Obtenta ergo a rege Peleo Iason nauigandi licentia nova sulcat maria cum Hercule et suis complicibus navi nova cujus vela dum secundus ventus imbuit et ejus inflat afflatus loca Thesalie cognita deserit valde cito et ad incognita maris loca citius dissilit velocissimo cursu suo. Multis itaque diebus ac noctibus navigantibus illis sub ducto Thesalici Philotete eis discrete notantibus stellarum cursum visibilium existentium juxta polum majoris urse scilicet et minoris que nunquam occidunt.
Noverat enim Philotetes stellarum cursus et motum si aliquis est in illis tanquam ille qui causa navigationis erat multum expertus. et imo aura secunda perflante tamdiu recto remige navigavit donec ad oras phrigias regni Trojani videlicet pertinentias nova navis applicuit in portum scilicet qui tunc dicebatur ab incolis Simoenta.
Liber Secundus. De Grecis applicantibus in pertinencias Trojæ, et de Laomedonta rege licentiante Iasonem et Herculem de locis illis.
Greci autem maris fatigatione lassati ut pervenerunt in terram in ipsam descendere quietis causa sitienti animo moliuntur et descendentes ibidem recentes aquas a fontibus hauriunt et ibidem pro majoris refrigerationis gratia moram per dies aliquos statuerunt non ut incolis molestiam inferre disponerent nec nociuis dispendiis eos ledere aliquatenus at|temptarent. Sed invida fatorum series quæ semper quiete viventibus est molesta ab inopinatis insidiis sine causa inimi|citiarum et scandali causas traxit propter quas tante cladis diffusa lues orbem terrarum infecerit ut tot reges et principes bellicosa nece succumberent et tanta et talis civitas qualis extitit magna Troja versa fuisset in cinerem tot viduatis muli|eribus viris suis orbatis parentibus et tot pueris et tot puellis et demum jugo servitutis addictis.
Subsequenter describit historia quod Iasone et Hercule cum suis in portu quiescentibus Simoente de eis ad Laomedontam regem Trojanum fama pervenit, quod gens quædam Trojanis incognita scilicet gens græcorum novo remigi Frigias partes intravit exploratura forte archana regni Trojani vel potius Trojæ provinciam vastatura. Erat autem diebus illis Troja