cum senioribus. & aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis.
SECUNDUM MATHEUM CLXXVI. [xxi. 28]
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habuit duos filios & accedens ad primum, dixit: Fili vade hodie operari in vinea mea.
SECUNDUM MATHEUM CLXXVII. [xxi. 33]
Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam & sepem cir|cumdedit ei.
SECUNDUM MATHEUM CLXXVIII. [xxii. 15, 16]
Tunc abeuntes Pharisei inierunt consilium ut caperent Jhm in sermone. & mittunt ei discipulos suos cum Herodianis.
SECUNDUM MATHEUM CLXXIX. [xxii. 23]
In illo die accesserunt ad eum Saducei qui dicunt non esse resurrectionem.
SECUNDUM MATHEUM CLXXX. [xxii. 34]
Pharysei autem audientes quod silentium imposuisset Jhs Saduceis convenerunt in unum.
SECUNDUM MARCUM CLXXXI. [xii. 41]
Et sedens Jesus contra gazofilatium aspiciebat quomodo turba jactaret es in gazofilatium.
SECUNDUM MATHEUM CLXXXII. [xxiii. 1, 2]
Tunc locutus est Jhs ad turbas, & ad discipulos suos, dicens: Super chathedram Moysi sederunt Scribe et Farisei.
SECUNDUM MATHEUM CLXXXIII. [xxiii. 13]
Ve autem vobis Scribe et Farysei ypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines.