Omelia 15: "Tristatur aliquis uestrum, ueniat in cor Iesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, et redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando, et nonne si inuocet nomen uite, confestim respirabit ad uitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duricia, ut assolet, cordis, ignauie torpor, rancor animi, languor accidie, cui fons forte siccatus lacrimarum, inuocato Iesu, non continuo erupit uberior, fluxit suauior? Cui, queso, in dubiis estuanti et fluctuanti, non ad inuocationem clari nominis subito emicuit certitudo? Cui in aduersis diffidenti, iamiamque deficienti, si nomen adiutorii sonuit, defuit fortitudo? Nimirum morbi et languores anime isti sunt, illud medicina. Denique et probare licet: 'Inuoca me,' inquit, 'in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.' Nichil ita ire impetum cohibet, superbie tumorem sedat, sanat liuoris uulnus, restingit luxurie fluxum, extinguit libidinis flammam, sitim temperat auaricie, ac tocius indecoris fugat pruriginem," etc. "Hec omnia simul michi sonant, cum sonuerit Iesus."] [folio 161r]

Quarto, reperio nomen Iesu uirtualiter interpretatum. Nam sicut dicit Beatus Ieronymus, super illud Ps. 97, "Notum fecit Dominus salutare suum": "Vbicumque nos habemus 'Salutare,' in Hebraico habetur 'Iesus.'" Et merito, salutare nomen Iesu. "Notum sit omnibus uobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni," etc., "iste astat coram uobis sanus," Act. 4; uerba sunt Petri. "Nec enim est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oportet nos saluos fieri," Act. 4. Nam secundum Beatum Bernardum, Omelia 15 super Canticum: Hoc nomen Iesus "confectionem" quamdam in se claudit "cui similem medicorum nemo facere possit. Hoc tibi electuarium habes, O anima mea, reconditum in uasculo nominis huius, quod est Iesus, salutiferum certe, quodque ulli umquam pesti tue inueniatur inefficax. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Iesum et sensus dirigantur et actus." Quod etiam omen gloriosum, cum Sanctum Franciscum proferre contingeret "labia sua pre dulcedine quasi lingere uidebatur." 10. [Ex. 16: "Appelauit domus Israel nomen eius Man."] Nec mirum, est enim nomen Iesu mellificum, dans saporis suauitatem:

Þys nome ys also on honikomb þat ȝyfþ ous sauour and swetnesse,
And hyt ys a seollich nome þat maketh ous wondren hys héynesse,
And hyt ys on holsom nome þat bryngh ous bóte of wykkenesse,
And hyt ys a nome of lyf þat bryngþ ous ioie and gladsomnesse;
mirificum, dans stuporis immensitatem, in Ps.: "Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in vniuersa terra"; saluificum, dans curationis remedium, Matt. 1 11. [Item, Rabanus super illud Matt. 1, "Vocabis nomen eius Iesu": "'Iesus' Hebreo sermone 'Saluator' dicitur." Item, quod hoc nomen Iesus conuenit Filio Dei essentialiter sicut Deus et "potens saluare. Christus autem est nomen officii sacerdotalis quia unctus est ad interpellandum pro nobis"; in Glossa, Matt. 1 A et infra F dicitur quod "ab eterno fuit ei impositum." Item, quod "Iesus" fuit eius "proprium," "Christus" "commune nomen dignitatis," Glossa,Matt. 16 G. ]: "Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim saluum faciet populum suum," etc.; viuificum, dans fruitionis tripudium, Apoc. 2: "Vincenti dabo manna absconditum et dabo ei calculum candidum, et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit." 12. [Vt "sit societas nostra cum Patre et Filio eius Iesu Christo," I Io. 1. Falsa est igitur grammaticorum regula que dicit quod nullum proprium nomen recipit comparationem excepto hoc nomine Codrus, et nemo codrior illo, etc. Nota. ] "Si quis igitur non amat Dominum nostrum, Iesum Christum, sit anathema maranatha"; I Cor., ultimum: "Anathema," id est, "separatus a Deo" uel "condempnatus"; "maranatha," id est, "in aduentu Domini." Sit igitur nomini Iesu tam uirtualiter interpretato theosebia.

