SECUNDUM MATHEUM CLXXXXIII. [xxv. 1]
Tunc simile erit regnum celorum decem virginibus.
SECUNDUM LUCAM CLXXXXIIII. [xviii. 1, 2]
Dicebat autem & parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, & non deficere, Judex quidam erat in quadam civitate.
SECUNDUM LUCAM CLXXXXIIIII. [xviii. 9, 10]
Dixit autem & ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, & aspernabantur ceteros, parabolam istam. Duo ho|mines ascenderunt in templum ut orarent.
SECUNDUM MATHEUM CLXXXXVI. [xxv. 14, 15]
Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, & tradidit illis bona sua, & uni dedit quinque talenta.
SECUNDUM MATHEUM CLXXXXVII. [xxv. 31, 32]
Cum venerit Filius hominis in majestate sua, & omnes angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis sue, & congregab|untur ante eum omnes gentes, & separabit eos ab invicem procul; sicut pastor segregat oves ab hedis.
SECUNDUM LUCAM CLXXXXVIII. [xxi. 37, 38]
Erat autem Jhs diebus docens in templo, noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti, maneque confluebat ad eum omnis populus in templo audire eum.
SECUNDUM MATHEUM CLXXXXVIIII. [xxvi. 1, 2]
Factum est autem cum consummasset Jhs sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, & Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
SECUNDUM LUCAM CLXXXXVIII. (sic MS.) [xxii. 1, 2]
Appropinquabat autem dies festus azimorum qui dicitur Pascha, & querebant principes sacerdotum & Scribe quomodo eum interficerent.