Page 228
Vincenti Bellovacensis Speculum Historiale ex Libro vjto., cap∣itulis cxviii-cxxiiii.
cxviii.
De sublimacione eiusdem (Josephi) et arrogancia As∣senech. Joseph xxx annorum erat cum stetit coram pharaone somnoque eius exposito, sublimatus & dux egipti constitutus .s. anno iacob cxxi, ut postea potebit ac pro hoc anno tercie etatis .cclxxxvi. mundi uero secundimillesimo .cc. et .xxix. Dedit autem ei pharao uxorem assenech filiam putifar uirginem ex qua nati sunt ei filii manasses & effraim. Inter hec autem apis rex argiuorum in egipto menphin condidit. Ex historia Assenech. In primo autem anno .vii. annorum pubertatis misit pharao ioseph ut congregaret frumenta, qui uenit in fines elyopoleos, cuius regionis princeps erat putifar sacerdos princeps satraporum, & consiliarius pharaonis huius filia erat assenech pulcra super omnes uirgines terre per omnia similis filiabus hebreorum. elata & superba. despiciens omnes virorum quam etiam nullus unquam uiderat uirorum. Erat enim turris coniuncta domni putifaris magna