Quinto, reperio nomen Iesu supernaturaliter preconizatum quia ab archangelo Gabriele. Qui enim ab archangelo debuit preconizari, debuit merito predestinari, prenunciari, prefigurari, et debuit interpretari salutaris, propter quod dicit angelus Marie, Luc. 1: "Ecce concipies in utero, et paries filium, et uocabis nomen eius Iesum." 13. [Luc. 2: "Vocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur." Item, I Cor. 12: "Nemo potest dicere: 'Dominus Iesus,' nisi in Spiritu Sancto." Glossa: "Dicere cogitatione, uerbo, et opere, Iesus est Dominus et ego seruus eius sum, nisi a Spiritu Sancto quia omne uerum est a Spiritu." ] Nam hoc nomen precise est uotis amabile, donis laudabile, signis mirabile, et scriptis notabile. Quid eque mentem cogitantis impingat? Quid ita exercitatos reparat sensus, uirtutes roborat, uegetat mores bonos atque honestos, castas fouet affectiones? Igitur glorioso nomini Iesu supernaliter preconizato sit yperdulia.

Sexto, reperio nomen Iesu singulariter exaratum. Nam hoc solum nomen, Iesus Christus, in Scriptura Sacra conspicio Grecis litteris conscriptum. Non enim, ut falso multi putant, scribitur hoc nomen "IHS" litteris Latinis "I," "H," "S," sed Grecis "I," "H," et "S." Nec "XPS" scribitur per "X," "P," "S" litteras Latinas, sed per "X," "P," "S" mere Grecas. Et hoc est quod dicit Beda, in principio Artis metrice: Latini "post perceptionem Dominice fidei, 'H' et 'S' admiserunt propter auctoritatem nominis Iesu, 'X' et 'P' propter nomen Christi, 'a' et 'w' propter Dominici sermonis auctoritatem." Grece uero est hoc nomen Iesus trissillabum et triplex "i" ponitur, quia prima sillaba est ex "i," iota, secunda ex "H," ita, tertia ex "S," "O," "V," "S," ac si Latinis litteris diceremus "iisus," ut duo "ii" faciant duas sillabas primas et tertiam faciant quatuor sequentes. Sed hoc est aput eos, quia iota semper est uocalis et numquam consonans. Oportet igitur quod apud eos sit hoc nomen trissillabum sed apud nos potest "I" esse consonans sequente uocali; et ideo cum "H," quod est uocalis, sillabicatur "i" apud nos in hoc nomine Iesus quasi diceremus "iisus"; sed quoniam pro "ita" Latini semper sonant "e," ideo dicimus "Iesus." Et quia hoc solum nomen, [folio 161v] Iesus Christus, in tota sacra pagina litteris scribitur peregrinis, id est, Grecis, ideo merito dicit Apostolus, I Cor. 3: "Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id, quod positum est, quod est Christus Iesus." 14. [Non enim pondero ad presens siue dicatur vnum nomen uel duo, uel vnum proprium et aliud quasi commune uel cognomen. ] Nam in hoc solo nomine, Iesus, clauditur fundamentum omnium credendorum, complementum omnium preceptorum, fulcimentum omnium meritorum, condimentum omnium premiorum. Exprimit enim pulcherrime primum articulum fidei, scilicet articulum Trinitatis, eadem uocalis "i" ter figurata, sicut in diuinis una et eadem est esse in tribus personata. Premittit etiam complementum omnium preceptorum decalogi. Nam, sicut dicit Beda, super 30 Capitulo Ex.: "Nomen Iesu apud Hebreos et Grecos, a ioth et iota incipit, quod utrumque nota est denarii numeri." Et addit: "Forte ideo dictum est: Vnum iota de lege non posse preterire, quia uirtus decalogi qui ibi continetur, et fides nominis quod ibi signatur, nulla potest infidelium perturbatione corrumpi." Ecce quam firmum fundamentum.

Continet etiam hoc nomen in Scriptura fulcimentum omnium meritorum, scilicet "humilitatem sine qua qui uirtutes reliquas congregat, quasi puluerem in uentum portat," secundum Gregorium, Moralia. Omnis enim usus laboris perditur, si in humilitate non figitur, dicit Gregorius, Moralia34. Nam per "i" litteram, que in omni lingua huius nominis capud est, apud Latinos humilitas intelligitur; et quia tertio in hoc nomine apud Grecos ponitur, triplex gradus in scala humilitatis designatur, scilicet

Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese.
Nam spernere se seipsum sub tertio gradu collocatur. Huiusmodi est igitur qui merito de se dicit, Matt. 11: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde." "Discite," inquit, "a me," id est, a meo nomine et a meo opere. Qui in Ps. dicit: "Ego autem sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis." Nomen uero Christi Greci scribunt quandoque per vnam litteram tantum que pulcherrima est et misteriis plena et uocatur "Monogramma," sicut docet Victorinus, Primasius et Ticonius. Vnde illud Apoc. 13: "Hic est sapientia," et intellectus de Christi nomine exponunt, humiliemus igitur animas nostras dulcissimo nomini Iesu quoniam, secundum Apostolum, Ad Phil. 3: "Saluatorem expectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corpori claritatis sue." Cui nomini, sic eternaliter predestinato, sic prophetaliter prenunciato, sic exemplariter prefigurato, sic uirtualiter interpretato, sic supernaliter preconizato, sic singulariter exarato, sit laus et gloria.

Item, in Matre Iesu notatur scrinium prudencie. Hec est enim apis prudens et celici mellis mater. Nam sicut apis, mire ingeniata, domum exagonam construit quam melle replet que etiam figura uacuum non relinquit, sicut dicitur tertio De celo et mundo,sic huius uirginis tantum sex uerba reperio non superuacua, sed celico melle plena mortisque amaritudinem pellentia, sicut egregius uersificator, ipsam breuiter alloquens, testatur, dicens:

Mortis amara rapis,
Imperialis apis.
Quod enim fuerit alium uerbum, quo scilicet salutauit Elizabet, scriptum non habemus. Igitur in primo uerbo fulget pudor uirginitatis: "Quomodo fiet istud," etc.; in secundo, tenor humilitatis: "Ecce ancilla Domini"; in tertio, honor diuinitatis: "Magnificat anima mea Dominum"; [folio 162r] in quarto, feruor caritatis: "Fili, quid fecisti nobis sic?"; in quinto, dulcor pietatis: "Vinum non habent"; in sexto, ualor strenuitatis: "Quodcumque dixerit uobis, facite." Et ista in se claudunt apicem tocius moralis perfectionis, videlicet si ex uoto virgo et castus, si pauper et modicus, si deuotus, si feruidus, si pie compaciens, si prompte obediens. Ponuntur autem sex ydrie secundum modum Iudeorum. Et sunt fluens luxuria, tumens superbia, repens auaricia, furens iracundia, liuens inuidia, et torpens accidia. Et uide quia ad quodlibet uerbum Marie, si indigeas, precipiet Iesus unam ydriam rorari et lauari aqua contricionis et confessionis quam mutabit in vinum compunctionis. Hiis autem sex uerbis uirginis, sex uini genera correspondent. Ad litteram enim inuenio uinum quod altario offertur, et hoc uocatur infertum uel oblatum, defecatum, gariofilatum, rosatum, conditum, salgiatum. Vinum oblatum est castitas renouata; vinum defecatum est transquillitas pacata; vinum gariofilatum, fragrans deuotio; vinum rosatum, flagrans dilectio; vinum conditum, pia compassio; vinum salgiatum, prompta subiectio. Salgia enim, nisi transplantetur, arescit; et nisi flos amputetur, resiluescit. Sunt autem sex alia uini genera, scilicet spurcum, turbidum, acetosum, crudum, limphatum, et saccatum.

