dici vel scribi. Hoc sciendum quod omnino nihil aberit quod velis adesse, nec quid∣quam aderit quod velis abesse. Nullus igitur ibi luctus, fletus nullus, non timor, non dolor, non diffidentia, non invidia, non tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio vel corruptio, non suspicio, non ambitio, non adulatio, non detractio, non aegritudo, non senectus, non mors, non paupertas, neque tenebrae, non edendi vel bibendi vel dormiendi ulla necessitas, nulla fatigatio, defectio nulla. Quid ergo boni ibi est? Ubi nec luctus nec fletus nec dolor est neque tristitia, quid potest esse nisi perfecta laetitia; ubi nulla tribulatio, nulla tentatio, nulla temporum mutatio, vel aeris corruptio, aestus vehementior nec hiems asperior, quid potest esse nisi summa quaedam rerum temperies, et mentis et carnis vera ac summa tranquillitas? ubi nihil est quod timeas, quid potest esse nisi summa securitas? ubi nulla discordia, nulla invidia, nulla suspicio, nulla ambitio, nulla adulatio, detrectatio nulla, quid potest esse nisi summa et vera dilectio? ubi nulla paupertas, nulla cupiditas, quid potest esse nisi bonorum omnium plenitudo? ubi nulla deformitas, quid potest esse nisi vera pulcritudo? ubi nullus labor vel defectio, quid erit nisi requies summa et fortitudo? ubi nihil est quod gravet vel oneret, quid est nisi summa facilitas? ubi nec senectus exspectatur, nec morbus timetur, quid potest esse nisi vera sanitas? ubi neque nox neque tenebrae, quid erit nisi lux perfecta? ubi mors et mortalitas omnis absorpta, quid erit nisi vita aeterna? Quid est ultra quod quaeramus? Certe, quod his omnibus excellit, id est visio, cognitio et dilectio creatoris. Vide∣bitur in se, videbitur in creaturis suis, regens omnia sine sollicitudine, sustinens omnia sine labore, impertiens se et quodam modo dispertiens singulis pro sua capacitate, sine sui diminutione vel divisione. Videbitur ille vultus amabilis et desiderabilis, in quem desiderant angeli prospicere; de cuius plenitudine,