Cap. IV
[Cap. 26] Nemo se palpet, nemo blandiatur sibi, nemo se fallat; nunquam ab adolescentibus sine magna cordis contritione et carnis afflictione castitas conquiritur vel servatur, quae plerumque aegris vel senibus (Ed. sensibus) peri∣clitatur. Nam licet continentia donum Dei sit et nemo possit esse continens nisi Deus det, nec ullis nostris meritis donum hoc sed ejus gratuitae sit gratiae ascri∣bendum, illos tamen tanto dono indignos judicat qui aliquid laboris pro eo subire detrectant, volentes inter delicias casti esse, inter epulas continentes. Inter pueros et puellas conversari et non tentari, in comessationibus et ebrietatibus foedis distendi humoribus et non coinquinari, ligare visum(!) suum cum flammis et non exuri—difficile hoc utrum aut impossibile, tu videris.