Igitur in primo Marie uerbo lucet pudor uirginitatis, quia dixit ad Angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?" Super quo uerbo dicit Bernardus, Omelia 3 super "Missus est": "O Virgo prudens, O Virgo deuota, quis te docuit Deo placere uirginitatem? Que lex, que iusticia, que pagina Veteris Testamenti uel precipit, uel consulit, uel hortatur in carne non carnaliter uiuere et in terris angelicam uitam ducere?" Dixerat siquidem Salomon, quasi ad improperium mulierum, Eccl. 7: "Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus on inueni." Sed habemus pro eis responsum in Maria. Vnde super eodem uerbo sic respondet Alexander, dicens: "Mulierem non reperisti, O Salomon, omnibus aliis preferendam? Virginem inuenire poteris. Hec est uirginum aureola, martyrum gloria, peccatorum refugium, solacium miserorum, delicie angelorum. Hec prima virginitatem uouit primaque dixit in terris: 'Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?'" Hanc non solum predixerunt sancti prophete, sed etiam astrologi et poete. Vnde Albumasar, Libro 6, Maioris introductorii,Differentia 1, Capitulo 7, dicit quod signum uirginis, ut dicunt Indi, habet "tres facies, et ascendit in prima facie illius puella, et est uirgo pulcra atque honesta prolixi capilli et pulcra facie, habens in manu sua duas spicas, et mittit puerum dans ei ius ad comedendum; et uocant ipsum puerum quedam gentes Iesu, quem nos Grece 'Christum' dicimus." Cui per omnia concordat Ouidius, libro De mutacione uite. Hec igitur est omnium continentium et precipue uirginum ducissa. O karissimi, quicumque hanc margaritam, virginitatem, inquam, adhuc tenetis, ne eam pro uili delectatione proiciatis in lutum; nam semel proiectam, si totum daretis mundum, non eam uenalem inuenietis quia, sicut dicit Hyldebertus, Epistola 38: "Virginitatis reflorationem sperare, nature obliuio est." Est igitur uirginitas, sicut ipse dicit, "curarum silencium, pax carnis, uiciorum redemptio, uirtutum principatus." Si igitur uirgo es, hoc a Maria exemplariter habes. Nam primus [folio 162v] discendi ardor, nobilitas est magistri. Quod si sigillum pudicicie ruptum est, si baratro desperationis incipias absorberi, dicat pro te iudici Maria, sed lacrimis inuocata. "Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?" Laues ydriam primam aqua contricionis et confessionis offerasque causam Christo dicens: "Potabimus nos uino compunctionis"; dicetque pro te Matri: "Lauabit in vino stolam suam"; "stolam," inquam, deturpatam per corruptionem, "lauabit in uino" per feditatis deplorationem, per castitatis amplexationem. Dicitur enim, Zach. 9: "Quid enim bonum est aut quid pulcrum eius, nisi frumentum, oleum, et uinum germinans uirgines?" Est enim uirginitas inuiolata per innocenciam, reparata per penitentiam, reprobata per egligentiam. Sed aliud est uinum spurcum dictum, quasi spurcum, id est, immundum, quod offerri non licet. Et de hoc exponi potest illud Sap. 19: "Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes." De vino dicit Boecius, De disciplina,Libro 1, Capitulo 8: "Vinum modice sumptum intellectui conferre uidetur acumen, non modice autem sumptum rationem perturbat, intellectum ebetat, memoriam eneruat, obliuionem immittit, errorem infundit, ignoranciam producit. Vbi enim ebrietas, ibi furor dominatur; vbi furor, ibi ulla sapientia, sed desipiencia peruagatur." De qua dicit Petrus Rauennas, Sermone 12: "Ebrietatem nullus agnoscit Christianus et subdit rationem." Sermone 26: "Ebrietas," inquit, est "mater cedis, genitrix furoris, petulancie magistra deformis. Hanc qui habet, non est homo. Est enim demon blandus, dulce uenenum, honestatis illecebra et iniuria pudoris." Hec ille. 15. [Distinctio 35: "In principio generis humani, ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque vinum non suo pepercit auctori. Manebat autem antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte sue nature obsequia seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non fuisset." In Decretis,Distinctio 35. ]

Qualiter autem "mulieres apostatare" faciant "sapientes," tangit Rufinus ad Valerianum: "Optima femina, que rarior est fenice, amari non potest sine amaritudine metus et frequentis infortunii. Male autem quarum tam copiosa sunt examina ut nullus locus expers sit malignitatis earum, cum amantur amare pungunt et afflictioni uacant usque ad diuisionem corporis et spiritus. Amice," inquit, "ethicum est videto cui des. Ethica est videto cui te des. Si alleges pudiciciam Sabine, Lucrecie, et Penolope, respondeo tibi quia nulla est Sabina, nulla Lucrecia, nulla Penolope, time omnes." "Ne intenderis fallacie mulieris," dicit expertus Salomon, Prou. 5. Cuius fallacia consistit in uultus specie, uerborum blandicie, et tactus mollicie, quibus fallit hominem ut auem decipula, murem muscipula, et piscem reticula. Propter que Secundus Philosophus ipsam sic describit: "Mulier est hominis confusio, insaturabilis bestia, continua sollicitudo, indeficiens pugna, dampnum cotidianum, domus tempestatis, salutis impedimentum, viri incontinentis naufragium, adulterii uas, preciosum prelium, animal pessimum, pondus grauissimum, aspis insanabilis, humanum mancipium."