SECUNDUM JOHANNEM CLIX. [x. 17]
Propterea Pater me diligit, quia ego pono animam meam & iterum sumo eam.
SECUNDUM JOHANNEM CLX. [x. 22, 23]
Facta sunt autem Encenya Jerosolimis, et hiems erat. & ambulabat Jhs in templo in porticu Salomonis.
SECUNDUM MATHEUM CLXI. [xx. 17, 18]
Ascendens Jhs Jerosolimam assumpsit duodecim discipulos suos secreto & ait illis: Ecce ascendimus Jerosolimam, & Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, & scribis, & con|demnabunt eum morte.
SECUNDUM LUCAM CLXII. [xviii. 35]
Factum est autem cum appropinquaret Jerycho, cecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
SECUNDUM LUCAM CLXIII. [xix. 1, 2]
& ingressus perambulabat Jerycho. & ecce vir nomine Zacheus.
SECUNDUM LUCAM CLXIIII. [xix. 11, 12]
Hec illis audientibus, adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Jerusalem, & quia estimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum & reverti.
SECUNDUM JOHANNEM CLXIIIII. [xi. 1]
Erat autem quidam languens Lazarus, a Bethanya de cas|tello Marie & Marthe sororis ejus.
SECUNDUM JOHANNEM CLXVI. [xi. 47]
Collegerunt ergo Pontifices & Farysei concilium & dicebant: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit?