Page 324
Cap. XVI.
Quid si duodennum cum parentibus Jerosolyman ascendentem et illis redeuntibus et nescientibus in urbe remanentem per triduum cum matre quaesieris? O quanta copia fluent lacrymae, cum audieris matrem dulci quadam increpatione filium verberantem: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. [Cap. 50] Si autem virginem vis sequi quocunque ierit, de∣lectet altiora ejus et secretiora scrutari: ut in Jordanis flumine audias in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum. Ibi tu ad spirituales initiata nuptias sponsum suscipis datum a Patre, purgationem a Filio, pignus amoris a Spiritu sancto. Exinde solitudinis tibi secreta ditavit, sanctificavit jejunium, ibi subeundum docens cum calido hoste conflictum. Haec tibi facta et pro te facta et quomodo facta, diligenter attendas. Dilige a quo facta sunt, et imitare quae facta sunt. [Cap. 51] Occurrit jam nunc memoriae mulier illa deprehensa in adulterio, et Jesus rogatus sententiam, quid egerit quidve dixerit, recordare. Cum enim scribens in terra terrenos eos, non coelestes, prodidisset: Qui sine peccato est, inquit, vestrum, þrimum lapidem in illam mittat. Cum vero omnes sententia tenuisset et expulisset de templo, imaginare quam pios oculos in illam levaverit, quam dulcem sua voce sententiam absolutionis ejus protulerit. Puta quod suspira∣verit, quod lacrymatus sit, cum diceret: Nemo te condemnavit, mulier? Nec ego