SECUNDUM JOHANNEM CCX. [xv. 1, 2]
Ego sum vitis vera, & Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum.
SECUNDUM JOHANNEM CCXI. [xv. 7]
Si manseritis in me, & verba mea in vobis manserint; quod|cunque volueritis petetis, & fiet vobis.
SECUNDUM JOHANNEM CCXII. [xv. 12]
Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
SECUNDUM JOHANNEM CCXIII. [xv. 17, 18]
Hec mando vobis ut diligatis invicem. Si mundus vos odit, scitote quia priorem me vobis odio habuit.
SECUNDUM JOHANNEM CCXIIII. [xv. 26]
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis.
SECUNDUM JOHANNEM CCXIIIII. [xvi. 5]
Hec autem ab initio non dixi vobis, quia vobiscum eram. & nunc vado ad eum qui me misit, & nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
SECUNDUM JOHANNEM CCXVI. [xvi. 16]
Modicum, & jam non videbitis me.
SECUNDUM JOHANNEM CCXVII. [xvi. 23, 24]
Amen, Amen dico vobis; si quid petieritis Patrem in nom|ine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quicquam in nomine meo.
SECUNDUM JOHANNEM CCXVIII. [xvii. 1]
Hec locutus est Jhs, & sublevatis oculis in celum, dixit; Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te.